15.
CRATER NVGARVM MENSIS IVLII
(ultimo die mensis datus,
sed datus!)
PYGMACEIS LOCUS IN THEROTROPHEO PRAEBITUS
22 musici Pygmacei ad Festum Musicae Panafricanae (Fespam)
in urbem Brazzaville invitati, collocati sunt in tabernaculo in
horto zoologico huius urbis statuto. Cui rei cum defensores iurum
hominis maxime reclmassent, in aedes scholae proximae iis migrage
permissum est. Alii musici ad festum invitati eodem tempore sine
ulla molestia in deversoriis luxuriosis urbis capitalis Congoae
habitabant - nuntiat agentura diurnaria Reuteriana.
Cotidie Pygmacei illi ligna per hortum zoologicum iacentia
colligebant, quibus ut fomite ignis deinde utebantur, ut aliquid
ad edendum sibi pararent. Multi horti visitatores eos has res
agentes, quaesi animalia quaedam monstruosa, photographati sunt.
Moderatores festi musici explanant se putasse illis melius in
horto zoologico, ad naturam scilicet propius, vivere fore,
cotidie enim in silvis borealis partis civitatis Congoanae
habitant. Disclocatio Pygmaceorum in tabernaculo a ministerio rei
silvariae omnino probata erat.
Quod iam quintus adventus ad Fespam Pygmaceorum erat,
antea tamen in deversoriis, sicut alii invitati musici,
habitaverunt.
Pomaranciarum sive malorum Sinensium monumentum
demolitum est in veteri tribu Portus Istrianorum (Odessae),
quod vulgo a civibus "monumentum corruptelae"
nuncupatur - docemur ab agentura Interfax-Ucraina. Hoc monumento
anno 2004 structo memorabatur donum a mercatoribus Odessiensibus
imperatori Paulo I praebitum, donum scilicet nonnullorum curruum
pomaranciarum plenorum - quibus pomis maxime monarcha
delectabatur - ut pecuniam publicam ad portum modernum in urbe
struendum daret. Quod nonnullis pomarancis sumptis statim fecit.
Deum in ius vocavit in vincula coniectus civis
Dacoromanus 40 annorum Mircea Pavel, homicidii reus a
iudicibus pronuntiatus. Ille crimen hoc se perfecisse minime
infitiatus est, dixit tamen se a Deo proditum esse, nam tempore
baptismatis Deum pactum cum eo inisse se eum semper tuiturum esse.
Causam tamen Pavel perdidit, nam iudices invenerunt Deum personam
legis non esse nec inscriptionem eius cursualem notam esse.
Ter canis hybrida terrieri cum pastore Australiano
nomine Duncan M. McDonald electionibus localibus in comitatu King
County civitatis Americanae Washington participavit,
donec moderatores suffragiorum leges invenere potuerunt hanc rem
prohibentes. Nam domina canis, 66 annorum Jane K. Balogh, hac re
monstrare conabatur omnem creaturam hodierna lege licere in USA
suffragiis inesse.
Maxima in mundo latrina quattuor tabulationum, spacie
trium milium metrorum quadratorum, festiviter aperta est in urbe
Chongqing Sinarum meridionalium - nuntiavit publica
statio televisifica Serica CCTV. Plus mille hominum eodem tempore
in hoc "templo laxationis" renes aut ventrem gratiis
deonerare poterunt, musicam audientes necnon televisionem
spectantes.
Multo minorem sed sine dubio cariorem latrinam
ingeniarii Russi construxerunt. Forica eorum, pretio 19
milionum dollarium, ad usum astronautarum aptata est et
transportanda mox ad Internationalem Stationem Cosmicam. Pecuniam
societas Americana universo explorando NASA solvet. Machina haec
magica urinam in ea depositam ita tractat, ut ex ea aqua
purissima fit, quam astronautae deinde bibant. Utinam (non)
sapiat!
Rogero Tullgren, viro Suetico 42 annorum, alimentum
hebdomadale centum dollarium a magistratibus attributum est,
nam miserulus ille se submissum esse queratur, sicut narcotico
cuidam, musicae rockianae generis metalli duri, ita ne laborem
ullum suscipere posset. Morbo hoc aegrotare coepit Tullgren anno
1971, cum primum phonodiscum gregis "Black Sabbath"
audisset.
Scripsit
|