Barbara Dowlasz
De poesi Latina hodierna Austriaca:
adumbratio
PARS ALTERA - [Pars prima]
2. Gerd Allesch -
Gerardus Alesius
Sicut superiore in parte huius elaborationis
indicavi, primum paululum ipso de auctore vitaque eius narrabo. Natus est anno
1967 (millessimo nongentessimo sexagesimo septimo) (igitur tantum uno anno natu
maior quam Martinus est) Claudifordi Carinthiae, (in parte Austriae ad meridiem
spectante); nunc Vindobonae habitat, ubi studiis philologiae classicae se
dedit. Ut iam in principio acroaseos meae dixi, duos libellos poematum suorum
in publicum iam dedit, id est: Epigrammatum
libellus, Vindobonae 2000 et Odae XLV, Vindobonae 2005. Nonnulla eius opera edita sunt quoque in libello Annae Elissae
Radke illustrissimae "Alaudae", serie "Noctes Neolatinae", iam a me commemorato.
Partibus autem Odae
III
Ad Americanos post
ruinam turrium geminarum 11.09.2001 [die undecimo mensis Septembris anno bis
millesimo primo] de qua mox vobis narrabo, atque toti Odae XXXI Ad Glyceram composita est musica a
directore Chori Academici Wolframo Wagner, atque edita. Acroasi finita illam
musicam vobis monstratum iri promitto.
Difficile erat mihi eligere carmina
vobis prodenda - tanta variatio rerum, metrorum coniunctionumque poesi huius
auctoris inest. Duas odas autem excepi - una de tempore fugiendo amoreque
tractat, altera quidem ista de calamitate Novi Eboraci (New York) anno 2001
facta, id est de rebus hodiernis.
Sed inspiciamus primum Odam
illam signatam numero XLIV (quadragesimo quarto), lepidissime modo
Alcaico finctam, anno verisimile MMII, quae in fine fere totius libelli Odarum
invenitur, quod mea sententia optime cum themate huius carminis convenit - situm enim in fine, ipsud de fine quidem
narrat, de morte, de tempore annisque labentis.
Primum de rebus propriis huius
auctoris narrare pauca vobis velim, postea legamus textus electos eosque
tractabimus. Haec igitur sunt:
●
copia neologismorum: e.g. flammivomens in Oda III "Ad
Americanos...", quod quidem verbum est simul optimus
versus Adonius!; fluxipes in Oda XV "Ad Glyceram
flammam suam die natali eius" (versus: aut scombris tunicas
fluxipedas aut togas feram...) , omnirapax in Oda XXIV "Ad
Herbertum" (iam petunt vermes properi voraces / omnirapaces) - quod
etiam in loco versus Adonii imponitur, ut exeplar supra;
●
signa interpunctionis minima: e.g. in
carmine XLIV "Tempus", quod
nuperrime legimus, exstant tantum puncta (6) et puncta duplicia (2); nulla est
virgula, nullum signum exclamationis sive quaestionis, quamquam nonnullis in
locis sane imponi possint (e.g. in linea: occassionem tu arripe... -
ubi vidimus formam imperativi; vel in alia: o siste tempus dum Glycera
fruor - quod desiderium optationemque exprimit);
●
varietas numerorum: in libello Odarum
poeta 13 (tredecim) modis utitur (e.g. Asclepiadeis, archilocheis,
glyconeo...); saepissime autem modus Sapphicus (hoc in libello ter decies),
Alcaicus (octies) apparetur, necnon disticha (haec maiore ex parte in libro Epigrammatum);
●
exstant quoque huius auctoris carmina re
metrica neglecta - in libello Odarum: carmen Sine Metro (versus
nullas vero regulas sequuntur), in libello Epigrammatum
autem plurimae sunt nugae modo Haiku pacta (Haicuana), id est secundum rationem
Iaponicam - quae tribus ex versibus tantum constant: primo tertioque quinque
syllabae sunt, at secundo - septem. Ut verba mea exemplar quoddam illustret,
prodam vobis hoc:
Epigramma XV
Nives quas cepi
manibus fiunt tepes
Ros lacrimarum.
●
themata varia, omnia indicare tam brevi
tempore nequeo. Tamen frequentissima sunt: amor - (ad Glyceram, ad Lauram, ad
Mariam - utitur saepe eisdem nominibus, quibus olim Horatius) , convivia,
panegyrici, philosophia (44, 45), mors (44), carmina amicis dedicata;
●
coniunctiones cum traditione antiqua:
philosophia (Epicureica, Stoica: Od.
45, 44)
alussiones - ad Catullum (e.g.
Epigramma ? Excrucior. Quare? Tune istud, Laura, requiris? seu versus Odam XVII Georgius
incipiens: Lugent o lepidae nunc mulierculae, quod statim in memoriam nostram nugam III illius
revocat: Lugete, o Veneres Cupidinesque.
●
sequitur rationem Horatianam ut pictura poesis: semper
diligenter conatur depingere speciem, demonstare lectoribus aliquid visibile
seu videndum, postea ad meritum pergit.
a). Oda XLIV -
"Tempus"
Videsne flumen montibus arduis
decurrere alte: rupibus irruit
et frangitur vastis sua vi
et rapidum vehemensque fertur
cum deinde apertam planitiem petit
mox lenior fit curriculum et premit
tum paene sistit deinde rursus
accelerans pelago adpropinquat.
Et tempus hic stat tum propere volat
loris remissis tum modice ambulat
durumque: quo felicius fit
hoc citius properare tendit.
O siste tempus dum Glycera fruor
o numen ingens adnue dexterum
faveque cultori innocenti
tempore tuque bono fruaris
puella dulcis plenaque gratiae
occasionem tu arripe fervide
donec licet meque es potita
mente tua et rapiente forma.
Consumor igni perpenetrabili
per ossa carporque indomito die
et luce quae siccat calore
viscera mi cerebrumque doctum.
Quandoque stabit terminus omnium
rerum mearum tu meriti dabis
tum membra flammis tu decora
tristitia cineremque ventis.
At parce fletu desine lacrimis
turpare vultus eximii decus
scis namque fortuna beatum
meque fuisse tuum poetam.
Hoc in carmine duae species secum
optime coniungunt: imago temporis labentis - simillimo flumini montibus arduis
decurrenti - quod inevitabile pelago appropinquat, id est morti; atque imago
amoris, amoris Glycerae, cui periculum finis imminet, sed non periculum abeundi
seu separandi seu divortii sive cuiusque huius generis - modo mortis. Mors est
enim illa, quae duae haec species iungit.
Poeta enim (sane Poeta quidem
hoc in poemate loquitur: videte ultimam lineam:
meque fuisse tuum poetam - sed utrum
an Poeta ille
est simul auctor - nescimus) haud ignarus mortis suae est, dicit: quandoque stabit
terminus omnium rerum mearum, tempus praeterire alte sensit.
Temporis labentis imago necnon
vanitatis in litteris totius mundi persaepe apparet. Hoc quidem loco nonnullas
commemorare auditoribus velim. Primum mentonem faciam Bibliae Sacrae, restricte
autem libri Koheletis. Notum est sane omnibus illud fragmenum praeclarum: vanitas vanitatum et
omnia vanitas (Koh I,2). Toto in mundo nihil exstat, quod
pretiosum, solidum sempiternumque sit, nihil hominem felicem facere valens.
Omnia praetereunt, sicut flumen: omnia flumina intrant mare et
mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum
fluant - docet Kohelet
(Koh
I, 7). Animadvertamus, quam simillima species in
poemate Alesii pingitur; legam hoc fragmentum iterum:
Videsne flumen montibus arduis
decurrere alte: rupibus irruit
et frangitur vastis sua vi
et rapidum vehemensque fertur
cum deinde apertam planitiem petit
mox lenior fit curriculum et premit
tum paene sistit deinde rursus
accelerans pelago adpropinquat.
Vita hominis ergo, ambobus in opusculis,
comparata est cum flumine labente, praetereunte - ut flumen, cito transit, cito
finem suum - id est mare - petit. Et hic, et illic imagines descriptae animum
ad finem, ad vanitatem, ad vitae tenuitatem animum referunt.
Sed nunc deponamus tristia themata,
et eamus ad aliam imaginem relatam in poemate, quae primo in obtutu forsitan
paulum dispar esse videtur: dico de specie amoris Glycerae[2], de omnibus necnon
affectibus quas loquens sentit - inspicite strophas quartam, quintam ac sextam.
Haec species quoque vere commovens fit: videamus vocabularia hac in parte usa:
puella numen ingens nominatur, igitur amatori suo quasi dea
videtur - quidem ei imperare potest; vocata est etiam dulcis, gratiae plena -
animadvertamus Matrem Dei Mariam in oratione nobis omnibus
bene nota "Ave Maria" eisdem
verbis appellatam esse, quibus eo magis divinitas adnotatur. Affectus autem,
qui loquentem implet, descriptus est verbis: perpenetrabilis (non
penetrabilis, sed per-penetrabilis!), siccare (et luce quae siccat
calore), consumi, potiri (puella amore suo et amatore est quasi
ebria - meque es potita), calor etc.
Voces ergo validae fortesque usae sunt, quorum gratia affectus quidem vere
fervidus vehemensque lectoribus videtur.
Sed statim species haec perpulchra
dulcisque finitur, poeta rursus ad meditationem suam temporis labentis atque
mortis revenit, videte strophas septimam et octavam; et alia causa, quae iam a
primo obtutu animam meam allexit, est mirabilis tranquilitas, quam ille, qui
loquitur, conservat, dilectae suae de morte sua enarrans atque praecepta
indicans: tum membra flammis tu decora /
tristitia cineremque ventis. / At parce fletu desine lacrimis / turpare vultus
eximii decus. Immotus, quietus, praecepta post terminum omnium rerum
efficienda illi prodit. Auctor sane philosophia Stoicorum fruitur. Censebant
enim illi mundum regi a pneuma, vis omnipotens atque inexpiabilis, cui
omne animal, omne vivens sub huius dominationem subiectum est. Eam ob causam
demens sit ei se opponere, vel contra id pugnare. Nostrum, hominum est ei se
tradere. Revera nequimus curriculum rerum mutare, ergo unicum consilium rectum
est leges naturales approbare eisque
semet accomodare. Nulla est alia via ad felicitatem gaudiumque ducens.
Mens haec valde admonet quoque
rationem philosophicam, persaepe "Aureae Mediocritatis" vocatam, quam
Horatius in versibus suis demonstrabat (partim constat illa atqui e rationibus Stoicorum,
partim autem e rationbus Epicureorum). Inspiciamus, quam simillima mens in
carmine II, 3 (e libro secundo excepto, numero tertio signato) illius poetae
antiqui - Ad Delium (modo Alcaico):
Aequam memento rebus in arduis
seruare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
laetitia, moriture Delli
Ille, qui hoc in fragmento loquitur,
paene eadem praecepta amico suo, Delio cuidam traditur. Tamen praecepta haec
Delio data pertinent ad res civiles publicosque (clarus enim fuit vir hic causa
saepe sententiam mutandi his in rebus, tempore bellorum civilium gessorum
saeculo I ante Christum natum assectator primum Dolabellae mox fautor Casii
factus est, postea Antonii, denique Octaviani Augusti), at illa - ad res
amatorias, ad dilectionem poetae eiusque puellae. Sed propositum est unum:
semper aequam mentem servare, non ad tempus. Nil possit nos disturbare, res
arduae, neque voluptates, neque laetitia, nec mortis conscientia.
Inspiciamus tantum diligentius duas
ultimas lineas huius operis: scis namque fortuna beatum / meque fuisse tuum poetam. Haec
verba, si liceat mihi semper philosophiam revocare, etiam optime cum rationibus
Stoicorum conveniunt - qui loquitur atqui spem vitae aeternae ullam, vitae
cuiuscumque post mortem non tenet! Tantum se cinerem facurum esse conscius nullum timorem, nullam spem, nullamque
denique curam nobis inesse debere censet, et haec cuncta mirabili cum
tranquilitate, ut Stoicis decet, exprimit. Ne sit ulla cura, maeror, lacrimae
dilectae suae imo ex animo desiderat; sed quid ipse facere potest, quod
solaciolum conferre puellae, sane perterritae tam horribili futuro (legimus eam
flere atque turpare lacrimis vultus), quibus verbis uti? Res difficilis, tamen
dicere audet haec pauca verba: scis namque fortuna
beatum / meque fuisse tuum poetam. Puellae
satisfacere debet sola conscientia illum olim eius poetam fuisse, eius
amatorem; eorum autem dilectionem olim fervidam veramque fuisse. Perpulchrae
voces, et alta mentio in his inclusa, revera Stoicorum rationibus digna, necnon
Koheletis doctrina, quod parte in superiore explicare conata sum (utrum an bene
munus hoc perfecerim, vobis decernendum est). Sed quaestio restat haec:
possetne puella vere amans talibus verbis, tali solaciolo, sola dilecti sui et
temporis cum eo acti recordatione
contenta et commitigata fieri?
Commentariolum meum miserrimum
concludens, cogitemus paulum, quid atqui poeta noster hoc in carmine tradere
nobis velit? Primum: omnia finitura perituraque esse - et vita, et gaudium, et
voluptas (quaerit: o siste tempus dum
Glycera fruor, quod tamen fieri nequit), et cuncta tristitia,
et amor - simul cum amatore moriente, et denique tempus - tempus
uniuscumque hominis; ergo et res bonae, et res malae, ulla sine exceptione.
Omnia mutantur, nihil revera isto mundo constans est, nil certum. Πάντα ῥεῖ
καὶ οὐδὲν
μένει -
si liceat mi haec verba secundum Heraclitum philosophum admonere. Igitur,
memores vocum vatis semper simus, memores temporis labentis necnon mortis
nostrae. Attamen, dum licet, fruamur nostris Glyceris nostrisque amoribus,
vita, cunctisque rebus huius mundi.
b). Oda III - "Ad
Americanos post ruinam turrium geminarum 11.9.2001"
Aliud carmen eiudem auctoris, de quo
hodie vobis narratura sum, est quidem Oda III "Ad Americanos
post ruinam turrium geminarum 11.9.2001" (die undecimo mensis Septembris
anno bis milessimo primo). Carmen ergo elegi aliquid differens ab
illo supra lecto tractatoque - de tempore. Quamquam thema eius ad causas, quae
a mundi nostri principio nostra maxime intererant et usque intersunt spectat,
cogito quidem de bello paceque - tamen quoque ad eventus hodiernos horribiles,
quorum nempe omnes hac in camera congregati memoria tenemus, pertinet. Res enim
ista de calamitate turrium geminarum (volgo: World Trade Center) agitur, die XI
m. Septembris anno MMI facta. Opus pactum est paucos dies post cladem, ergo hi
cuncti affectus, qui toti mundo illis diebus inerant, in versibus contenti
sunt. Sed antequam legamus - nunc modo Sapphico:
Turrium moles ruit alta perque
aethera immensum volat atra nubes
territans caelum gemina ruina
flammivomenti.
Grandia et dudum monumenta dicta
gaudium et splendor populo superbo
haec iacent – heu – milibus atque fiunt
grande sepulcrum.
Hoc stupet mortale genus per orbem
et stupet mundus nova monstra totus
stant stupore omnes oculosque multos
lacrima rumpit.
Lacrimant multi: simul ira fervet
saeva tam diro sceleri ut sit ultor
illico praesto: properant: iuvat quid
bella movere?
Profuit numquid potuisse magnum
Lydio regi superare regnum?
Pythio num consilio videtur
arma parare?
Mediae prosunt populis quid arma?
Nonne Dareum impulit error asper
magnus ut vellet celeberque parvos
frangere Graecos?
Ira quod suasit properata mensque
et dolor numquam poterit iuvare.
Effero numquamque furore iusta
poena petetur.
Vis vocabit vim: ratione recta
semper, o gens, iustitiam colatis
atque recto consilio, deosque
poscite pacem!
Inspiciamus ergo diligentius: mea quidem
sententia poema hoc dividi potest in partes duas: prima est simulacrum
commovens pactum istius calamitatis ante sex fere annos factae. Auctor hos
omnes casus, hunc tristem lugubremque aspectum, miserabile sepulcrum, quod in
televisoriis vidimus quattuor in strophis describere conatur. Turrium moles ruit -
his quidem vocibus incipit: sine ulla introductione; omnia in poemate fiunt
statim, necopinato; priumum, antequam legere instituimus, est silentium, nil
agitur nisi vita ordinari modo fluitur. Tum improviso moles ruit. Et
simul alias species coortas vidimus: atra
apparet nubes necnon ignis (ergo fit incendium) - gemina ruina flammivomens.
Satis est quattuor versuum, ut vates hoc terribile excidium picturis variis
describere queat. Post hanc, altera in stropha ista confusio, trepidatio
ictusque paulatim diminuuntur, silent. Nil restat nisi grande sepulcrum. Primae
mentiones, cogitationes in animos hominum incidunt: grandia et dudum
monumenta dicta / gaudium et splendor populo superbo haec iacent. Gradatim
populus intelligit quam immanis calamitas iis spectantibus geritur. Brevitudine
igitur ac discrepantia inter simulacra primae secundaeque strophae ac vocibus
usis poeta optimum effectum adeptus est:
oculi lectorum iterum casus istos aspiciunt.
Quo facto stupet mortale gens, oculosque
multos lacrima rumpit. Pauci momenti, brevis scelus - longe
durantis gemitus causa fiunt. Sed desperatio, stupor, fletus illorum, quibus
dei superare siverunt, diu non manent: Lacrimant multi: simul
ira fervet / saeva tam diro sceleri ut sit ultor / illico praesto. Lacrimis
depositis, hominibus in animos ira incidit, iam nil cupiunt nisi ultorem dignum
crimine invenire. Hanc partem poematis quaestio rhetorica clausit: iuvat quid bella
movere? Quam quidem quaestionem totius operi
principalem habere licet, cui altera in parte vates frustra responsum quaerit.
Nullum enim rectum exstat.
Sed pergimus. Relinqui versus
prospectum hoc tristem miserumque monstrare sinunt, incipitur enim pars ad
meditationes pertinens (prima ergo pars picturas nobis prodit, altera -
cogitationes varias confert. Duae strophae sunt nil aliud nisi series quaestionum
rhetoricorum, legam iterum:
Profuit numquid potuisse magnum
Lydio regi superare regnum?
Pythio num consilio videtur
arma parare?
Mediae prosunt populis quid arma?
Nonne Dareum impulit error asper
magnus ut vellet celeberque parvos
frangere Graecos?
Haec quaestiones profecto mortalibus
ab mundi principio semper comitantur. Quae sunt bella? Quid proferre possunt -
sive potius: quid boni? Quod auxilium offerre? Nemo est qui recta responsa dare
posset, nemo est etiam qui dedit. Animadvertamus poetam sexta in stropha voce erroris asperi uti
- quod accurate eius taedium aversationemque bellorum demonstrat. Haec verba
certe ad bellum illud post hanc caedem statim coeptum, bellum contra atqui
innocentes, quamquam publice contra terrorismum nominatum,
in Afganistania gestam, attinent. Denique, auctor tristem maestamque
cogitationem affert: vis vocabit vim, dolor nunquam poterit iuvare. Bella
semper res malae turpesque causae sunt, nunquam iustae, nunquam rectae. Tantum
dolorem molestiamque afferre possunt. Ergo ultimo in versu carminis vocatur: deosque poscite pacem! Nil
magis pretiosum curandumque quam pax nobis sit!
Nonnunquam, et temporibus antiquis,
et hodiernis poemata ad rationes civiles pertinentia componebantur
componenturque. Thema ergo belli pacisque vetus revera est. Sinite mihi
memorare exempli gratia Oden Q.
Horatii (eius poemata quidem maxime placet mihi eligere, quod auctor noster
perspicue eum sequi vult): I, 14 (e libro primo quartam decimam):
O nauis, referent in mare te
noui
fluctus. O quid agis? Fortiter occupa
portum. Nonne uides ut
nudum remigio latus... (I, 14)
Oda in illa res publica comparata
est cum navi iactata tortaque a inquieto anxioque mari - id est a bellis
civilibus; relinqua in parte carminis adminitio scriptum est: tu nisi ventis / debes
ludibrium, cave; et proxima in stropha: interfusa nitentis /
vites aequora Cycladas. Iam illis temporibus fuerant, ut vidimus,
vates, qui bella, caedes reprehendebant. Haec causae nunquam rei publicae
fructui commodoque sunt, tantum detrimenta et mala afferunt - inspiciamus
speciem pactam nostris oculis in poemate: navi, id est rei publicae, latus nudus remigio est,
non sunt illi integra lintea, non di etc. Ecce,
quid bella efficiunt, ecce effectus vis, odii, certaminis perpetui.
De turrium geminarum ruina necnon de
bello post hanc calamitatem coeptum non solum poema a me nuper lecta exstat.
Omittere mihi non licet titulos neque nomina auctorum! Primo igitur loco
enumerabo carmen modo Alcaico finctum a nostra Anna Elissa Radke - "De pugna contra
terrorismum", textus in pagina Circuli Latini
Panoramitani invenitur; dein, Fridericus Messana, Italus, composuit carmen "Misellae
turres", inspicite, si libet eadem paginam
interretalem. Denique, nominabo opusculum Alani Van Dievoet (sive Alani Divutii),
Belgae, cui titulus est "Epitaphium innumerorum innocentium in turribus
gemellis Novi Eboraci atrociter interfectorum die 11 m. Sept. an. 2001", in
pagina Marci Moskovitz, in qua copia magna poesis hodiernae exstat, invenitur.
Quoniam res acroaseon meae poesis Austriaca est, ignoscite, si illos textus
vobiscum nunc non legam, sed inspicite chartulas vestras, quas vobis modo dedi.
Ipsi ergo
vidimus thema huius Odes Gerardi Alesii, quamquam vetus est et frequens, tamen
vere actualis, in tempora cadens. Et usque opus est, usque munus poetarum est
loqui his de rebus, admonere gentem humanam. Forsitan aliquando reges ducesque
nationum vocem eorum audient.
Gerardi Alesii opusculum ergo "Ad
Americanos" nempe principalem gravemque habere nobis
licet, non solum causa thematis sublimis electae atque pulchritudinis egregiae,
verum etiam praecipue ob meditationem de bellis paceque inclusam, quae nobis,
hominibus nostrae aetatis res est - et sane semper debet esse maximi momenti.
Utinam ergo, ut scribit auctor, deos pacem poscamus atque bella iniusta
molestaque deponamus. Ne verba haec vacua fiant!
Scripsit Barbara Dowlasz Cracoviensis