I
18.09.2007
I. In mari Atlantico multae sunt caveae in quibus inclusi a Caledonibus aluntur salmones. Qui pisces autem pingues, ignavi, fere cicures saepe a phocis liberati e caveis effugiunt et cum feris fluminum salmonibus promiscue coeunt. Quamobrem sunt qui timeant ne hoc genus tam pretiosum omnino corrumpatur et depravetur:
<http://www.timesonline.co.uk/tol/news/uk/article2477632.ece>
II. Apud Peruvianos lapis magnus de caelo decidit:
<http://www.elmundo.es/elmundo/2007/ 09/17/ciencia/1190050481.html?a=09bb965307683e 59554c4c914d82205a&t=1190095655>
III. Lumen novum clarius sole a peritis usurpabitur quo melius scripta antiqua legant, praecipue volumina fragilia quae non licet evolvere:
<http://news.bbc.co.uk/1/hi/sci/tech/6991893.stm>
IV. Persae minantur se in milites Americanos tela coniecturos esse. Bellum novum parari videtur:
<http://www.telegraph.co.uk/news/main.jhtml;jsessionid =T1RD3N4WIRFJJQFIQMGCFGGAVCBQUIV0?xml =/news/2007/09/18/wiran118.xml>
Nec de re dissentit regimen Francogallorum:
<http://www.lemonde.fr/web/article/0,1-0@2-3218,36 -956335@51-677013,0.html>
V. Ubique fere multi sunt qui propagines cognoscere familiamque suam a stirpe ordine enumerare cupiunt. Quae res iam facillime fit interretialiter, exempli causa:
<http://www.genealogie.com/v2/welcome/default -genealogie.asp?theme=genealogie>
Sed nunc adhibendo obrussam ADN / DNA licet antiquissimum ortum et progeniem locis disiunctissimis maximeque diversis quaerere:
<http://news.bbc.co.uk/1/hi/magazine/4559253.stm>
<https://www.familytreedna.com/>
Quod autem experimentum adhuc carissime constat nec obrussae eventus atque exitus facile prospicitur...
Opto ut bene valeatis omnes.
Dabam a.d. XIV Kal. Oct. a.s.n. MMVII e Britannia.
Scripsit
|