Annus
2 0 0 7


Hic proponimus lectoribus nostris nonnullas symbolas ineditas quas olim scripsit Horatius Antonius Bologna, egregius Latinista, qui nuperrime parvo coetu scriptorum Ephemeridis se jungere dignatus est

Hic proponimus lectoribus nostris nonnullas symbolas ineditas quas olim scripsit Horatius Antonius Bologna, egregius Latinista, qui parvo coetu scriptorum Ephemeridis se jungere dignatus est.

In memoriam Aloysii Carta:

ALOYSIVS CARTA
DIEM SVPREMVM OBIIT

Aloysius Carta, insignis linguae Latinae cultor, postridie Idus Martias senectute morbisque confectus, ex hac vita migravit. Nuntium, triste atque acerbum, est mihi per filium allatum: patrem, senicuratrice absente, per somnum pomeridianum raptum; ipsum, nullo premente dolore nullisque aerumnis toleratis, silentem e vita excessisse; eundem paucis diebus ante LXXXVII diem natalem celebravisse; ipsum denique silentio vitam egisse, silentio e vita cessisse. Quibus verbis mihi amicissimo et omnibus linguae Musarumque Latinarum cultoribus nihil gravius, nihil maestius. Nam Aloysius doctis musis amicus fuit, quae, pullam vestem indutae, super poetae monumentum, haud secus ac humaniora pectora, magnam lacrimarum vim profundunt.

Nam adulescens, ut saepius ipse mihi confessus est, Camenas Latinas coluit, primum hexametrum XVII annos natus contexuit. Ideo, cum comperuisset se magnos et uberes musarum fetus colligere posse, exercitationem et stilum numquam praetermisit, in maximos Romanorum poetas animum intendit; meliora sempre elegit, dilexit, exoptavit; Vergilium Horatium Lucretium quam qui maxime coluit. Eosdemque magistros duces amicos habuit.

Cum autem admodum iuvenis sensisset se sine cortice nare posse, est carmina adgressus, praeclaris musarum cultoribus grata. Quorum plausus hortatus est, ut poematiis carminibusque confectis, in Certamen vel Capitolinum vel Vaticanum petitor discederet. Utriusque Certaminis iudices, carminibus perpensis, pluries Aloysium laurea victoris corona ornare non dubitarunt. Et ipse sum tanto poetae, quanvis me superior discessisset, saepissime gratulatus sum.

Sed tantum virum tantumque poetam necopinata mors abstulit. Nullum amplius carmen fingere, contenere, canere potest. tanti viri desiderium mentes laborat, animos torquet. Humaniora pecora vix a lacrimis temperant.

Linguae poeseosque Latinae cultores faustis votis Aloysium prosequuntur, ut Deus, rerum omnium conditor, venustum operis sui cantorem gaudio aeterno donet. Ideo in cari dulcisque amici memoriam aliquot amici me, quamvis indignum, ut epigramma contexerem oraverunt. Amici memor scripsi:

HOSPES SISTE LAPIS GELIDVS TEGIT OSSA POETAE
QVEM PAVCI NOSCVNT INGENIVMQUE COLVNT
CVLTOR MVSARVM IACET HEIC PHOEBIQVE SACERDOS
FVNERE QVEM MERSVM MAESTA CAMENA VOCAT.

Horativs Antonivs Bologna

 

Acta diurna:

IRAQVIANORVM TYRANNVS NECATVS EST

Bello Iraquiano confecto tyrannoque capto, victores speraverunt fore ut populus libertate suoque iure frueretur et, suffragiis perfectis, sibi rerum moderatores eligeret. Sed qui tantum bellum moverunt sunt spe decepti, quoniam Iraquiani nullam pacem nullamque concordiam, victoribus foventibus, nondum invenerunt.

Cum autem populus sit in multas partes et factiones divisus, una ex parte bellum intestinum ac perniciosum alit, altera ex parte Americanis eorumque sociis bellum continenter inferunt. Ideo nullus praeterit dies, quin innumeri homines domum opes vitam amittant.

Inter tot tamque multa mala, Iraquianorum iudices tyrannum, qui innumeras civium caedes multos per annos impunitus edidit, reum faciunt. Sadamus enim multos annos ante est armis et vi rerum potitus; tyrannus factus, adversarios necavit, intercessores sustulit, quendam gentis partem, in qua Curdi praesertim, gasio delevit, bellum propinquis intulit, genem suam in egestatem duxit, ingentibus regionis divitiis potitus est, nocentissima arma comparavit.

Tam multis criminibus detectis iisque a iudicibus singillatim exquisitis atque consideratis, tyrannus, capite damnatus, laqueo vitam finivit. Damnatum poena exequi oportuit et supplicium, nonnullis praresentibus, et per telehorasin vulgatum. Horrendum infandumque spectaculum! Sed est nationis legibus parendum, auamvis dura sit necessitas.

Supplicio viso et cognito, quidam homicidium damnaverunt, alii contra dixerunt iudices recte fecisse legibusque obtemperavisse. Nos vero, populorum legibus et institutis servatis, hominum vitam reverentia semper digna ducendam putamus.


***

HOMINVM FEROCIA

Nullus fere praeterit dies, quin homo sui similem vanis quoque de causis necet. Haec est tristis hominum condicio, quae animos humaniores penitus turbat. Tam foedis criminibus per diurnarios cognitis, bellorum acta legere vel audire videmur. Nihilo minus homines in dies beluis ferocissimis ferociores fieri videntur. Sed nullus est diurnarius, qui mira et honesta facinora vulget. Quam multa et clara facinora silentio patrantur.

Erbae, quod est haud a Como longe oppidum situm, Rosa et Olynthus puerum tertium annum agentem una cum matre necare statuerunt. Qua de causa tantum crimen perficere ausi sint, omnes adhuc latet. Sed omnes per diurnarios vigilumque narrationes compertum habent, quomodo homicidae sint singula moliti, quomodo crimina perfecerint, quomodo sui vestigia sint delere conati, ut acerrimos quoque vestigatores fallerent. Ceterum homo, cum animal sit ratione praeditus, tantum Dei donum ad crimina patranda, mirum in modum miser adhibet.

Cum autem Rosa et Olynthus caedem patrare illis statuerint diebus, quibus mulieris maritus aberat, animo sereno incommoda tolerantes exspectant, donec fatum amplam dedit occasionem. Ideo, marito absente, homicidae domum ingrediuntur et, cultris destrictis, matrem et filium dicto citius trucidant. Furore capti propinquos quoque supervenientes, ne facinus vigilibus indicent, iisdem armis eodemque furore transfodiunt. Mulier vitam amittit, maritus contra, quamvis mortalia vulnera accepisset, est semianimus in valetudinarium ductus, ubi aliquot post dies homicidae nomen patefecit.

Homicidae insuper, prioris caedis domum ingressi, benzino corpora costernunt, per incendium vestigia delere conantur. Quibus accurate perfectis, cultros et vestes sanguine madentes paucas post horas in combustorio delent. Sed nonnullae sanguinis guttae, quamvis sint quam accuratissime elutae, acerrimos vestigatorum oculos non effugiunt.

Quibus auditis, omnes indignantur, ut nullus honestus sit vir, qui neget illos homicidas sui compotes fuisse. Quae si quis putet dicatque, hominis suamque dignitatem laedat.


***

VETERVM POPVLORVM OPERA

Quae perpaucos iam dies per telehorasin ostenderunt vulgaveruntque per acta diurnarii paene credibilia videntur. Ceterum nullus in terris amplius est vir, qui ignoret in omnibus Italiae regionibus, in Sicilia praesertim, antiquos et claros populos floruisse, qui una cum necessariorum cadaveribus vasa quoque et pretiosa ornamenta humaverunt. Ideo inhonesti homines divitiarumque cupidi monumenta violare cuiusque generis ornamenta rapere et vendere non dubitant. Quo quidem modo illa delent vestigia, quae archaeologi rerumque antiquarum inquisitores ad populorum mores retituendos maximi momenti ducunt.

Ceterarum autem regionum Sicilia maxima vel damna tulit vel incommoda. Insula enim, cum in medio Mediterraneo sita sit mari, antiquissimis iam temporibus haud secus ac recentioribus orarum ob naturam est a cuiusque gentium nautis frequentata atque habitata. Phoenices, Achaei, Cretenses, Aegyptii, Carthaginienses, Graeci et Romani, ut antiquo tantum populos memorem, in insulam contenderunt, colonias deduxerunt. Ibi, cum felices invenissent agros, splendidissimas urbes condiderunt Graeci praesertim, quorum frequentia et dominatus, cum ceteris longiores fuissent, clara et pretiosa vestigia reliquerunt.

Quibus cognitis, nostra quidem aetate, qua cultus humanitatisque nostrae radices et fontes sunt maxime servandi, haud pauci sunt, qui, divites et inhonesti rerumque antiquarum cupidi, turpe commercium fovent, nummum aviditatem sollicitant, divitiarum sitim alunt.

Quo fit, ut inhonesti et imperiti populators, sepulcrorum monumentorumque locis per perfectissima instrumenta inventis, noctu non solum vasa cum ornamentis et argenteis et aureis, sed urnas quoque et sarcophagos effodiunt et devendunt. Commercium, contra hominum iura et leges factum, felix evadit, donec a vigilibus, quibus antiquarum rerum custodia delata est, infractum sit.

Ideo exeunte mense Ianuario vigiles ad duo vasorum milia una cum innumeris signis fictilibus et marmoreis et cuiusque generis ornamentis vel in Sicilia vel in Hispania vel in Helvetia auferunt, populatores in vincula coniciunt, magnam rerum inventarum copiam in insulae musea conferunt.


***

ANTIQVA ROMANORVM VESTIGIA
HOMINVM CVRIOSITATEM SOLLICITANT

Sepulcrorum raptoribus vituperatis et rerum antiquarum mercatoribus damnatis, de antiquis monumentis, quae Romae omnibus fere diebus inveniuntur, paucis hic absolvere consentaneum videtur.

Ad commodiorem vitam faciendam, Urbis moderatores et primores translationem faciliorem validioremque cum advenis, qui ex omnibus terrarum nationibus ad mirabilia visenda conveniunt, tum incolis praesertim, qui haud parva incommoda, ut tam magnam urbem peragrent patienter tolerant, praebere statuerunt. Sed Urbis viae angustae, frequentes, parum idoneae sunt ad recentiora autocineta toleranda. Ideo nihil et celerius et commodius hamaxostichis subterraneis videtur. Ad haec perficienda, ampli et alti putei, longi et sinuosi cuniculi ubicumque urbis effodiuntur.

Quam ob rem haud raro operarii in antiquorum aedificiorum ruinas incidunt. Archaeologi vestigia et mira artificum opera vel per telehorasin, per acta diurna ostendunt et vulgant. Nuper enim in media urbe est sumptuosissima domus inventa, cuius parietes depictae, pavimenta tessellata erant. Pulchris operibus visis, archaeologi operarios ab opere abstinere iubent et peritos arcessunt. Qui, omnibus accurate inspectis, opera cum tessellata tum tectoria e loco auferri et in urbis musea deduci statuunt, ubi intra paucos annos penitus refecta suspici poterunt.

Praeter haec Neronis domus, aurea ob principis sumptum et munificentiam nuncupata, apud dirnarios principem locum obtinet. Ceterum nullus est vir, qui, mediocribus rebus imbutus, domus illius casus et vicissitudines ignoret.

Ampla et sumptuosa domus a Celere et Severo architectis exstructa et multis et miris operibus ornata, animos admiratione adhuc afficit. Principe suis ipsius manibus interempto, domus quoque est damnata et deleta. Nam in altera cuius parte Titus, in altera Traianus thermas suas aedificavit.

Ruinis detectis, archaeologi et periti illas domus partes, quae supersunt, posteritati tradere conantur. Ideo aedificium illud continuo reficiunt et cives, qui mirum artificium inspicere cupiunt, inviti amovent. Nuper contra nuntiatum et vulgatum est omnes, operariis et peritis tectoria et lacunaria reficientibus, Neronis domum conspicere possunt, ut suis ipsorum oculis quam difficile sit opera illa servare videant et intellegant.

Scripsit Horatius Antonius Bologna



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae