Annus
2 0 0 7


Mense sancto Musulmanorum ramadan modo finito incipit,

Venatio sponsarum Caucasia

Mense sancto Musulmanorum ramadan modo finito incipit, ut uno quoque anno in Dagestania vicinaque Ingussetia fit, "tempus venandi sponsarum", quas more veteri viri iuvenes vi e domo parentium primum abducere debeant, ut matrimonium a tota gente sanciatur - nuntiat relator Moscoviensis ephemeridis Polonae "Rzeczpospolita" Andrzej Pisalnik.

Qui mos licet prohibitus sit iam a tempore tsarorum Russorum, re vera adhuc valet in regione Caucasia, praesertim in vicis. Ab anno 1999 septingentae saltem tales abductiones peractae sunt in autonoma re publica Dagestana. Hoc anno, ramadan nondum finito, 55 puellae iam sint a "sponsis" abductae. Tantum in 17 casibus tamen de abductione biocolytae certiores facti sunt. Plerumque abductiones finiuntur nuptiis nec familia puellae indignari pergit lytro satis amplo a iuvene soluto. De voluntate ipsius puellae nemo saepissime curat.

Sociologii tamen Russi hoc phaenomenon studentes credunt in tribus casibus ex quattuor "matrimonia per abductionem" bono effectu finiri, felicibus scilicet marito uxoreque. Etiam multis in casibus abductiones peragi puellis assentientibus, nam puellae haec iam pridem "abductorem" cognoverint. Difficultas tamen fieri potest, cum sponsus nimis pauper sit, ut lytrum parentibus solvat - tunc, etiam puella assentiente, "abductio crudelissima inhonestaque" et vi a consanguineis adhibita et iure publico persequitur.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae