CRATER NUGARUM MENSIS MAII
CRATER NVGARVM MENSIS
IVNII
De horologio Bushiano furibusque ingeniosis aenigma
Ut fortasse iam scis, lector care, qui nuntios nostros
brevissimos per summam paginam primam "Ephemeridis"
currentes certe legere soles, "secundum stationes
televisificas Albanienses, tempore manus a Georgio W. Bush cum
populo Tiranae [die nono Iunii] amplectendi aliquem furatum esse
horologium manuale praesidentis USAe, quod eventum pelliculae [magnetoscopicae]
tunc factae monstrent". Cui rei tamen Domus Alba negat,
dicens ipsum Bush horologium tunc de manu sui detraxisse et in
sinum camisolae posuisse.
Ego re vera nescio, quid melius: illae enim [stationes TV
Albanienses] gloriantur apud eos fures tam ingeniosos habere,
haec [Domus Alba] gloriam hanc iustam esse agnoscit, subauditur
enim verbis eorum praesidentem bene scisse hanc terram tam
ingeniosos artifices habere, voluit ergo ipse horologium manu
detrahere antequam manus suas populo ad amplectendum praeberet.
Iam timeo de anulo Benedicti XVI, si quandocumque pontifex
maximus urbem capitalem Tiranam sit petiturus! Sed ne nimis in
alias nationes inveham, de meipsa gente iocum dicam, qui inter
Germanos ante nonnullos annos currere solebat, de praeconio
scilicet cuiusdam officinae periegeticae: "Ferias ubi facias
nescis? In Poloniam, quaeso, venias - autocurrus tuus iam ibi
adest!"
Contra praevalentem opinionem, mulieres non minus
viris photographemata honimum nudatum, erotica scilicet, spectare
amant - docent effectus investigationis studiosorum
Instituti Kinseyanae urbis Bloomingtoniae civitatis Americanae
Indiana, moderatrice doctrice Hether Rupp, quae rebus ad sexum
pertinentibus ibi studet. Instrumentis accuratissimis scrutati
sunt ab his studiosis motus pupularum oculorum hominum
ephemerides eroticas legentium. Contra exspectationem, viri,
mulieribus comparati, multo longius facies at brevius partes
intimas in photographematis monstratas inspiciebant.
Saponem coffeinam continentem conficerunt
inventores societatis comercialis Think Geek, qui sapo
his praesertim usui esse potest, qui multo mane ad officia
festinant nec tempus habent ut poculum caffei matutini bibant.
Sapo nomine Shower Shock suppeditabit corporibus eorum
per cutem partem quandam coffeini. Sapo hic - ut facile
coniectari potest - etiam aromate coffei redolet.
Secundum consilia ministerii sanitatis, senes Britanni
dementia cerebrali dolentes microcubo electronico perpetue
instruendi sunt (e.g. sub cutem insuto), quem microcubum
semper secum portantes, si de via declinaverint, re a
consanguineis amicisque eorum comperta, ope satellitum facillime
inveniri poterunt. Si autem melius 'microcubo', lector care,
nomen rei, quae Anglice 'microchip' nominatur scis, celerrime
editori "Ephemeridis" epistulam mittas; ego nescivi.
Quattuor homines a caniculis marinis necati sunt in
maribus mundi proximo in anno et eodem tempore circiter 73
miliones caniculi a hominibus - aestimat societas cui
nomen International Shark Attack File (Index Internationalis
Incursuum Caniculorum Marinorum), cui sedes in urbe Mexicana Las
Barrancas. Nuntius hic Buddhistis praecipue Hinduistisque
horrendus!
Licentiam certamina Europaea pedifollii anno 2012
habendi parlamentarius quidam Polonus nomine Piotr Misztal magna
pecunia alicui alii terrae vendere regimini suadet, nam
nullo modo omnia huic rei necessaria, sicut viae modernae,
tramina publica, stadia, deversoria etc., tam citissime strui in
Polonia possint. Quibus curis diurnarius "Ephemeridis"
aliam addere audet: certamina una cum vicina Ucraina Poloniae
sunt praeparanda; nemo autem scit, utrum Ucraina tunc una fiat.
Fortasse duae.
Mahatma Gandhi mortuo, neminem parem habeo, quocum de
iuribus hominum loquar - dixit modestiae plenus
praesidens Russiae Vladimir Putin diurnario actorum "Le
Figaro", querens de statu rerum humanarum in USA (campus
concentracivus Guantanamo, homines in viis vitam degentes) necnon
Europa (reclamitatores a biocolytis ferociter dispersi).
Scripsit
|