Etiam gubernatio Afganistaniae acriter vituperavit imaginis publicationem. In actis diurnis, quibus titulus est „Kabul Times", viri religionis docti et ministerium religionis communiter declaravêrunt eodem lineamento totum populum Afganistaniae provocari, idemque mundo muslimico esse infestum. Diurnarios responsales in ius esse vocandos et puniendos. Etiam in Pacistaniâ terrâ Afganistaniae propinquâ gryllus Suetus blasphemicus esse publicê dictus est. Gubernatio Iraniana Teheranensis iam mediâ septimanâ Holmiam in caput Suetiae miserant diplomaticam vituperationem.
A muslimis omnis imago prophetae ab hominibus ficta habetur pro laesione religionis. Canes autem ab iisdem habentur pro bestiis impuris.
Fredrik Reinfeldt Suetiae praeses ministerialis in emissione stationis radiophonicae declaravit sui non esse vim habêre ad actorum diurnorum publicationes. Secundum democratiam arbitriumque liberum redactorum esse decernere de iisdem rebus.
Anno 2006 ineunte gryllis Mahometanis primo in Danicâ ephemeride „Jyllands-Posten" publicatis muslimi ubique terrarum indignati erant, partim violenter. In Afganistaniâ in tumultibus hac de causâ factis interfecti erant decem homines, ubique terrarum illo tempore plus centum.
Novus gryllus fine septimanae a nonnullis ephemeridibus scandinavicis denuo est impressus. Lars Vilks gryllographus in televisorio declaravit se accepisse complures minas homicidiales. Die Veneris ante redactionem ephemeridis "Nerikes Allehanda" Örebroensem aliquot centum muslimi suetienses manifestavêrunt.
Hanc relationem d.02.m.Sept.., h.10.51, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: