Annus
2 0 0 7


Barbara Dowlasz

Barbara Dowlasz

 

De poesi Latina hodierna Austriaca: adumbratio

PARS PRIMA - [Altera pars]

 

            Plurimi sunt huius aetatis Latini scriptores in Austria. Diligenter eos numerare non potest, quoniam non omnium carmina in publicum, sive libris, sive in paginis interretalibus data sunt. Quorum tamen opera quaedam, sive nomina tantum novi, primum memorabo:

      primus auctor, cuius carmina in pagina Marci Moskovitz http://www.suberic.net/~marc/poesislatina.html fere ante unum annum inveni, et quae tam memet ipsam moverunt, ut elaborationem ad tertium annum studiorum finiendorum scribendam eo quidem tribuam - est Martinus Freundorfer - alias Zythophilus: hoc nomine enim semet ipsum appellat;

      alter auctor maximi momenti, quem certe nonnulli etiam privatim in superioribus Latinitatis Vivae seminariis novistis, est Gerd Allesch - vel Gerardus Alesius. Eius carmina iam in publicum edita sunt (Epigrammatum libellus, Vindobonae 2000, Odae XLV, Vindobonae 2005), inveniuntur quoque multis in paginis interretalibus, etiam in illa Marci Moskovitz;

      deinde, poetriam Carinam Zeleny - sive Chloridem, in elaboratione hac mihi omittere non licet. Eius opera (atque Gerardi Alesii) edita sunt in libello Annae Elissae Radke "Alaudae", serie "Noctes Neolatinae", poetriae Germanae praeclarae, quae inter nos nunc adest ipsa, de qua necnon libenter quoque aliquid narrarem, nisi acroaseos thema prohiberet. Chloridis opera etiam in interreti, in pagina www.poeticum.at inscpiceri potest;

      Robert Wallisch - natus Vindobonae anno 1966, ubi postea studiis philologicis operam maximam dedit; quibus finitis in Universitate Viennensi magister linguae Latinae factus est. carmina eius nonnulla eandem in pagina Marci Moskovitz exstant, sed utrum an edita iam aliqua sint annon - nescio;

      alius poeta, cuius mentionem hodie faciam, est Thomas Lindner. Libellum suum poeticum in publicum anno 1997 (milessimo nongentessimo nonagesimo septimo) dedit Vindobonae; nonnullae etiam in libello illo Annae Elissae Radke iam commemorato inveniuntur;

      eodem in libro carmina Martini Rohacek exstant. Natus anno 1956 in oppido Mürzzuschlag, in Styria sito (Steiemark Theodisce), quae est terra orientali - meridiana, ut ita dicam, Austriae. Studia litterarum, historiae necnon philosophiae Graecii (Graz) effecit. Nunc est magister in schola quadam, eodem in oppido, quo natus est.

           

            Plures nempe auctores Austriaci hodierni sunt, de 7 sive 8 hominibus cogito omnino, tamen temporis causa alios omittam. Melius enim narrare de paucis, sed diligentius, ut quidquid auditores memoria teneant, quam de plurimis, sed haud accurate. Nunc poemata nonnulla trium vobis monstrabo atque quam optime possim, explanabo.

 

            1. Martinus Freundorfer (Zythophilus)

            Primum pauca verba de vita eius: natus est Vindobonae anno 1968 (milesimo nongentesimo duodeseptuagesimo), ubi schola media finita operam studiis philologiae classicae in Universitate Vindobonensi dedit. Quibus perfectis titulum magistri adeptus est; nunc habitat ad Vindobonam, et magister linguae Latinae in schola quadam docet. Carmina fingere quinque annis abhinc coepit, et hoc otium usque pergit. Unoquoque anno particeps etiam Certaminis Vaticani fit.

            Fortasse nonnullis nostrum mirum est eius cognomen - Zythophilus. E lingua Graeca est id formatum, qua o( zu=qoj cervisiam, filei=n autem amare significat; Poeta ergo semet ipsum cervisiae amatorem appellat - et iuste, quod thema hoc in versibus eius persaepe apparet. Sed his de rebus alias forsitan narrabo.

            a). Praefatio

            Primo autem legamus eius carmen, quod totum illius corpus incipitur - inveniri hic textus in pagina Marci Moskovitz potest, et quod Praefatio inscribitur:

 

Pergimus, ut suades, urbanas scribere nugas
  Immoti; quis enim nos prohibere potest?
Scripta quot obtrectant, totidem inuidisse putemus:
  Inuidia est Musa uera merenda mea!

Nullo nostra iuuet prohibente Camena legentes:
  Num domino abstinuit Naso iubente metris?

 

Litterarum Romanorum lectores periti, qui vos, audiores mei sane estis, facile primum principaleque poema C. Valerii Catulli recognoverunt: "Cui dono lepidum novum libellum...",  celeberrimi omnium neotericorum huius aetatis. Qui fuerat ille - non est opus commonere. Animadvertamus hunc illumve epigrammata sua collecta quidem nugas iis quidem in operibus nominare. Catullus scribit: "tu solebas (ad Cornelium Nepotem, auctorem illum librorum De viris illustribus loquitur) meas aliquid putare nugas"; Zythophilus autem pergimus, ut suades, urbanas scribere nugas. Et non solum in hoc, sed etiam in toto suo poetico corpore, perspicue auctorem  illum antiquum sequitur. Opuscula eius, praeter pauca, constant e versibus minus quam sedecim; thema autem frequentissimum est amor, cervisia, natura, universum - et omnia, quae ab homine sentiuntur - sicut in neotericorum poesi. Etiam metribus utendis Catullo adigit; nam plerumque disticho fruitur, quo uso ille magnam partem poematum suorum finxit.

            Cui Freundorfer in eodem dicet, nescimus. Sed puto eum sane quendam poetam esse, idque adhuc viventem et carmina ducentem: namque usus est verbo pergimus: ne (ambo!) desinamus, ne finem nugas scribendi faciamus! Idque suadet auctori, ut componere pergat, ne commoveatur hominibus obtrectantibus. Fortasse est eius amicus, fortasse magister? Fortasse est Gerardus Alesius, qui quoque est poeta Latinus hodiernus, Vindobonensis, et cui auctor noster alia poemata dedicavit? Fortasse grex amicorum, qui eum semper adiuvant? Nobis cognosci non potest...

            Quod maxime animum lectoris refert, est mentionem ipsius Nasonis facere, quem alio in opusculo, "De somnio quodam", auctor magistrum doctoremque suum vocat. Et iterum ad nos revertitur quaestio metrorum: num domino abstinuit Naso iubente metris? Quid significat haec quaestio retorica? Ut intellegamus, est nobis admonendum de praeclaro, ad vitam ipsius Ovidii opere pertinente, 10, IV e libro "Tristium". In quo auctor, qui se puero  studium poesi ingens senso ("inique suum furtim Musa trahebat opus")[1], narrat de patre quodam - qui verisimile imperator Octavianus Augustus fuisset, et qui huic inutili studio adversassetur. Sed pater iste adulescentem Musae alumnum a poesi retrahere non quivit. Et optime evenit, quia unus splendidorum scriptorum Romanorum notus est, atque scripta eius hodie totum universum scit.

            Cum Naso patri iubenti olim non oboedisset, tum nostris temporibus Zythophilus illis, qui obtrectarent et qui invidisse viderentur, non oboedire constituit. Ipse auctor aliquando mihi dixit non adesse ei tot obtrectatores, solum quosdam, qui iocos faciant. Confiteor, primum cogitatum meum hac de re fuisse hanc obtrectationem et hanc invidiam omnes difficultates esse, quae semper adsunt, cum homo hodiernus Latine componere opuscula, idque in metris, incipiat. Ipsa, studiosa non perita, hanc elaborationem scribens, istas difficultates bene novi. Certe hoc etiam verum est. Sed ipse auctor hanc sententiam mihi subiecit, igitur omittere non licet.

            b). Mea  Musa Latina

            Quis Zythophili Musa Latina sit? Hac de re unum poema perpulchrum, at simul unum e  meis dilectis, ut vobis verum confitear, tractat. Inspiciamus:

 

Mortua tam multis, mea Musa Latina, uocaris,
Mortua, nec quisquam te periisse dolet.
Surdi te dicunt, mea Musa Latina, silentem:
Qui strepitum poscunt, te reticere uolunt.
Vergilius quis sit, quaerunt, quisue ille Catullus,

Nec quae homini dederis dona, Camena, sciunt.
Viuere te noui, mea Musa Latina, latentem
Atque audire uolo murmura dulcia: Ades!

Non est opus dicere, quid homines hodierni linguam Latinam habent, quam nostris temporibus lingua illa splendida neglegitur, pro dolor. Perpauci re vera sciunt, quis Catullus sive Vergilius fuerit, quis Musa, quid tota antiquitas. His de rebus liberi docentur forsitan aliquot lectiones rebus gestarum sive linguae nativae in schola, deinde obliviscuntur. Si de Roma velut Graecia antiqua cogitant, memoria tenent fortasse Caesarem, Octavianum Augustum, Sapphonam, Periclea - et haec omnia. Lingua Latina, in scholis si  docetur, tantum duos - vel tres annos, in liceis, iisque optimis. In Austria non tam spernitur quam in Polonia, sed tamen spernitur, ac usque perpauci sunt, qui linguam illam amant et postea sequuntur. Zythophilus, ut magistro in schola docenti decet, haec optime scit. Ea de causa Musam Latinam in poemate suo mortuam, silentem et latentem tam multis hominibus vocat. Qui hoc dicunt, sunt surdi atque strepidum poscentes. Strepidum? Fortasse causa de rebus recentissimis, novissimi moris agitur. Strepidosa lingua Anglica fieri potest, quae cotidie in viis ac in telivisoriis sive radiophoniis auditur (quae quidem substituta in locum Latinitatis est, olim linguae communis et notae), strepidosae sunt propagationes, tabernae, cultus consumptioni admotus. Plura non numerabo, nulla est enim ratio. Una ex parte igitur poeta dolet situm illae linguae talem esse; fortasse et vellet hoc mutare, sed quae sit causa, si adsunt plurimi, qui eam  reticere uolunt? Quod maximi momenti nunc fit: audire murmura dulcia, quae Latinitatis vero cultori quaedam solacia referunt. Dona Camenae - id est, ut puto, pingere versus, talia quidem produnt. At forsitan quisquis aliquando eos leget, cogitabit, forsitan ad linguam Latinam amandum trahetur?

            Sed quid vates nobis coferre vult - nobis, qui plurimi philologi sumus et Latinitatem bene scimus ac colimus? Mortua tam multis, mea Musa Latina, uocaris - etiam nostro in grege adsunt, qui linguam Latinam mortuam appellare audent. Latinitas perrit una cum imperio Romano (sive et ocius, Cicerone mortuo; quia nonnulli eam post aevum Ciceronianum scriptam nimis corruptam esse censent). Quod postea scribebatur quasi umbra est, indigna legendo ac operam dando. Certe, nemo fieri alter Cicero sive Vergilius potest, at aetatem eorum sane optimam habere licet, si libet. Sed qua de causa tam multi cuncta continua composita peiora esse putant? Atqui peiora non sunt, tantum alia: alia syntaxi, allis verbis, alio stilo utuntur. Itaque omnia scripta, quae ab operibus Ciceronis differunt periora esse censere, maximum errorem philologorum, sive illorum praeteritorum, sive hodiernorum esse puto. Hac de causa ipsi linguam Latinam sepelimus, ipsi - nos, philologi classici! - eam mortuam habemus. Si nos haec censemus, cur homines illam persaepe odisse ac discere nolle tam obstupefacimus? Rebus cum mortuis quid hominibus rei est? Quis res praeteritas, fortasse olim magni momenti, sed nunc vix, noscere vellet? Nolite mirare. Credas, nostra ipsius culpa est...

Sequitur...



[1]    "Tristia", IV, 10, 20

Scripsit Barbara Dowlasz Cracoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae