Annus
2 0 0 7


Barbara Dowlasz

Barbara Dowlasz

"There are so few people scattered
around the world who have any interest
in actually speaking or writing Latin"

Jeffrey Wills

"La renovación permanente de la Roma eterna".
De poesi Latina hodierna a Martino Zythophilo scripta traditioneque antiqua.

[Altera pars] - [Pars prima]

 

5. Metamorphosis et "Metamorphoses". Poema "De tilia".

Quem Sulmo ediderat, carissimus ecce poeta - aliquando Freundorfer ipse scripsit mihi in litteris suis electronicis. Et, sicut iam commemoravi, in alio poemate, quod "De somnio quodam" inscribitur illum quidem magistrum doctoremque suum nominat. Omnes scimus rem de P. Ovidio Nasone agi, qui in "Tristibus" IV, 10 de se ipso narrat: Sulmo mihi patria est. Ut videbimus, vere imitatione dignum illum habet: poema enim "De tilia", de quo nunc est mihi narrandum, maxime ad "Metamorphoses" revertit, et multa haurit. Inspiciamus.

Maius opus[31] - recte hoc nomine "Metamorphoses" vocantur; nullum enim tam longum (e XV libris et circa 19 500 versibus in hexametris compositis constat) atque excultum studiosumque Naso pepigit. Poema Zythophili "De tilia" eadem voce appellari posse censeo, differt enim aliquid ab aliis huius carminibus. Totum enim fictum in hexametro est, cum auctor noster uti disticho, sicut iam commemoravi, soleat. Deinde, poema omnino ex 55 versibus constat, at bene scimus auctori maxime epigrammata brevia scribere placere. Igitur opusculum hoc quasi exceptio toto in eius corpore poetico fit, opusculum unicum magnificumque - sicut olim opus Nasonis inter alia huius opera erat.

Huius operis Ovidii consilium poeticum perspicue in proemio, quod tantum e quattuor versibus constat, explanatur:

In nova fert animus mutatas dicere formas
corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
adspirate meis primaque ab origine mundi
ad mea perpetuum deducite tempora carmen!

Bene explanata est res - quidem commutationes corporum variae, scilicet metamorphoses (mutatas formas in nova corpora), de quibus persequendum est ab origine mundi ad mea [...] tempora, uti carmen perpetuum fiat. Deinde, qui illas commutationes enarrandas effecerunt sunt di (iam in principio huius carminis videmus mundum humanum a mundo deorum quasi pervadi). Pro ad Musam apostropha auctor a deis quidem petit furorem poeticum auxiliumque scribendo necessarium (adspirate meis coeptis). Hi versus certe non sunt ignoti lectoribus in orbi terrarum. Sed ecce quod in Zythophili carmine legitur:

Bacchus nos animos mutatos dicere iussit
Carmine, qui gelidum mutauit munere mundum.
Bacche, faue nobis, qui fontes faucibus arces,

Carmina digna tuis ut possim scribere donis.

Hic etiam explanata est res, simillima illis apud Ovidium describendis: animos mutatos dicere. Sed non poeta ipse his de rebus vult enarrare - qui illi hoc iubet Bacchus ipse est. Non poeta res illas elegit, sed deus hoc facit. Poeta tantum servus eius est, qui optime muneribus perfungi debet[32] - ea de causa quaerit, ut Liber ei faveat, et ut carmina digna scribere possit. Deus postea, in media poemate ipse apparet et auctor commutationis fit (vide proemium Ovidii: di [...] vos mutastis et illas!), sed iam antea, sicut scriptum est, ille gelidum mutauit munere mundum. Igitur, deus est, qui mutat - poeta - servus, qui canit: apud ambos auctores.

Metamorphosis, commutatio - sine dubio ratio principalis in compositione Ovidii operis erat. Omnis narratio, e quibus atqui permultis illud opus constat - utrum an sit in illa metamorphosis quidem descriptio annon non est nunc magni momenti, elementum singularis propriumque est, et, si totum opus in partes dividamus, sicut unica distinctaque nobis videatur. Cuncti descripti eventi sicut separata opuscula videri possunt, solum quodam poetico mirabilique modo coniuncta, ut carmen perpetuum fingatur. Cum "De tilia" legam tractamque, talem partem e "Metamorphosibus" exceptam esse re vera credam, nisi auctor memorasset nomen urbis Vindobonensis (Vindobonae parua est populo caupona bibenti) exposuissetque formam tabernae, quae lectori vere moderna viderentur (Sunt positae mensae paucae, qua saepe sedebam [...] Post aliquos calices est uisus quaerere caupo). Et species Lyaei, et modus commutationem enarrandi, et illius causa - haec omnia simillima universo Ovidiano esse puto. Sed his de rebus accuratius postea. Nunc breviter corpora arbore mutata apud Nasonem inspiciamus, nam quidem a Zythophilo puella pigra descripta eadem mutata est.

Prima huius generis metamorphosis, quae in libro primo inveniuntur, de Apollinis ad Daphnen amore tractat. Daphne nympha fuerat, filia Gaiae (veterrimae deae - matris terrae) et Peneidis, dei cuiusdam fluminis in Tessalia labentis. Eam quidem Phoebus ipse dilexit cupiditateque eius arsit. Sed puella, quae nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat (Met. I, 480), amorem illius omnino contemnit. Et quo ille magis eam precatur, ut amatrix eius fieri velit, eo magis illa pavet expallescitque. Fugit, sed viribus absumptis se deo eripere iam non posse sensit, et ea de causa patrem suum Peneidem orare incipit, ut figuram suam infaustam perdat. Ergo re vera ita factum est:

Vix prece finita torpor gravis occupat artus,
mollia cinguntur tenui praecordia libro,
in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.
[33]

Altera commutatio decimo in libro fit. Erat olim iuvenis nomine Cyparissus, cui erat cervus quidam dilectus, et cui animal istud maxime cordi erat, vehementerque ille eum curabat. Sed aliquando - eheu - cum cervus fessus in herbosa terra sua corpora posuisset (Met. X 128), adulescens imprudens iaculo acuto eum fixit interfecitque. O, quantus dolor puerum occupavit, quot lacrimae ex oculis eius defluxerunt! Re vera, nemo consolari eum poterat, etiam ipse Phoebus. Puer semper lacrimare tantum squalereque voluit - et di preces has effecerunt:

In viridem verti coeperunt membra colorem,
et, modo qui nivea pendebant fronte capilli,
horrida caesaries fieri sumptoque rigore
sidereum gracili spectare cacumine caelum.
[34]

Et Cyparissus puer cupressus denique factus est, signum maeroris, arbor, quam postea Romani in funeribus consanguineorum ponebant.

Ultimam apud Ovidium, brevissimam annotationem metamorphosis in XV libro (vide versus 560 - 564) invenimus: de hasta Romuli nunc res agitur, quae collibus Palatinis haesa subito arbore (qua - non est dictum) mutata est. Igitur tantum tres arbore commutationes habemus - numerus in tam magno perpetuoque opere parvulus. Arbor, antiquis in religionibus erat res sancta - quasi coniunctionis signum inter mundum hominum (radices enim in terra imponuntur) et mundum deorum (cacumen caelum tangens): ut certe illa ex hasta Romuli effecta - signum deorum Romae faventium. Ea de causa quidem persaepe in sepulcris aderant (ut cupressus ille, vide supra). Re sancta atqui abuti non licet - forsitan haec est, cur Naso rarissime arbores canit.

Sed qua de causa Zythophilus, cum poema suum sriberet, aliam rem mutandam non indicavit? Breviter res agendas expediam.

De commutatione carmine in illo caupo, qui ad mensam sub tilia quidem positam hospiti proximum sedit, loquitur. Ergo narratio ad praeterita pertinet. Aliquando Bacchus Maenadibus comitantibus cauponam in eadem intravit umbram potumque poscens. Cum sedisset, famulam, quae adesset, vocavit, ut pocula ei comitibusque suis ferret. Sed ista pigra imprudensque - nesciebat enim quis esset hospes - praeceptum omnino neglexit; ridere loquique cuidam iuveni malebat. Deus iratus est, et pauca verba dicens (Cum sitiente deo sedeas immota, puella,/ Sis foliis posthac immobilis arbor opacis!) subito speciem mulieris mutavit:

Semper tardus humi pes haeret et ora cacumen
Impia fronde tegit nec iam mansura mouetur.
Mollia cinguntur modo pectora cortice fusco.
Nunc frondere comas, nunc bracchia crescere sentit
In ramos, foliis mutata uirescere palmas.

Hoc conata queri, mox fatum questa silescit:
Lignea facta tacet in trunco lingua loquacis.
Nec mora, iam uolucres posuere cacumine nidos.

Cum tres metamorphoses apud Ovidium desideratae re vera ab illis mutatis sint, effecta longis suppliciis, apud Zythophilum haec est poena - sed poena merita iustaque. Narratio cauponis est nobis quasi admonitio, ne pigri impii sicut ista simus: adest quaedam sententia moralis. Nescimus enim, an forsitan deus quidam laborem nostrum spectet. Ea de causa forma huius poematis interdum similior fabulae videri posse, quam maiori operi passim iam monito.

Quamquam apud Nasonem arborem rem sanctam divinamque videri possumus, tum apud Zythophilum nil illius divinitatis restat. Arbor est hic res cotidiana - est enim tilia, quae mundo in hodierno passim re vera in viis sive in hortulis ad tabernas positis, sicut in nostro carmine, crescit. Cum illic erat dilecta sanctaque, hic iam non est talis, est quidem ipsa signum poenae. Igitur, signo vere Ovidiano auctor novas significationes implicat. Mutat ipsas Metamorphoses, ut ita dici licet. Mutat mundum antiquum, mutat eius ingenium - quamquam permulta ex eo haurit et in operibus suis utitur. Non solum vetera exempla sequitur, sed etiam lectori hodierno, cui re vera componat, illa quodam modo accommodat.

Caput hoc paulatim finiendum sit, sed postremo pauca etiam de dei - Bacchi specie hoc in opusculo ostentabo. Primum, quod statim lectori andimadvertendum est, permagna similitudo homini fit. Deus in terra properans cauponasque visitans - idque deus paganus, quem nemo iam colit - hominibus hodiernis res mirabilis impossibilisque videtur. Fortasse talia temporibus antiquis, temporibus mythorum magis fieri possent, sed hodie? Hodie, si de Deo res agitur, cogitamus de ecclesiis, de caelo - locis, ubi ille, ut plurimi credimus, habitat. Deus est nobis quasi remotus alienusque. Zythophilus in terra eum praecipitat monstratque divinitatem propinquum nobis praesentemque esse, divinitatem generatim - non solum illam ad Deum Christianum pertinentem. Alterum, de quo mentionem facere velim, est Liberi similitudo deis Ovidianis. Apud eum enim apparentur illos insolentes, invidentes intemperantesque esse. Ipsi plurima mutant, sed causa mutandi persaepe non fit beneficia agere, sed ira, libido, invidia etc. Zythophili Bacchus est idem - nam mutavit famulam cum iratus esset causa eius desidiae, causa sitis suae, quam cito exstinguere desiderabat (egoismus!). Poena sane merita, illius mulieris est culpa, sed quod factum est certe naturam moresque dei ostendit.

Tempora mutantur nos et mutamur in illis[35] - sententia quaedam mediaevalis dicit. Mundus mutatur nos et mutamur in illo - diceret magis quispiam. Ita, commutatio verissimam principalemque rationem esse, quae universum nostrum et nos - homines regit. Non sine causa Naso atqui scripsit se velle carmen perpetuum - id est carmen de mutationibus quidem fingere. Mundus semper mutatur mutabiturque, ea de causa res in illo descriptas re vera nunquam finiturae sunt. Quibus de rebus opere in illo narravit, etiam hodie actuale et magni momenti esse censeo. Zythophilus, his de rebus optime sciens, hanc ad traditionem Ovidianam revertitur admonetque universum et omnia in illo sita usque mutabilia esse - splendido modo suo scribendi, versificandi et enarrandi. Igitur, hanc admonitionem in memoria nostra teneamus.

6. Mea Musa Latina

Unde venit illa mirabilis facultas versus fingendi, idque re metrica conservata? Unde ille furor poeticus? Quis Zythophili Musa Latina sit? Unum e carminibus meis dilectis est hoc, inspicas:

Mortua tam multis, mea Musa Latina, uocaris,
Mortua, nec quisquam te periisse dolet.
Surdi te dicunt, mea Musa Latina, silentem:
Qui strepitum poscunt, te reticere uolunt.
Vergilius quis sit, quaerunt, quisue ille Catullus,
Nec quae homini dederis dona, Camena, sciunt.
Viuere te noui, mea Musa Latina, latentem
Atque audire uolo murmura dulcia: Ades!

Non est opus dicere, quid homines hodierni linguam Latinam habent, quam nostris temporibus lingua illa splendida neglegitur, pro dolor. Perpauci re vera sciunt, quis Catullus sive Vergilius fuerit, quis Musa, quid tota antiquitas. His de rebus liberi docentur forsitan aliquot lectiones rebus gestarum sive linguae nativae in schola, deinde obliviscuntur. Si de Roma velut Graecia antiqua cogitant, memoria tenent fortasse Caesarem, Octavianum Augustum, Sapphonam, Periclea - et haec omnia. Lingua Latina, in scholis si docetur, tantum duos - vel tres annos, in liceis, iisque optimis. In Austria non tam spernitur quam in Polonia, sed tamen spernitur, ac usque perpauci sunt, qui linguam illam amant et postea sequuntur. Zythophilus, ut magistro in schola docenti decet, haec optime scit. Ea de causa Musam Latinam in poemate suo mortuam, silentem et latentem tam multis hominibus vocat. Qui hoc dicunt, sunt surdi atque strepidum poscentes. Strepidum? Fortasse causa de rebus recentissimis, novissimi moris agitur. Strepidosa lingua Anglica fieri potest, quae cotidie in viis ac in telivisoriis sive radiophoniis auditur (quae quidem substituta in locum Latinitatis est, olim linguae communis et notae), strepidosae sunt propagationes, tabernae, cultus consumptioni admotus. Plura non numerabo, nulla est enim ratio. Una ex parte igitur poeta dolet situm illae linguae talem esse; fortasse et vellet hoc mutare, sed quae sit causa, si adsunt plurimi, qui eam reticere uolunt? Quod maximi momenti nunc fit: audire murmura dulcia, quae Latinitatis vero cultori quaedam solacia referunt. Dona Camenae - id est, ut puto, pingere versus, talia quidem produnt. At forsitan quisquis aliquando eos leget, cogitabit, forsitan ad linguam Latinam amandum trahetur?

Sed quid vates nobis coferre vult - nobis, qui plurimi philologi sumus et Latinitatem bene scimus ac colimus? Mortua tam multis, mea Musa Latina, uocaris - etiam nostro in grege adsunt, qui linguam Latinam mortuam appellare audent. Latinitas perrit una cum imperio Romano (sive et ocius, Cicerone mortuo; quia nonnulli eam post aevum Ciceronianum scriptam nimis corruptam esse censent). Quod postea scribebatur quasi umbra est, indigna legendo ac operam dando. Certe, nemo fieri alter Cicero sive Vergilius potest, at aetatem eorum sane optimam habere licet, si libet. Sed qua de causa tam multi cuncta continua composita peiora esse putant? Atqui peiora non sunt, tantum alia: alia syntaxi, allis verbis, alio stilo utuntur. Itaque omnia scripta, quae ab operibus Ciceronis differunt periora esse censere, maximum errorem philologorum, sive illorum praeteritorum, sive hodiernorum esse puto. Hac de causa ipsi linguam Latinam sepelimus, ipsi - nos, philologi classici! - eam mortuam habemus. Si nos haec censemus, cur homines illam persaepe odisse ac discere nolle tam obstupefacimus? Rebus cum mortuis quid hominibus rei est? Quis res praeteritas, fortasse olim magni momenti, sed nunc vix, noscere vellet? Nolite mirare. Credas, nostra ipsius culpa est...

Quomodo lingua ulla fieri potest mortua, si talia carmina usque componuntur? Illi qui fingunt ac usque vivunt, sunt re vera plurimi: licet inspicas paginam illam Marci Moskowitz.[36] Nomina non numerabo, quia haec res huius opusculi non fit. Tamen velim, ut lector carissimus paululum his de rebus cogitet. Et fortasse aliquid mutetur...

***

Martinus ille Zythophilus, Austriacus, Vindobonensis, est optimum exemplar hominis, qui non solum linguam Latinam aurei aetatis colit (in poematis suis persaepe ad Ovidium, Catullum, Vergilium et alios revertens, quod in parte superiore monstare conata sum) sed etiam illam hodiernam. Non solum Latine legit, sed etiam componit, idque rem metricam optime ac lepide conservans, et bene loquitur (erat mihi ipsi cum eo iucunda occasio loquendi). Plerumque disticha fingit, at themata eius dilecta cervisia fit (quod et cognomen confirmat), religio ac cultus, et alia, quae plurima ad vitam cottidianam referunt. Auctor ille poemata laudis cupida splendidaque fingere nequit; est poeta unius momenti, qui temporis puncta, saepe brevia fugaciaque describere vult. Non est ei opus multis verbis uti - scribit brevissime, volgo tres sive quattuor disticha, ut quod vocibis reddere vult, reddat. Ars vera enim non est scribere longe et diffuse, sed breviter atque urbane arguteque. Ea de causa poemata eius digna legendo esse puto, et hanc elaborationem quidem de illo componere constitui. Sed, confiteor, non eum esse ultimum poetam Latinum hodiernum, cuius scripta animum meum alliciunt, et cui operam dare volo.

Sed his de rebus alias... Poesis Latina hodierna est res nimis diffusa ac lata, nimis mirabilis, ut nunc hanc bene exprimere possim. Nunc exiguam tenuemque partem studiorum legisti. Invenienturne, qui hodierna scripta iuste aestiment, qui etiam huic causae operam dare velint, quamquam tam neglegitur illa? Possitne hoc mutari?

Cracoviae, a.d. V Kal. Iunias anno MMVII

Bibliographia:

● Raśl Lavalle - "Poeta y amante de la cerveza"; XIII Jornadas de Estudios Clįsicos, 30 de junio - 1 de julio 2005, Universidad Católica Argentina;

● Raśl Lavalle - "La Navidad en poetas neolatinos" Universidad Católica Argentina (textus nondum editus);

● Stanisław Tekieli - "Sekta żywych łacinników", artykuł ze strony Polskiego Radia: http://www.polskieradio.pl/spoleczenstwo/temattygodnia/default.asp?id=413&md=0

● Jerzy Królikowski - Wstęp do wydania: "Katullus. Poezje" w przekładzie Anny świderkówny; Zakład Narodowy im. Ossolińskich, Wrocław 2005;

● Stanisław Stabryła - "Owidiusz. Świat poetycki", Zakład Narodowy im. Ossolińskich, 1989;

● "Mała Encyklopedia Kultury Antycznej", Państwowe Wydawnictwo Naukowe, Warszawa 1990

● Steve Coates - "It seems, that rumors of the death of Latin were greatly exaggerated", New York Times, 28.10.1996; http://www.obta.uw.edu.pl/~draco/docs/nyt.html

Jerzy Danielewicz - "Liryka grecka. Melika" tom II, Warszawa - Poznań 1999

● Textauswahl zum Modul "Eros und Amor"; Amor in Zitaten lateinischer Dichter - in pagina interretali: http://home.schule.at/teacher/schoeffmann/uschi/Latein/u_texte_eros.htm

● Stanisław Kalinkowski - "Aurea dicta. Złote słowa", Veda, Warszawa 2001

● Noctes Neolatinae, Band 5: "Alaudae. Ephemeridis nova series. Fasciculus primus" ed. Anna Elissa Radke, Georg Olms Verlag, Hildesheim - Zurich - New York 2005

Dictionaria usa:

● "Mały słownik polsko - łaciński" pod red. Lidii Winniczuk, Warszawa 1994

● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Kazimierza Kumanieckiego, Warszawa 1964

● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Kazimierza Kumanieckiego, Warszawa 2001

● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Józefa Korpantego, tom I i II, Wydawnictwo Szkolne PWN 2001

● "Słownik łacińsko - polski" pod red. Mariana Plezi, tom I - V, Wydawnictwo Naukowe PWN, Warszawa 1998

● "Słownik grecko - polski" pod red. Oktawiusza Jurewicza, Wydawnictwo Szkolne PWN, Warszawa 2000

Textus Martini Zythophili inveniuntur:

http://www.suberic.net/~marc/zythophilus.html

http://ephemeris.alcuinus.net/poesis.php

http://www.estudiosclasicos.org/mundos.htm

http://www.akg.asn-wien.ac.at/Schulteam/Galerie/freundorfer/

http://buenos-aires.latinitatis.com/

● atque aliis in locis, de quibus fortasse nescio.


[30] Inspice adnotationem 17 et carmen Zythophili "Puellae dulce ridenti".

[31] Ita quidem Ovidius "Metamorphoses" suos vocat in "Tristiis" II 63 - 64:

Inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,
in non credendos corpora uersa modos.

[32] Vide paginam 4 et poema "Puellae dulce ridenti", in quo, sicut iam dixi, poeta - vel potius qui loquitur - est sicut illius puellae - Camenae servus, et cuius munus, ut ipse confitetur, est verbis aptissimis eam describere.

[33] Ovidius, "Metamorphoses" I, 548 - 552

[34] Ibidem, X, 137 - 140

[35] Verba videlicet Lotarus I, regulus Francorum (795 - 855) dixit, quae fortasse verba Ovidii imitantur haec: Tempora labuntur tacitisque senescimus annis ("Fasti" VI, 771)

[36] http://www.suberic.net/~marc/poesislatina.html

Scripsit Barbara Dowlasz



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae