Annus
2 0 0 7


Victorius omnibus gregalibus s

Abhinc octoginta annos:
Sacco & Vanzetti

"Duo viri animis tranquillis ad sellam electricam appropinquarunt. Sacerdotem recusaverant. Dum carceris custodes Nicolao Sacco electrodos applicant, is clamavit: "Vivat anarchia!". Postremis verbis Bartholomaeus Vanzetti se ipsum insontem adseruit". Hac narratione in diario Americano c. t. 'New York Times' tunc edita relatum est de iis duobus Italis, qui tempore matutino diei 23 Aug. 1927 in carcere urbis 'Charlestown' (quae sita est in Massachuseta) supplicium passi sunt extremum.

Etiamnunc disputatur utrum insontes Sacco et Vanzetti an raptores et homicidae fuerint. Anno 1977 debiti honores tributi erant memoriae Nicolai et Bartholomaei. Sed nuperrime epistula quaedam inventa est, quam Upton Sinclair scripserat dicens se iam tunc sciisse duos Italos non esse insontes. Sunt autem qui hanc epistulam parvi momenti esse putent:

<http://tinyurl.com/2cfyj5>

quaedam photographemata:

<http://tinyurl.com/27qsf8>

Utique tunc temporis Itali generaliter ab Americanis despiciebantur: utrum iure an iniuria, est 'alia historia'.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae