| Discunt liberi in schola: circumsiliunt per aulam
 De arboribus in planeta Marte serendisVide "Scientiae"
 Navis desertas fulgens appellit ad oras;vecta per immensa est illa diu spatia,
 cernimus in tenebris quae sidera suspicientes.
 Ingentem Oceanum hunc pervolat illa diu
 navis, nunc quae denique litora ignota salutat,
 quis non ante pedes imposuere homines.
 Delabuntur humum scalae, atque fores per apertas
 nautae perpauci iam properant hilares:
 Tam multos post menses denique corpora primum
 pondus habent quoddam! Non volitant homines
 per navem plumis similes; vestigia restant
 iam sine cingulo humi pondere pressa suo.
 Rubros en lapides cernunt et culmina montis
 ignivomi quondam, nunc tamen exanimis,
 valles et nudas. Nulla hic spirabitur aura:
 fistula cuique affert aera, ne pereant.
 "Hic, comites", inquit, "duos habitabimus annos",
 ad comites mulier laeta simulque timens.
 "Hic aliquando silvae crescent", altera dicit,
 "splendebuntque lacus, prata virentia erunt!"
 Huic namque officio veniunt: ut Marte planeta
 olim ope humana Terra secunda fiat.
 Forsan, secum aiunt, nostri quandoque nepotes
 hic ludent laeti fronde super viridi?
 Qualem tum degent vitam? Memoresne abavorum
 primorum, nostri tunc an erunt memores?
 Discunt in ludo liberi circumsilientes
 huc illuc aulam per magnam et celebrem;
 tabulaque ante oculos ad frontem affixa cuique
 praebet vivam aevi praeteriti speciem:
 Conspiciunt plateas Solis splendore lucentes
 currentes homines atque vehicla vident
 magno cum strepitu properantia, lumina rubra
 moxque virentia iam; denique flava fiunt.
 Ut species oculis, sic auribus inducuntur
 iam dudum elapsi temporis usque soni:
 Obstrepit ecce vehiclum, tintinnabula, deinde
 sermo, quem nullus comperit hic hominum.
 Sentiturque calor Solis, ventusque et odores.
 Per mundum ignotum percupidi saliunt
 et laeti liberi; huc sibi quisque venire videtur,
 haec spectare, pedes admovet ecce quibus.
 Posthac multa rogant, multa explanare magister
 temptat: "Dic, cur tam tunc homines humiles
 nam fuerint! Et nos excedimus illos
 perparvi liberi namque viros veteres."
 "Cur tam fortia crura et bracchia tanta fuerunt
 tam parva et capita?" "Causa patet, liberi:
 In Terra vivebant. Omnia ter graviora
 sunt illic, etiam corpora certe hominum.
 Inde et membra illis tam fortia habere necesse est
 nec procere, ut nos, crescere quisque potest.
 Nos, si umquam temeri vellemus visere Terram,
 infirmi misere decideremus humum."
 Decideremus humum? Mirabile! Deinde puella:
 "Cur, dic, tam tardos", parva, "gradus faciunt
 tam mireque moventur? Namque levare videntur
 Vix vestigia humo." "Causa eadem est, liberi:
 Ob nimiam gravitatem non saltus facere altos,
 sicut nos, poterant." "Tam validine homines,
 tam robusti?" Mirantur pueri atque puellae.
 "Athletae pauci, credite mi, poterant
 saltare humano capite altius ", ait praeceptor.
 Deinde puella rogat: "Nunc etiamne homines
 terreni hanc praebent speciem, sic atque moventur?"
 Irrident alii. Credere qui poterit
 hoc quisquam! Elapsi dudum sunt talia mundi.
 Non tamen irridens ecce magister ait:
 "Sic est." Obstupuere omnes. Num vivere possunt
 nostro tam miri tempore adhuc homines?
 Dein timide puer audet quaerere: "Lux etiamne,
 quantam vidimus, est Solis adhuc ibi nunc?
 "Est", respondet praeceptor. "Sol proximus ardet
 a Terra, atque aer lucis ibi radiis
 multum resplendet, multo nam densior aer
 nostro est." Mirantur prospiciuntque foras:
 Ut semper, caelum fusco fulvoque colore
 panditur atque albus, nummulus ut minimus,
 Sol pallet, tenuisque aer rubras et harenas
 nubes atque humiles per solum agit rapide,
 Solis lumine quae obscuro incertoque relucent.
 Caerula et in caelo Terra remota nitet,
 qua tam miri homines sola perreptare feruntur...
 Maioresne suos credere eos poterunt?
 Scripsit  
     
 
 |