Barbara Dowlasz
Barbara Dowlasz
"There are so few people scattered
around the world who have any interest
in actually speaking or writing Latin"[1]
Jeffrey Wills
"La renovación permanente de la Roma eterna" [2].
De poesi Latina hodierna a Martino Zythophilo[3] scripta traditioneque antiqua.
[Pars prima] - [Altera pars]
1. Latinitatis novum aevum
Scriptorum Latinorum historia multa in aeva dividitur: Archaicum, Ciceronianum, Augustium, Caesareum. Sed imperio Romano deleto Latinitas vere non est mortua - quia opera Latina mediaevalia, et deinde Neolatina (sicut Poloni Ioanni Cochanovii) effecta sunt. Haec omnia tempora finita sunt, sed non est finita ipsa Latinitas, quae usque et usque in mentibus hominum vivit, iterum atque iterum renascitur.
Novum aevum Latinitatis, si ita dicere mi liceat, anno MCMDII coortum est, tempore, quo cives Europaei maxime ad civitates coniungendas monebantur , ut pax post horribilia crudeliaque bella confirmaretur. Ea de causa una communis lingua hominibus necessaria fiebat - quae lingua Anglica, sicut est hodie, tunc nondum erat. Tum Jean Capelle, rector Universitatis Nancensis, in Francogallia, excogitavit, ut lingua Latina fieret. Exsistitne alia tam omnibus coniuncta et simul neutra. Igitur Capelle, quamquam philologus classicus non erat, tamen scriptorum Latinorum Graecorumque optimus cognitor, totam Europam novam Latinitatem, Latinitatem vivam docere voluit, ut omnes facile loqui eaque tamquam lingua hodierna uti possent. Officior, quod propositum illud nunquam est effectum, sed permulti homines, amatores Latinitatis Capelle sequebantur. Eo quidem modo Latinitas Viva provehenda nata est. Multi circuli, greges, societates, domus editoriae et alia condita sunt atque continuo conduntur, non solum in nostra veteri continente, sed etiam in toto orbe terrarum. In numerum maxime notorum ducere possimus Circulum Latinum Varsoviensem[4], qui quamquam munere suo fungi nuper desiit, tamen eius sodales (sicut Stanislaus Tekieli vel Conradus Kokoszkiewicz) multa ad Latinitatem vivam recolendam in Polonia effecerunt, atque L.V.P.A.m (Latinitati Vivae Provehendae Associationem)[5], societatem Germanicam, quae permulta seminaria internationalia (quorum lingua unica est modo lingua Latina), conventus scholasque iam viginti abhinc annis moderatur. Nuper condita est etiam associatio Bohemico - Italica, cui nomen PHILIA (PHratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque), quae plerumque iuvenes et adulescentes congregit.[6] Omnes enumerare non possum, quia haec res huius opusculi non est.
Non solum lingua Latina loquenda colitur, sed etiam illa scribenda. Ne voces meae vacuae videantur, aliquot annis abhinc Certamen Vaticanum moderari solere dicam, quidem in Civitate Vaticana, cuius moderator Opus Fundatum "Latinitas" fit. Unoquoque anno permulti participes, Latinitatis Vivae cultores, opera sua moderatoribus mittunt, sive poetica, sive prosa oratione condita, atque uti victores fiant, perseverantes certant.[7] Adsunt etiam, qui opera hodierna aliis in linguis composita in Latinum sermonem tranferunt. Nuper exempli gratia translatio libri A. A. Milne, "Winnie ille Pu", et J. K. Rowling "Harrius Potter et Philosophi Lapis" et "Harrius Potter et Camera secretorum"[8] facta est. In Germania etiam domus editoria, quae Leo Latinus appellatur[9], exsistit, quae edit litteras Latinas omnium aetatum, lexica, libros audibiles etc.
Poetae quidem, re vera, adsunt permulti atque eorum numerus crescit. Aderant semper - diceret quispiam - sicut Poloni: Ioannes Cochanovius, Clemensius Ianicius, Miecislaus Broscius, atque alii. Aderant, sed puto nunquam tot, quot aetate nostra; aetate, quae Latinitatis Vivae aetatem re vera appellari potest, nunquam enim antea, ut censeo, tot casus, tot opera, tot scriptores vixerunt, nunquam spiritus Vivae Latinitatis tam fortis ut hodie erat. Unus autem poetarum est Martinus Zythophilus (volgo Freundorfer), Austriacus, Vindobonensis, magister, qui quadam in schola linguam Latinam docet. Et de eius ipsius poesi hoc in opere enarrare velim, quia tam simillima est poesi antiquae, praecipue poesi P. Ovidii Nasonis (sed huius ex auctoribus antiquis non solum), quem ipse magistrum ducemque suum nominat. Qua de causa eius carmina, ut elaborationem scribam, elegi? Inest in illis vero quoddam lepos ac venustas, qui brevissimis in versibus (plerumque enim auctor noster epigrammata componit) multa describere permittunt. Ars enim non est scribere fuse, sed scribere bene. Sed fortasse ad meritum eamus, ne nimis loquax habear.
2. Zythophili consilium poeticum. Praefatio.
Primo igitur legamus eius carmen, quod totum illius corpus incipitur, et quod Praefatio inscribitur:
Pergimus, ut suades, urbanas scribere nugas
Immoti; quis enim nos prohibere potest?
Scripta quot obtrectant, totidem inuidisse putemus:
Inuidia est Musa uera merenda mea!
Nullo nostra iuuet prohibente Camena legentes:
Num domino abstinuit Naso iubente metris?
Litterarum Romanorum lector peritus facile primum principaleque poema C. Valerii Catulli recognovit: "Cui dono lepidum novum libellum...", nempe celeberrimi omnium neotericorum huius aetatis. Fortasse breviter de neotericis, ut lector noster (quicumque sit) pauca de iis gravissima recordetur: poetae novi (hoc significat eorum nomen Graecum: oi9 neo/teroi) rem suam maxime gerebant Romae, saeculo I ante Christum natum, atque postea. Eorum praecursores Lutatius Catullus, Valerius Edituus Porciusque Licinus erant. Consilium principale: vetus modum scribendi, sicut poemata epica ratione Homeri vel Ennii, abicere - et scripta brevia, sed vere perfectissima componere, quorum thema non res gestae, bella vel graves eventus ad historiam velut ad mythos attinentes, sed affectus, commotio, ipsa anima unius hominis est. Ea de causa paigni/aj, epigrammata, ineptias, lusus, extremo nugas - appellamus talia carmina a neotericis effecta.
Ille Catullus epigrammata sua collecta quidem nugas eodem in opere nominat: "tu solebas (ad Cornelium Nepotem, auctorem illum librorum De viris illustribus loquitur) meas aliquid putare nugas". Zythophilus, non solum in hoc, sed etiam in toto suo poetico corpore, perspicue auctorem illum antiquum sequitur: pergimus, ut suades, urbanas scribere nugas /immoti. Opuscula eius, praeter pauca, constant e versibus minus quam sedecim; thema autem frequentissimum est amor, cervisia, natura, universum - et omnia, quae ab homine sentiuntur.
Ad quem Freundorfer in eodem scribit, nescimus. Sed puto eum sane quendam poetam esse, idque adhuc viventem et carmina ducentem: namque usus est verbo pergimus: ne (ambo!) desinamus, ne finem nugas scribendi faciamus! Idque suadet auctori, ut componere pergat, ne commoveatur hominibus obtrectantibus. Fortasse est eius amicus, fortasse magister? Fortasse est Gerardus Alesius, qui quoque est poeta Latinus hodiernus, Vindobonensis, et cui auctor noster duo alia poemata dedicavit? Fortasse grex amicorum, qui eum semper adiuvant? Nobis impossibile scitu...
Quamquam igitur poeta noster est Catullo tam simillimus forma themateque, tamen metris utendis aliquid differt. Ille scribit saepissime in disticho, ille hendecasyllabum phalaeceum mavult - etsi quoque tertia in parte libri - post carmina maiora - nullo metro nisi disticho fruitur. Disticho[10] utebatur primo in epigrammatis brevibus de erotica amoreque narrantibus, deinde in elegiis, quae non solum de amore narrabant, sed etiam de maerore (sicut P. Ovidii Nasonis "Tristia") vel de vitae felicis consilio (apud Albium Tibullum cum bucolico aspectu ruri vivendi coniuncto). Sicut videbimus in parte inferiore, Zythophilus valde classicum Romanum modum distichum utendi dilatat, quia non solum in opusculis eroticis hoc fruitur, sed etiam in illis de cervisia, de natura, denique de rebus cotidianis. Quod magis in memoriam nobis reducit elegiam Graecorum, qui horum in versibus carminum paene omnia haec proposita describebant.
Quod maxime animum lectoris refert, est mentionem ipsius Nasonis facere, quem alio in opusculo, "De somnio quodam", auctor magistrum doctoremque suum vocat. Et iterum ad nos revertitur quaestio metrorum: num domino abstinuit Naso iubente metris? Quid significat haec quaestio retorica? Ut intellegamus, est nobis admonendum de praeclaro, ad vitam ipsius Ovidii opere pertinente, 10, IV e libro "Tristium". In quo auctor, qui se puero studium poesi ingens senso ("inique suum furtim Musa trahebat opus")[11], narrat de patre quodam - qui verisimile imperator Octavianus Augustus fuisset, et qui huic inutili studio adversassetur. Sed pater iste adulescentem Musae alumnum a poesi retrahere non quivit. Et optime evenit, quia unus splendidorum scriptorum Romanorum notus est, atque scripta eius hodie totum universum scit.
Cum Naso patri iubenti olim non oboedisset, tum nostris temporibus Zythophilus illis, qui obtrectarent et qui invidisse viderentur, non oboedire constituit. Ipse auctor aliquando mihi dixit non adesse ei tot obtrectatores, solum quosdam, qui iocos faciant. Confiteor, primum cogitatum meum hac de re fuisse hanc obtrectationem et hanc invidiam omnes difficultates esse, quae semper adsunt, cum homo hodiernus Latine componere opuscula, idque in metris, incipiat. Ipsa, studiosa non perita, hanc elaborationem scribens, istas difficultates bene novi. Certe hoc etiam verum est. Sed ipse auctor hanc sententiam mihi subiecit, igitur omittere non licet.
Sed Freundorfer, quidem longo difficillimoque labore facto, omnia ista, quaecumque sint, vincit. Est verus artifex et poeta perfectus - quidem cum metra antiqua conservet, quod hodie est rarissimum mirabileque. Re vera illius Musa sive Camena est vere merenda.
3. Poeta et puella. Carmina de amore.
Tantum quinque poemata hac de re scio[12]: "Quomodo puella capiatur", "Puellae dulce ridenti", "Cum media spatior", "Scribere si cartas" et "Poema"[13], omnia in disticho. Sed, si cum carminibus antiquis hunc amoris aspectum enarratum comparem, sit mihi dicendum eos affatim differre. Sed fortasse primo pauca de similtudinibus.
Catullus Lesbiam, Tibullus Deliam, Propertius Cynthiam, Ovidius denique Corinnam canebat. Freundorfer autem Annam quandam; quis sit - nescimus, vel utrum vera vivensque mulier est an tantum poetica imago, sicut verisimile Corinna?[14] Solum ex opere "Poematis" possumus aliquid suspicari, ex opere, cui est forma litterarum ad quendam Demetrium, quem panis alit Scythicus Sarmaticusque liquor. Qui in poemate loquitur, secunda persona grammatica utitur; rogat, quid ille agat in urbe sua tam remota, in ultimo versu adest quoque forma "vale", qua persaepe in finibus epistularum utebatur utiturque. Demetrius ille potest Russicus esse (quod versus Scythicus panis Sarmaticusque liquor indicat), et, sicut e textu evenit, frater illius Annae (illum appellat fratrem, at hanc sororem - igitur debet haec etiam Sarmatica esse, quidem haud Austriaca)[15]. Ea de causa censere eam veram feminam esse licet.
Nomen eius etiam in "Cum media spatior" atque "Scribere si cartas" apparetur. In duobus reliquis poeta puellam Camenam[16], pulchram, bellam, candidam vocat, et nihil amplius. Primo eam quoque Annam eandem esse putabam, quia in ambobus poeta nomen dilectae nondum scit; quaerit: "Quo nomine, pulchra, uocaris?" ("Quomodo...", 7), "Ne peream, quaeso, mihi nomen prode, puella" ("Puellae...", 9); Deinde, in eodem "Te subridentem, quamquam nescimus, amamus" - ait. Haec duo prius composita esse, antequam eam cognovisset, putabam: fortasse cotidie praeteribat eam in via, media in urbe, et denique amore captus est? Sed nuper ipse auctor me certiorem fecit eam Annam non esse. Quae - non investigavi.
Adest quoque gravis coniunctio litteraria, iterum cum Catullo. Ipse titulus "Puellae dulce ridenti" lectori perito in memoriam carmen illius LI revocat, quod ipsum commutatio Saphonis opusculi[17] est: "Qui sedens adversus identidem te/ spectat et audit/ dulce ridentem". Mulier, quam auctor antiquus dulce ridentem nominat, nempe Lesbia illa dilecta est. Cum prima in stropha poeta tantum speciem pingit puellae sedentis loquentisque, atque viri deo paris, qui eam spectat et audit, tum in secunda tertiaque de affectibus suis enarrat: causa amoris immensi, invidiae cupiditatisque "omnis/ sensus - ait - eripit mihi: nam simul te/ Lesbia, aspexi, nihil est super mi". Posthac etiam addit, qualia signa corporis affectus prosequntur: "Lingua sed torpet" etc; Species vere expressa commovensque. In Zythophili carmine quod sensit non tam acrum est, sed certe hoc Catulli admonet: est quoque torpidus, quoque se quasi aegrotum habet, cum eam videat (quis resistat oculis?). Quoque divinitas notatur, sed in hoc quae diva est ipsa puella, subridens Camena vocata (scilicet Musa!) - at qui loquitur habet se tantum quasi servum, cui carmina de illa fingenda sunt, et verba aptissima invenienda, ut muneribus suis optime perfungatur (quod nihilo minus impossibile fit, quia pulchrior es - mulieri ait - cunctis uersibus ipsa tamen); at in illo Catulli ambo divos superant: vir beatus, qui eam spectat, qui prope sedere potest, et qui felicitatem eam ob rem haurit, denique par deo nominatus - et quidem puella. Si enim qui prope eam ipsam sedens divos superat, nonne haec omnia fieri potest eius ipsius causa? Nonne illa debet esse diva, ut divinitas tribuatur?
Spectemus etiam diligenter finem Zythophilis poematis, qui potest nos aliquid deprehendere: Ne ride stupidum, ride, age, dulce mihi! In textu superiore puella tantum laudatur, cum Camena comparatur; at in ultimo versu - commutatio subita. Poeta, qui antea sicut servus eius videtur - hic quasi impatiens fit, invidiosus (re vera displicet ei quod puella alium virum spectat ridetque). Quasi incusare istam volens videatur: qua de causa furorem poeticum nunc mihi dare non vis? Vel quaerere: ama me ipsum, non illum supidum! Sicut autem ex ultimo versu evenit, ut furor adveniet, puellae ridendum est (atque poetam amandum), sed non istum stupidum virum deridendum, modo dulce - ei ipsi, uti furor donetur. Subito mulier illa, quae antea sicut dea describitur, denuo mortalis solitaque fit. Qui loquitur, repente quasi e pulcherrimo somnio excitatur - et scit illam veram Musam non esse (possitne, si Musa sit, quendam stupidum ridere?).
Similis commutatio rationis narrandi apud Sapphonem habemus, in fragmento illo praeclaro 31 - quod paene totum de affectibus doloribusque a femina, qui loquitur, sentientibus narrat - at versus ultimus ἀλλὰ πᾶν τόλματον, ἐπεὶ καὶ πένητα haec omnia mutat. Videlicet versus ille principium alterius, fortasse ultimae strophae fit, quae nempe meditatio sit, atque argumentum priorum stropharum (verbum e0pei\ hac de re indicat). Quae parte in superiore carminis tam dura arduaque videbantur - iam talia non videntur. Cuncta pati perferique possunt, cuncta mutantur. Etiam dolores nunquam aeterni sunt, tempus, in quo omnia finiuntur, denique advenit. Risus quoque aeternus esse non potest. Et furor poeticus, qui die quodam exhauritur, nisi Camena adest, nisi dulce ridet.
Si de differentiis est mihi nunc res agenda, primo dicamus pauca de thematibus carminum et de poetico amoris aspectu. Apud Ovidium Catullumque igitur, exempli gratia, varietatem rerum descriptorum affectuumque invenimus: desiderium, fallaciam perfidiamque amatricis, invidiam, meretricem amationem aliorum delere conantem, separationem etc. Affectus vere dispares, optime de hoc breve distichum Catulli (LXXXV) enarrat:
Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
nescio, sed fieri sentio et excrucior.[18]
Odium amorque - hoc est vere poeticum consilium antiquum (sane non omnium scriptorum, sed plurimorum, ut Catulli Ovidique). Affectuus contrarii discrepantesque. Apud Zythophilum tamen conspicua simplicitas in rebus eroticis ostentatur. Certe Annae amor non est effectus: in versibus suis enim confitetur : Te Martinus amat! Poscimus, illum ut ames; sed, Demetri, unum petimus re carius illa:/ Est formosa soror maxime amata mihi. Affectio non confecta, stupor, vehemens amoris confessio - his de omibus rebus Catullus sane non tractat, fortasse praeter illud carmen LI, quod iam memoravi.
Species dilectae - est una quoque res, quae valde ab antiquis propositis differt. Anna enim, inaccesibilis, mystica mulier (praeter caplillorum colorem et coniunctionem cum Demetrio quodam, nil paene de illa scimus) sicut dea nobis videtur: Pulchrior es Cypria, flaua puella, dea;/ Acciperes malum, Paridi si nota fuisses. Camena est quoque vocata - Musa, quae poetae furorem tribuit, sine quo nunquam poeta quidem factus esset! Imperium quoque ei est magnum: auctor ipse confitetur: Pro qua me abstineam zytho, si iusserit Anna. Neque Lesbia, neque Cynthia, neque Delia, neque Corinna eo modo canebatur. Haec erant tantum amatrices, etiam meretrices, causae doloris, illa - aliquid maius est. Haec - feminae mortales, illa - quasi diva, remota. Adeo remota, ut illam suam facere impossibile fiet.
Animadvertamus quoque amorem, invidiam, fallaciam et alia simillima apud Romanos scriptores themata saepissima fuisse. Catulli nugae, quae his de rebus tractant, sunt plerique. Ovidius vero, cuius opera in partes tres dividuntur, hanc primam totam amori rebusque eroticis donavit, atque eam magnam (memoremus tres libros "Amorum", "Heroides", "Artem Amatoriam", "Remedia Amoris"). At apud Zythophilum invenimus tantum quinque carmina (omnino 25 disticha numerantia)![19] Igitur, vere non sunt multae.
Sed quamquam amor in eius scripis non est res maximi momenti, tamen illa nempe inspicienda legendaque sunt - quia consilia antiquorum non multiplicat (cum afflatus certe hauriat), sed quaerit nova, propria. Quod nobis signum optimi poetae debet esse.
4. Poeta et Deus. De poesi ad res divinas pertinente.
Sicelides Musae, paulo maiora canamus - ita in principio IV Eclogae, quidem ad res divinas pertinentis, scripsit Vergilius (de coniunctione hoc cum poemate postea). Nunc res eroticas relinquamus, ad res autem divinas transeamus - sicut Naso olim reliquit amores canere et incoepit Fastos. Non pauca enim poemata de Deo Christiano vel de deis paganis auctor noster finxit; res sacrae quidem sane ei non alienae sunt.
Zythophilus carminibus in suis canit, sicut iam dixi, non solum Deum Christianum et Christianam religionem, sed etiam illos deos antiquos, in quos, quamquam nemo verisimile nostris temporibus credit neque quos colit, tamen talibus in scriptis revivescere videntur . Non solum de illis ipsis singula componit poemata, sed etiam uno in opusculo partes Christianas cum partibus paganis miscet. Sed fortasse primo de deis illis antiquis - et de similtudinibus cum Ovidianis Fastis. Non licet mihi hoc opus omittere nec de coniunctionibus mentionem facere - quia auctor noster maxime Ovidium quidem sequi semper studet, quod e veribus ipsius evenit.[20]
Nunc praecipue de Zythophili carmine, quod "De mense Ianuario" inscribitur, cogito. Est enim totum deo Iano (cuius nomine primus mensis vocatus est) dicatum - prima enim in linea ille, qui loquitur, eum appellat (utitur vocativo Iane). Ianus, sicut omnes scimus atque sicut e versibus, sive illius carminis, sive Fastorum evenit, numen ianuarum portarumque[21] erat, atque principiorum finumque, temporum mutationum. Plerumque duabus faciebus fingitur (auctor noster duplicem ac bifrontem eum nominat), quorum altera, ut credebatur, signum solis, altera lunae erat; saepe clavem tenens. Huic deo magnam re vera partem Naso primo in libro operis sui (versus 63 - 288) tribuit: ex ordine ut ducibus, patribus conscriptis et populo Romano faveat, quaerit, naturam historiamque huius explanat, deinde qua de causa annus novus hieme incipitur et cur huic primo deo dona feruntur, respondit; denique fabulas ad se pertinentes ipse divus narrat exponitque, qua de causa statua sua uno tantum in templo invenitur, et cur tempore belli ianua illius clauduntur. Ianus Ovidianus igitur, sicut patrono finum principiorumque decet, totum opus calendario atque variis diebus festis toto anno celebratis dicatum, incipit. Similis Ianus ille a Zythophilo descriptus nobis videtur:
Iane, tuae, duplex, iam praeteriere Kalendae,
teque iubente annus coepit in orbe nouus.
Quid feret hic nobis, dic, primus in ordine mensis,
qui delapsa, biceps, quique futura uides.
Hi versus sicut praecatio quaedam videri potest: qui loquitur, re vera, deum paganum, ut res futuras ei indicet, orat; atque compertum eum has res scire habet. Illi imperium, ut annus novus incipiat, est. Nonne mirabile est hominem hodiernum talia a deo pagano petere? Haec est quidem signum poesis Zythophili, quod postea etiam fusius apparetur.
Si porro inspiciemus, auctor paucissimis versibus quod fieri mense Ianuario solet, explanat. Facit idem, quod Ovidius, tantum brevius: hic enim huic causae totum librum primum Fastorum dedicavit, ille autem unam nugam eamque brevissimam, nam e quinque distichis constantem (illum etiam metro eodem uti animadvertendum est). Quae apud Nasonem maximi momenti sunt et usque ad tempora nostra pertinent, tam exiguam in formam includit. Fabulam non narrat - sed primo Ianum deum appellat vocatque, deinde precat, quae fieri mense, cui patronus est, exponat, et denique orat iterum - ut ipse quiete dulci anno incipiente frui possit. Ovidium artificem esse non nego - sed nonne qui brevissima forma tam multa eloqui posse optimus poeta habendus sit?
Alterum carmen, sane unum pulcherrimorum huius auctoris, ad deos paganos pertinens, quod mihi omittere non licet, ''Utrum Bacchus an Apollo melior sit'' inscribitur. Et, quod animadvertendum est, in pagina poesis Latinae hodiernae a Marco Moskowitz creata[22] carmen illud protino post ''Praefationem'', de qua parte in superiore scripsi, sita est. Quodam igitur modo de consilio poetico tractare pergit. Consilium illo in opusculo - admonere decet - est urbanas nugas, sicut olim Caltullus, scribere, se rem metricam conservante atque hominis obtrectantibus non oboediente. Claris enim verbis praecipue formam, quam in poematibus suis conservaturus est, expressit. Hic autem magis de rebus describendis, de thematibus narrat.
Spectemus diligentius: ad hominem quendam aliquis (quis sit nescimus) loquitur, quem amicum nominat, et qui scandere Parnassum[23] negavit. Quid hoc dictum significet? Videlicet, amicus ille poeta facturus ac versus scripturus erat, sive alii ei suadebant, ut hoc efficere inciperet. Scandere Parnassum enim idem est, quod Musis muneribusque eorum appropinquare, carmina componere scilicet. At ille se non solum indignum ac ingenio carentem habebat, sed cyathos et bacchare per urbem Camenarum iugis anteponebat. Sed qui loquitur, eum admonet: Bacchica cum celebres, Musa colenda tamen! Est tibi - inquat - simul et Bacchi muneribus perfungi, et Phoebi. Versus scribere poculis bibendis quodam modo iungas! Scandere Parnassum iubeo comitante Lyaeo - denique concludit.
Hominem, ad quem cogitationes illae diriguntur, ipsum auctorem esse puto. Nunc quidem - non eum, qui loquitur, sed eum, ad quem loquitur. Nisi forte ipse poeta nunc ad se ipsum loquitur, quod etiam fieri potest, sermonem secum ipso habet. Scimus iam eum maximium amatorem cervisiae esse - id est muneris Bacchi, si ita cervisia appellari potest. Igitur eum optime haec duo munera - Liberi et Phoebi - iungere censeo. Forsitan, cum carmina scribere inciperet (id est ante quinque annos circiter, ut ipse mihi confessus est), haesitabat, utrum an haec res digna canendo esset annon, et hac de causa illud poema quidem composuit.
Aliud etiam animadvertendum est: si enim de aetatibus litterarum dicimus, persaepe eas partes in duas dividimus: Apollonis atque Bacchi[24]. Illa cum rationibus constitutis consentit, ad traditionem antiquam exemplariaque veterrima revertit, res novae atque experimenta ei displicent; exempli gratia Aevum Recentius. Haec autem novos modos scribendi quaerit, traditione absolvet, eius rationes principales sunt libertas, varietas, variatio; exempli gratia Barocca. Zythoplius hoc in poemate se indicare nullam harum aetatum sive modorum scribendi meliorem esse videtur. Componere tantum modo Apollini vel Bacchi, ut ita dicam - iam praeteriit; nunc novum aevum, aevum hodiernum habemus, et optime iungendum ambos modos est. Ita non solum auctor noster censet, sed re vera nostris temporibus, in litteris toto in orbi terrarum scribendis tale consilium agitur, etiam in litteris Polonis. Una quoque causa, ut poetam illum infantem aetatis hodiernae habeamus.
Sed nunc deos paganos relinquamus. Nunc de religione Christiana et de Deo Christiano, qui plurimis in opusculis Zythophili apparet, res est mihi agenda. A Christi Nativitate incipiamus, et a versibus causa festorum colendorum amicis eius cursu electronico mittendis. Talia enim etiam persaepe componit.
Praecipue cogito de carmine "Venturum puerum"[25], scriptum ac missum amicis ut donum causa Dei Nativitatis anno MMIV. Quod statim nos legentes attrahit, est coniunctio notabilis cum IV Ecloga Publii Vergilii Maronis. Linea quinta est paene simillima lineae sexagesimae Vergilii: Incipe, parve puer, risu cognoscere mundum. Quis infans ille clarus in bucolica sit - viri docti longa per saecula deliberabant; nonnuli Christiani eum ipsum Christum esse censent, ac primus qui hanc sententiam expressit sanctus Augustinus erat. Vergilius nempe de illo nihil sciebat neque eum ipsum in opere suo describere quivit. Tantum viri nonnulli docti, qui Augustinum sequebantur, poetam vaticiniis Sibillae Cumaeae usum, in quibus quidem salvatorem Christum naturum scriptum esset, haud consulto de illo in ecloga sua narrasse putabant. Zythophilus igitur illo commentario fruens, suum proprium opusculum composuit hanc ad traditionem rediens (callida Cumaeo praedixit carmine uates).
Altera traditio antiqua, ad quam auctor noster hicce revertitur, est fabula quattuor de aetatibus tractans hominum, optime ac late apud P. Ovidium Nasonem in "Metamorphosibus" descripta.[26] Christi - Redemptoris natu, in terram aetas aurea reventura est: nascitur in stabulo, quocum gens aurea surgit. Aetas aurea - prima, praeterita ac remotissima rebus in gestibus mortalium, qua omnes pace fruerentur, qua poena metusque abessent, aetas hilarissima benedictaque fuerat. Qua finita aevum argenteum factum est, deinde aeneum et ferreum, quod usque ad nostra tempora durat. Aevo autem ferreo bella multaque mala aguntur, caedes furtaque, atque ultima (...) terras Astraea[27] reliquit.[28] Sed Christo nascente mundo denuo spes aetatem illam auream mox redituram esse datur. Similiter scriptum est in Ecloga IV Vergilii: ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo. Quid dictum illum significare possit nobis, hominibus hodiernis, quibus cordi fabulae antiquae credendae desunt? Vitam aeternam in caelo videlicet, animis morte ac ressurrectione Christi salvatis. Igitur, festum illud Dei Nativitatis vere digna causa est nobis, cultoribus celebrandi, res poetae versibus fingenda, amicis mittenda, ut hoc die sollemni una, quamquam remoti, celebrent.
Festum Nativitatis Dei tempus re vera est perpulchrum ac periucundum, quem omnes homines peragere desiderant cupiuntque; sed hoc de die non solum versus tam egregios laudabilesque ut supra scribi potest. Licet carmen "Quomodo adventus Domini in Austria agatur" legas. Homines enim hodierni persaepe naturae illius sanctae rei obliviscuntur: maximi momenti domus polienda, dulcia frusta, ornatus, dona et cetera fiunt. De ipso Puero in stabulo nato, de spe mundo danda, de aetate aureo venturo quis etiam memoria teneat? Qui loquitur sane multas res deridet: sancti Nicolai personam veste rubra indutum scurram vocare audet, festinatio ac celeritas exprimuntur: sententiis brevibus poeta utitur, signis exclamationis sive quaestionis, permulta assunt verba vendendi vel emendi, quae consumptionem, qua festa nostra imbui solent, monstrant; atque verba, quae molestiam impatientiamve quandam exprimunt: vexare, tinnit in aure sonus, abi, fac, properes! Animadvertenda est etiam discrepantia, quae intra duas primas lineas atque relinquas constat: his in enim duabus dies sollemnis nox sacra, quieta, silens dicitur. Cum principium tantum legamus, poema nobis re vera satura deridens esse non videtur. Postea hic trepidatio fieri incipit, trepidatio, quae torporem affert et quae vim ac naturam Nativitatis Dei nobis quodam modo arripit. Dissimiltudo apparet: inter modos, quibus Adventus celebrandus sit, et quibus vere celebratur. Vates admonet ne Dei, illius parvi pueri nati, spem et redemptionem et vitam aeternam sive aetatem auream mortalibus daturi, ne obliviscamur. Hoc die festivo ac diebus Adventus ille maximi momenti nobis sit, neque dona, neque domus, neque cibi, neque arbor virens. Praecepto ergo sapienti cedamus...
Altera causa, de qua mentionem facere volo, est aliud tempus festivus: dies Resurrectionis Christi, atque - post quinquaginta dies - dies Pentecostes, quo Spiritus Sanctus duodecim Apostolis traditus est. His enim de duobus rebus poeta noster quoque poemata composuit: "Tetrastichon paschale" epigramma et quidem "De die Pentecostes". Festi varii, sed ambo ad eventus post Salvatoris mortem atque ressurectionem factos pertinent. Quod in his maxime animum lectoris allicit, nomina antiqua ac pagana cum illis Christianis confusa fiunt. In Tetrasticho etiam singula in linea haec confusio apparet: deletis Stygiis tenebris, rex Christe, resurgis. Infernum, locus, in quo impii poenas suas persolvunt, tenebrae Stygiae appellantur. Secundum religionem Graecorum ac Romanorum Styx flumen subterraneum, quod omnis homo post mortem suam transire Charonis scapha, se pecuniam dato, deberet, fuerat. Igitur introitus, quasi signum totius mundi inferni sive subterranei fit. Simillima exempla altero in poemate inveniuntur: primo auctor infernum Orcum vocat (postquam e terribili Christus conscenderat Orco), deinde Spiritum Sanctum, id est ipsum Deum - Eius Musam. Causa haec in litterarum historia non est nova, sed usque nos, lectores obstupefacit: quomodo religiones sive cultus tam varii permisceri possunt? Si Inquisitio Haereticae Pravitatis usque ad hanc diem duraret, Zythophilus certe statim capitis damnaretur...
Quod est sane maximi momenti - talibus versibus scriptor clarissime monstrat coniunctionem inter cultus illos antiquos atque Christianum. Etiam nostra religio permulta e traditione Graecorum Romanorumque haurit. Nonnulli dies festivi, sicut exempli gratia Nativitas Dei, olim festum Dei Solis erat; solum Christi cultores eodem die suum diem sollemnem instituerunt, ut hoc tollerent[29]. Deinde, auctor indicare videtur tantum unum Deum, unam religionem re vera exstare; non est maximi momenti, quomodo infernum sive Deum nominemus. Nemo dicere potest hanc sive illam religionem, hunc sive illum cultum verum atque unicum esse. Deus est unus, varii sunt modi eum colendi. Pro litigando ac proeliando, potius gaudeamus vita redempta, spe aetatis aureae venturae, Spiritu animos firmante; potius prudentes piique homines simus. Talia praecepta, vere ad oecumenicam rationem pertinentia, auctorem nobis tradere velle puto.
Quid etiam? Animadvertamus quoque diligentius ipsam formam epigrammatis "De die Pentecostes", quae mihi re vera hymnos cleticos (kle/w - voco, cano) admonet, id est poemata, quae numina varia, ut adveniant et loquentibus adiuvent, vocabant. Carminibus cleticis longa ac veterrima historia traditioque apud antiquos erat. Optimum nempe exemplar talis hymni primum fragmentum Sapphonis est (Ποικιλόθρον᾽ ἀθανάτ᾽ Ἀφρόδιτα), in quo femina loquens Aphroditam sive Venerem, ut ad se redeat et amore capiat virum quendam, quem ipsa amaverit, quaerit. Iterum igitur Zythophilus ad Sapphonem quodam modo revertitur[30]. Qui loquitur, Spiritum Sanctum laudans, primo Eius res proprias describit: Tu uolitauisti primas super aequoris undas,/ Tu uario populis ore locutus amans,/ Tu firmas animos, o sancte, regisque fideles - ac deinde, ut Ille adveniat, petit: Ad nos, Musa Dei, spiritus alme, veni! Epigrammatis huius forma simillima est quoque supplicationi, sed supplicationi Christianae, quae Deum laudat atque precat. Continua coniunctio traditionis antiquae cum illa hodierna.
Quem Deum Zythophilus colit? Cuius cultus fidelis est? - interrogaret quispiam. Hoc vero non est maximi momenti - responderem. Nam gravius fit, utrum an in quendam Deum credamus annon, an eum colamus. Ut supra iam dixi, non nomen Dei est magni momenti - sed Deus ipse. Zythophilus talem Deum nempe ex animo colit. Hoc e versibus vehementer evenit. Non est opus rogare.
[Sequitur
]
Cracoviae, a.d. V Kal. Iunias anno MMVII
Bibliographia:
● Raśl Lavalle - "Poeta y amante de la cerveza"; XIII Jornadas de Estudios Clįsicos, 30 de junio - 1 de julio 2005, Universidad Católica Argentina;
● Raśl Lavalle - "La Navidad en poetas neolatinos" Universidad Católica Argentina (textus nondum editus);
● Stanisław Tekieli - "Sekta żywych łacinników", artykuł ze strony Polskiego Radia: http://www.polskieradio.pl/spoleczenstwo/temattygodnia/default.asp?id=413&md=0
● Jerzy Królikowski - Wstęp do wydania: "Katullus. Poezje" w przekładzie Anny świderkówny; Zakład Narodowy im. Ossolińskich, Wrocław 2005;
● Stanisław Stabryła - "Owidiusz. Świat poetycki", Zakład Narodowy im. Ossolińskich, 1989;
● "Mała Encyklopedia Kultury Antycznej", Państwowe Wydawnictwo Naukowe, Warszawa 1990
● Steve Coates - "It seems, that rumors of the death of Latin were greatly exaggerated", New York Times, 28.10.1996; http://www.obta.uw.edu.pl/~draco/docs/nyt.html
● Jerzy Danielewicz - "Liryka grecka. Melika" tom II, Warszawa - Poznań 1999
● Textauswahl zum Modul "Eros und Amor"; Amor in Zitaten lateinischer Dichter - in pagina interretali: http://home.schule.at/teacher/schoeffmann/uschi/Latein/u_texte_eros.htm
● Stanisław Kalinkowski - "Aurea dicta. Złote słowa", Veda, Warszawa 2001
● Noctes Neolatinae, Band 5: "Alaudae. Ephemeridis nova series. Fasciculus primus" ed. Anna Elissa Radke, Georg Olms Verlag, Hildesheim - Zurich - New York 2005
Dictionaria usa:
● "Mały słownik polsko - łaciński" pod red. Lidii Winniczuk, Warszawa 1994
● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Kazimierza Kumanieckiego, Warszawa 1964
● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Kazimierza Kumanieckiego, Warszawa 2001
● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Józefa Korpantego, tom I i II, Wydawnictwo Szkolne PWN 2001
● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Mariana Plezi, tom I - V, Wydawnictwo Naukowe PWN, Warszawa 1998
● "Słownik grecko - polski" pod red. Oktawiusza Jurewicza, Wydawnictwo Szkolne PWN, Warszawa 2000
Textus Martini Zythophili inveniuntur:
● http://www.suberic.net/~marc/zythophilus.html
● http://ephemeris.alcuinus.net/poesis.php
● http://www.estudiosclasicos.org/mundos.htm
● http://www.akg.asn-wien.ac.at/Schulteam/Galerie/freundorfer/
● http://buenos-aires.latinitatis.com/
● atque aliis in locis, de quibus fortasse nescio.
[1] Steve Coates - "It seems, that rumors of the death of Latin were greatly exaggerated", New York Times, 28.10.1996; http://www.obta.uw.edu.pl/~draco/docs/nyt.html
[2] Raśl Lavalle - "Poeta y amante de la cerveza"; XIII Jornadas de Estudios Clįsicos, 30 de junio - 1 de julio 2005;
[3] Cognomen e lingua Graeca formatum: o( zu=qoj + filei=n; cervisiae amatorem significat; hoc thema in huius auctoris versibus persaepe apparet
[4] Plura in pagina interretali: http://www.lvpa.de/ inveniuntur
[5] Plura in pagina interretali http://albinus.chez-alice.fr/varsovia/ inveniuntur
[6] Inspice paginam:
http://philia.xf.cz/www/index.php?option=com_content&
task=blogsection&id=1&Itemid=4
[7] Anno praeterito victor in parte poetica Florindo di Monaco fuit, poemata nonnulla huius auctoris in pagina interretali marci Moskowitz adsunt: http://www.suberic.net/~marc/poesislatina.html
De Certamine autem Vaticano plura legi possunt hic:
http://www.vatican.va/roman_curia/institutions
_connected/latinitas/documents/rc_latinitas_
20040601_certamen-vaticanum_lt.html#top
[8] His translationibus operam magnam dedit doctrix in Instituto Philologiae Classicae Cracoviensi, Aleksandra Klęczar, cuius articulus "Harry Potter i rzekomo martwe języki, czyli o tłumaczeniach powieści J.K. Rowling na języki klasyczne" (exsistit enim quoque translatio Graeca antiqua) editus est in "Nowy Filomata" nr 4/2006, pag. 271 - 282.
[9] Inspice paginam: http://www.leolatinus.com/leo_lat/index_lat.html
[10] Nomen Graecum: adiectivum di/stixoj - duplicem significat
[11] "Tristia", IV, 10, 20
[12] Nuper me certiorem feci ea plura esse, sed quaedam adhuc non edita velut non edenda (sicut Martinus putat)
[13] Hunc titulum editores "Ephemeridis" (http://ephemeris.alcuinus.net/) carmini dederunt, qua in pagina ego quidem textum inveni. Ipse auctor id "De Demetrio" vocare mavult.
[14] Res ad illam Corinnam pertinens est sane controversa; Plura in libro Stanislai Stabryła "Owidiusz. Świat poetycki" invenies, in quo auctor probare illam fictam fuisse conatur.
[15] Colloquio ipso cum poeta facto illas suspiciones meas verissimas esse me certiorem feci.
[16] Camenae deae Italicae, aquarum nymphae divinae erant; persaepe Musae vocabantur.
[17] Ecce initium Sapphonis fragmenti XXXI:
Φαίνεταί μοι κῆνος ἴσος θέοισιν
ἔμμεν᾽ ὤνηρ, ὄττις ἐνάντιός τοι
ἰσδάνει καὶ πλάσιον ἆδυ φωνεί-
σας ὐπακούε
καὶ γελαίσας ἰμέροεν.
In hoc puella appellata est γελαίσα ἰμέροεν, id est venuste, suaviter ridens. Georgius Danielewicz in opere suo " Liryka grecka. Melika" scribit gela=n ἰμέροεν significare eo modo ridere , ut cupiditas desideriumque concitentur. Catullum in poemate illo LI simplicius hunc versum reddere putat; idem facit etiam Hortius in Carmine I, 22, 23-24: dulce ridentem Lalagen amabo, /dulce loquentem.
[18] Hoc loco praetervehi silentio brevissimum (quia tantum uno e versu constans) epigramma, quod perspicue ad istud distichum Catulli revertitur, alii poetae hodierni Vindobonensis, cui nomen Gerardo Alesio, mihi non licet:
Ad Lauram (Carmen L):
" Excrucior. Quare? Tune istud, Laura, requiris?"
(Gerardus Alesius, "Epigrammatum libellus", Wien 2000)
[19] Vide annotationem 12 in pagina tertia
[20] Vide carmen "De somnio quodam":
Naso, magister eras; mea te duce carmina scripsi - in illo confitetur.
[21] Hac de causa hodie homo, qui ianuas custodit, ianitor vocatur.
[22] http://www.suberic.net/~marc/poesislatina.html
[23] Parnassus (gr. Parna/ssoj) mons in Focida situs, qui temporibus antiquis sedes Apollonis Musarumque habebantur.
[24] Non solum haec traditio ad aetates litterarum pertinet, sed etiam persaepe ad alias res. Alius poeta hodiernus, nomine Martinus Rohacek, tale distichon pepigit, si proferre licet:
Apollo et Dionysus
Castalius cohibet mentem et moderatur Apollo,
Liber compositum turbat acutum ululans.
(Noctes Neolatinae, Band 5: "Alaudae. Ephemeridis nova series. Fasciculus primus" ed. Anna Elissa Radke, Georg Olms Verlag, Hildesheim - Zurich - New York 2005)
Igitur, apud hunc auctorem dei illi sicut duo quasi modi cogitationis apparetur, modus moderatus et acutus. Quis sit melior - nullum reponsum dari potest.
[25] Textum illum, praeter alios, Radulfus Lavalle accepit, qui hunc edidit atque commentarium addidit in articulo suo, quod "La Navidad en poetas neolatinos" inscribitur. Articulus nondum in publicum datus est, neque in interreti invenitur; tantum benevolentia auctoris illum accepi.
[26] Ovid. Metamorphoses I, 89 - 150
[27] Astraea, gr. 0Astrai/a - dea iustitiae aequitatisque, filia Iovis Themidaeque; aevo illo ferreo in terram revenit ac in caelo mansit sicut Virginis constellatio.
[28] Ibidem, I 150
[29] Res de cultu Dei Solis Invicti agitur, qui in Imperio Romano caesare Lucio Domitio Aureliano regnante, id est medio tertio saeculo post Christum natum, ortus est . Huius dies sollemnis celebratus quidem die 25 m. Decembris festum publicum erat. Christiani sui Dei Nativitatem celebrare saeculo quarto finiente coeperunt.
[30] Inspice adnotationem 17 et carmen Zythophili "Puellae dulce ridenti".
Scripsit Barbara Dowlasz
|