| 
 De Seminario Latino Cracoviensi diebus 28.7.-4.8. a L.V.P.A. et Societate Latine Loquentium Cracoviensi celebrato „Salve!", mi videor vocem audivisse Latinam;„Salve!", vox resonat clara – Latina etiam.
 Germanum sonat haec quiddam, sonat illa Polonum,
 Anglum sive Italum; undique nam populi
 omni ex Europa multi, iuvenesque senesque,
 millenni spatio incipiente novo
 prisca ut lingua avitaque iam rediviva colatur,
 urbem in Cracoviam conveniunt veterem.
 Aedibus in ridens venientes Inga salutat,
 aedibus in cunctos Barbara blanda manet,
 nubes supra altas per aera sive volantes
 fessi seu adveniunt tramine Cracoviam.
 „Gratulor!", hinc illinc sonat: ecce Diana Britanna,
 natalem quae hodie concelebrabit, adest.
 Postera lux altam et fortem nos ducit in arcem,terribilis qua habitat flammivomensque draco.
 Cernimus ecce forum vetus ornatumque deinde,
 turri de excelsa concinit et tubicen;
 museum per magnum mox locuplesque vagantes
 miramur calices atque libros veteres.
 Sunt prope Cracoviam et magnae veteresque salinae:sub terram ferimur perque profunda dein
 atque per occulta spatiamur, vadere quondam
 per quae fossores innumeri soliti.
 Supra nos salis et saxorum metra trecenta;
 ligna atque immensum sub pedibus spatium,
 nigri deinde lacus obscura luce nitentes,
 quorum multa sales eluit unda solo.
 Insilias, sustentabit te aqua salsa profunda:
 nullo lympha modo mergere te poterit.
 Ex sale sunt parietes hic, quos pergimus inter:
 micae albae candent; linge, salem sapiunt.
 Miramur fossas candenti in sale cavernas,
 sculptae ubi magnificae ex sale sunt statuae.
 Posthac Martinus cunctos, qui voce Latinanumquam temptabant ante profari aliquid,
 adducit sensim lenteque ad primula verba;
 facundos et ego tempora in illa traho,
 frustra cum defendere nobilis atque senator
 Romanos cultus imperiique deos
 temptabat Christo tum Caesaribus dare tura
 iam dudum solitis atque preces humiles.
 Mox Natalia pulchra venustaque carmina praebet,perlasciva dein nos Slavomira docet;
 non nimium lasciva tamen: non transit ad illa,
 quis corrumpantur forte animi iuvenum...
 Sermonem Anna docet quosdam Germana Polonum:
 spectant, mirantur, difficilesque sonos
 atque ignotos auscultant temptantque profari.
 Muti Germani dicimur a populis
 nos orientis; quam sit iustum hoc, sentio saepe:
 pransura ancillam forte rogare volo,
 escam ut porrigat, illaque nescioquid respondet...
 ei mihi, quid faciam? Obsecro, Barbara, ades!
 Barbara demonstrat, quos Austria magna Latinos gignit scriptores: Zythophilum perhibet,
 Chlorida, Alesium; animis intentis carmina eorum
 dum legimus, vates iam simul in vehiclo,
 longe qui a nobis creduntur abesse, sedentes
 Cracoviam veniunt, vespere et ante domum
 gaudens in gratos insperatosque sodales
 Barbara gaudentes incidit Austriacos.
 Incumbentes doctrinae studiisque diebusvespere cauponis colloquiisque hilares
 noctem usque ad multam nos dedimus atque Latinis
 carminibus fruimur iam duce Gregorio.
 Gaudentes igitur, iuvenes dum sumus, in aula
 cantamus laeti; vespere saepe etiam
 discitur atque agitur comoedia parva, sodales
 delectaturi qua sumus: efficiunt
 naviter actores paene omnia, fabula nostra
 quis ornetur, sed – lintea deficiunt!
 Lintea, quis tunicati in scaenam progrediamur,
 qui inveniamus? Clam furibus et similes
 aedibus ex vespertina subducimus hora
 candida lectorum stragula; deinde tamen
 permittit ianitrix nobis tot sumere pannos
 - euge!- , quot volumus! Fabula pulchra fiet!
 Cum festo atque epulis solito de more Lupanoexit conventus, conveniunt famuli
 in scaenam Caesarque, homines sancti atque pagani,
 umbra atque occisi Romaque et ipsa venit.
 Dein fruimur vino, cantantur carmina, et adsunt
 Austriaci vates, qui recitant opera.
 Discessis dein cunctis tres remanent Martini,
 Austriacus, Sorbus, Cracoviensis ibi;
 multam usque in noctem vino zythoque fruuntur.
 Postera lux omnes in varias patrias
 omnemque Europam laetos gratosque reducit:
 pro „Salve!" auditur nunc fere ubique „Vale!".
 Omnes sunt animi pleni sermone Latino;
 lingua in perpetuum nostra utinam vigeat!
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |