UUPS
UUPS! - ET ORBI
Sacerdos ungue diaboli correptus
Scripsit Alexander Smoltczyk, in Latinum convertit Nicolaus Groß
Reverendus Thomas Stenico dicit se voluisse se insinuare in animas iuvenum sacerdotum cinaedorum. Hoc bene ei contigit. Nimis bene. Nunc îdem sacerdos curialis altioris gradûs ab officio suspensus est.
Ex Urbe. In hesternâ Precatione Angelicâ* Papa Benedictus XVI. mentione evangelii secundum Lucam factâ dixit ad hominem totum sanandum necesse esse eiusdem animum altius penetrare, usque ad personam eiusdem intimam. Hoc ipsissimum facturus fuit Reverendus Thomas (Tommaso) Stenico, Praelatus Curialis sexagenarius, cum puero meritorio sedecim annos nato componens, ut in Sede Vaticanâ se convenirent, et sinens eundem puerum in stibadio pandiculari et dicens: „Tu es suavissimus".
Reverendus Thomas Stenico: "Quam bonus puer tu es!"
Puer dixit: "Gratias" et sacerdos, qui magistratu altiore congregationis clericalis est instructus, accuratius dixit: „Tu es nimis suavis". "Gratias, gratias" puer inquit, „sed tu es apud me, ut pecces contra Deum." - Thomas respondit „equidem hoc non sentio esse peccatum", brevi post conventum finiturus: "Nihil faciemus, quia video te esse opinione praeiudicatâ. Te comitabor usque ad anabathrum. Si quis te steterit, ne cui quid dicas, intellegisne? Si volueris, telephona mecum. Quam bonus puer tu es!"
At ille puer non tam bonus fuit quam Thomae visus est. Nam catulaster sedecim annos natus iter fecit mandatu ipsius „La 7" stationis televisificae independentis necnon microphono et microtelecamerâ instructus erat - secundum verba, quae facit Lucas versu 14 capituli 17 evangelii: „Ite, ostendite vos sacerdotibus!". Postquam emissio "Exit" d.1. m.Oct. est facta (praelatus affirmavit „hoc episodium reverâ esse factum"), Thomas Stenico ab officio suspensus est "propter mores ab officio sacerdotali et Sanctâ Sede discrepantes", ut dixit Fridericus (Federico) Lombardi locutor papalis. Iulianus (Julián) Herranz autem Cardinalis annuntiavit factum iri inquisitionem.
Thomas puerum meritorium cognoverat in dialogeo (*dialogêum, -êi n. i.q. chatroom) et telephono mobili cum eodem composuerat, ut die Dominico inter se convenirent: Audiuntur verba Thomae magnetophono clam recepta: "Tum unâ delectabimur". Sacerdos puerum autocineto secum abduxit. In autocineto ei narravit (haec omnia magnetophonicê recepta sunt), quam facile esset Româ in urbe assequi consuetudines homosexuales et quam utilis in iisdem esset habitus sacerdotalis. Se ipsum per annum consuetudinem habuisse cum puero Siculo: „Nos fuimus par coniugum, conviximus, bellulâ consuetudine."
Amicos sui sacerdotes habere „consuetudines cum pueris", eosdemque non convenire in paroeciis, sed alibi, interdum, scilicet semper summâ cum cautione et taciturnitate. Deinde Thomas ex puero quaerit, num secum vellet amori indulgere. In Sede Vaticanâ.
Thomas Stenico est sacerdos in Italiâ bene nôtus necnon in universitate studuit psychologiae pernoscendae. Qui omni mâne horâ septimâ missam celebrat in Vaticanâ ecclesiâ Sanctae Annae. Îdem solet recitare missam meridianam in magnâ statione televisificâ catholicâ, quae appellatur "Telepace" necnon est auctor paginae interretialis valdê officiosae, c.t. "Petrus" (www.petrus.it). Ibidem Thomas die Saturni scripsit se deceptum esse viribus obscuris: "Invêni esse consilium diabolicum cuiusdam gregis satanistarum, quo singuli sacerdotes publicê diffamarentur." Se tantummodo simulavisse se esse cinaedum, se voluisse tamquam „furem inter fures versantem" exquirere, num et quomodo Sacra Ecclesia subverteretur, eo quod satanistae pravê abuterentur singulorum sacerdotum cinaedorum infirmitate. "Istae fuerunt insidiae, ego factus sum victima experimenti mei, quo conarer, ut sum psychoanalyticus, ordinem Ecclesiae restituere". Pagina autem interretialis Petri hôc tempore ex interreti est exclusa.
Heri îdem praelatus a diurnario ipsius ephemeridis, c.t. "La Repubblica", interrogatus dixit se profecto multos homosexuales convenisse, etiam in Sede Vaticanâ, sed eo tantum consilio, ut illos adiuvaret, qui „in angustiis viverent, sive laici sive sacerdotes, propter istaec problemata omnia, quae spectant ad homosexualitatem." Thomas sibi non videtur esse peccator, neque ulla res explicationi suae contradicit nisi ipsissima evidentia rerum. Ceterum, etiamsi Thomas peccasset, tamen valerent verba Lucae: „Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.").
*Angelus Domini - Precatio Angelica
symbola Wikipediae Germanicae encyclopaediae interretialis in Latinum conversa
Angelus. Quem pinxit Fra Angelico
Precatio Angelica (Angelus Domini) est precatio Ecclesiae Catholicae, quae fit mâne et meridie horâ duodecimâ et vespere (tempora precandi pro regione sunt varia). Papa omni Die Dominico horâ duodecimâ precatur e fenestrâ habitaculi sui. Ut christifideles ad precationem invitentur, solet fieri campanae pulsatio angelica, quae nonnullis in communibus ecclesiasticis omittitur, ne accolae graventur. Precatio Angelica complectitur filii Dei inhumanationem considerandam; praeparatur dialogo nuntiandi inter Mariam atque Gabrielem archangelum facto. Tribus sententiis considerationis interponitur „Ave Maria". Precatio Angelica finitur oratione. Papa autem eidem ter adiungit doxologiam, quae est: „Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum, amen" et memoriam defunctorum, antequam precationem finit benedictione.
Forma precationis Angelicae hodierna gradatim exorta est. Saeculo decimo tertio monachi Franciscani consueverunt vespere, cum campanam pulsabatur completorii causâ, Mariam salutare. Saeculo decimo quarto introducta est campanae pulsatio matutina, qua invitabantur christifideles, ut orarent pro salute publicâ et pace.
Saeculo decimo sexto introducta est campanae pulsatio meridiana, qua christifideles admonebantur, ut orarent propter periculum Turcorum imminentium. Prius christifideles dicebantur pulsatione campanae matutinâ commonefieri Christi resurrectionis, meridianâ passionis, vespertinâ inhumanationis. Christiani consueverunt mâne orare Reginam Coeli, meridie Tenebras, vespere ter Ave Maria. Forma Precationis Angelicae hodierna a.1571 a Papâ Pio V. est introducta.
Toto anno 2006 (bis millesimo sexto) 1,3 (unus - virgula - tres) miliones hominum participes facti sunt Precationum Angelicarum cum Papa Benedicto XVI. Româ in Urbe in Plateâ Petri factarum.
Textus Precationis Angelicae
Precatio Angelica (1857-1859). Pinxit Jean-François Millet
Angelus Domini nuntiavit Mariae et concepit de Spiritu Sancto
Ave Maria ...
Ecce, ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum Tuum.
Ave Maria ...
Et verbum caro factum est et habitavit in nobis.
Ave Maria ...
Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi
Oremus. Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut, qui angelo nuntiante, Christi, filii Tui, incarnationem cognovimus, per passionem Eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Eundem Christum, Dominum nostrum. Amen. |
Tempore Paschali, i.e. inter diem Paschae Dominicum et Pentecosten, pro precatione Angelica fit precatio, quae est Regina Coeli :
Regina coeli [partim: caeli], laetare, alleluia.
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia,
Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus. Deus, qui per resurrectionem filii Tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per Eius Genetricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per Eundem Christum Dominum nostrum. Amen. |
Relationem d.15.m.Oct., h.17.03, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam et symbolam e „Wikipedia" Germanicâ excerptam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|