| 19
 Disticha Iunia MMVII De aurificina Nubia nuper excavata (cf. "Cultus") Solis sub radiis resplendent fluminis undaevastae, atque interdum frigida fert ab aqua
 perbrevis aura levamen, solis mitigat aestum;
 non tamen umbra ullis spargitur arboribus.
 Vicinae auribus obstrepitat fragor cataractae;
 cernuntur montes solis ad ortum alti,
 fusci et harenosi, in quis vix ulla herbula crescit.
 Paucos hic homines vivere posse putes,
 parvis forte hortis qui inter montes fluviumque
 victum vix aegre sustineant tenuem.
 At tamen ad ripam multorum turba virorum
 discurrit, voces et strepitant variae:
 "Fer lapides!" "Citius!" "Volo aquam! Heus tu, puer, audin?"
 "Carbo quando aderit denique? Vapula, iners!"
 "Vectem, aio, mihi fer; comprendin, barbare? Vectem!"
 Sermones multi gestibus et digitis
 adiuti miscentur; nam multi variique
 omni huc conveniunt ex Nubia populi:
 En Nubii exactores, ostentantur honores
 quorum per pelles pardalium varias,
 iussus clamant per vallem, properantque parentque
 Amani, modo quos cingula sola tegunt,
 Afarii talaria longa atque alba gerentes
 proceri et Mityes, picta quibus facies,
 attonsi Cytamones vittatique capillos
 Medaei atque alii gentibus ex variis,
 quas regit imperio Nubiorum rex venerandus.
 Nec tantum ex regno huc veniunt Nubio:
 Aspice eos, qui illic pisces in flumine captant,
 esca ut sit cunctis! Corpore sunt humiles
 et rubidi nec atri fuscive coloris, ut omnes,
 picti et caeruleo bracchiaque et faciem.
 Targi sunt, credo, qui sub regno Garamantum
 iam vixere diu; arida pascua nunc,
 vix quae sufficiunt gregibus, persaepe relinquunt,
 hic ut lucra petant parvula. Quin etiam
 Puntenses criniti, albo ligamine tecti,
 adsunt, ex parvis qui veniunt casulis,
 palis quae fultae in lacubusque altis fluviisque
 densas stant silvas inter et horribiles.
 Navant cuncti operam: Mulis ingentia saxa
 apportant alii montibus ex altis,
 in quibus interdum resplendet parvula mica;
 frangunt saxa alii fortibus haec cuneis,
 hi fragmenta terunt posthac etiamque minora
 efficiunt, illi deinde focis lapides
 imponunt flammasque accendunt, denique pauca
 post operam ut longam defluat ex silice
 auri gutta modo, servatur quae excipiturque
 summa cum cura, traditur et Nubio
 exactori torvo observantique severe,
 praefecti inque casa, fructus ut incolumis
 tantae operae regi tradatur, milite multo
 multum atque armato protegitur gladiis.
 Fame premuntur iam dudum omnes, divitiisque
 regis qui navant luxuriaeque operam:
 Nil ederunt ex multis longisque diebus
 iam praeter pisces. Nunc miseros etiam
 pisces deficiunt, peraquosaque iura coquuntur,
 piscibus ut paucis prandere turba queat.
 Exspectata diu quando nam denique navis
 adveniet, quae escas afferat huc operis,
 grana, cepas, cervisam… etiam fortasse ferentur
 caseus et nuces? Optima quaeque tamen,
 ut semper, Nubii poscent. His suavia poma
 vina et palmarum, bubula quin etiam...
 Vox subito lamentantis defertur ad aures:
 Reveniunt, montes qui petivere modo
 caesuri lapides. Iumenti terga reportant
 exanimis corpus sanguinolentum hominis.
 Conclamant omnes, accurrunt. Summa dearum,
 vivit? Non vivit. Si caput hoc mutilum
 aspicitur, spes nulla. Sonant vallis fluviusque
 lamento lugubri. Attoniti comites
 mulum ducentes aliis narrare conantur,
 quid fuerit. Verbis sed nequeunt miseri,
 quae capiant omnes: Demonstrant gestibus atque
 nutu, ut saxum ingens irruerit comiti,
 ipsi temptarint servare ut diffugientes
 sese praecipites ... sed quid opus? Loquitur
 clarius omni voce cruorque ipsumque cadaver
 praefractumque caput sub lapide aurifero.
 Cessat opus, neglecta iacent iam saxa focique:
 Maius nunc omnes detinet officium.
 Rite lavatur in amne cadaver sanguinolentum,
 cingitur et vittis deinde caput mutilum;
 nam Medaeus erat. Mox signa in pectore sacra
 exstincti incidunt, effodiunt foveam,
 componuntque sodalem, spectet solis ut ortum,
 nam Medaeus erat. Ponitur et patina,
 qua pultem miseram dilutaque iura solebat
 sorbere, atque calix, unde potabat aquam,
 ante cadaver. Dein respergunt corpus harenis,
 multos circumdant atque nigros lapides.
 Mirantur Mityes: "Non urent corpus?" "Amici,
 hic Medaeus erat", dicit eis alius.
 Scit: Laborat multos hic sub sole per annos.
 Non primum est, divos hic quod obire aliquis
 cogitur: Hunc, ripam fluvii qui iussus adire
 allaturus aquam, dilacerat frigido
 dente ferox crocodilus; flammis ille focorum
 uritur, et multos horribilesque dies
 vulnera acerba dein patitur multosque dolores,
 exhalat dum animam; tigridis ille ferae
 desertis in montibus ungue et dente necatur.
 Complures annos qui locat hic operam,
 cunctorum funebres mox mores populorum
 ritusque et cantus noverit is penitus.
 Saecula labuntur: Nunc non iam cernitur ullus,
 hic qui quaerat opes; terra neglecta iacet.
 Quodam forte die strepitantibus ecce vehiclis
 pauci per montes approperant homines.
 Non Nubii sunt horum praefecti, albidiores
 Persis quin etiam seu Tyriis faciem;
 Nilum advenerunt terra, remotior omni
 quae harum terrarum est, ex quibus olim operae
 quaestus huc causa veniebant, longius immo
 hinc distat quam Punt, Persia vel Libanus.
 Permirabilis horum est vestitusque habitusque:
 Hoc si operae prisci temporis aspicerent,
 plus etiam riderent, quam risere capillos
 pictos et vultus tunc Mityum, populus
 cum novus hisce locis oculisque insuetus eorum.
 Perfoditur palis arida terra dein.
 Laetans extrahit unus fractam ex pulvere lancem:
 Gaudentes comites altius effodiunt.
 Circulus apparet lapidum: Priscum ecce sepulcrum!
 Exsultantque duces et cupide removent
 pulverem, harenam. Qui hic elatus repperietur,
 is Medaeus erat; busta rorunda docent.
 Ossibus iam nudis oculi mox alliciuntur:
 Fractum est ecce caput, apposita atque calix
 fictilis extrahitur defuncto, deinde catinus.
 Summa laetitia conspiciuntque duces
 contrectantque: Incisae sunt pictaeque figurae;
 moribus Aegypti sunt similes, licet his
 simpliciores sint multo. "Quam multa docebunt
 tam rara et prisca haec ossaque vasaque nos,
 inspicienda magis cum portabuntur in urbem!
 Tota scrutanda est area iam, pueri!"
 Multos inde dies fodiunt. Mox inveniuntur
 vectes et lances, deinde foci, lapides.
 Aurum hic quaerebant Nubiorum tempore regni!
 Mirum! Qui poterant hisce locis Nubiae,
 regni sub fines, operae nam vivere multae?
 Laborare illos cogere qui poterant
 rege absente? Aurum a furtis qui protegebatur
 remota hac terra? Quomodo denique tum
 alebant homines multos? Namque arida terra
 nullos haec fruges gignit agrorum homini…
 Fluminis ad ripam lignum longum sub harenis
 apparet; removent quo magis has famuli,
 hoc maiusque et longius hoc lignum esse videtur:
 Navis! Fracta iacet; percupidi effodiunt.
 Fictilia intus vasa latent! Frumenta ferebat
 forsan navigium, candida vina, oleum?
 Ossa etiam emergunt hominum: Periisse videntur
 multi; non ullus forte superstes erat.
 Naufragium num factum est vicinam ad cataractam,
 huc pulsa est undis deinde ratis fluvii?
 Accidit hoc, rogitant, nam quando? Tempore regni
 primaevi Nubii; navis et ipsa docet
 structa modo illius aevi, ostendunt fictaque vasa
 ornatu et forma tempore eo solitis.
 Ut famulique ducesque triumphant! Integra navis
 aevi tam prisci totque etiam ossa hominum!
 Nuntius ille brevi percurrit tempore mundum:
 "Contigit hoc magnum: Prisca nuper Nubia
 Aegypti ad fines inventa est aurificina;
 effossa et vectes, ossa sepulcraque sunt
 integra et navis, quae forsan saeculo eodem
 demersa in lymphis esse potest fluvii,
 quo vixit, cuius prima illic busta reperta."
 Ipso mersa die est, ille miser quo obiit...
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |