Annus
2 0 0 7


Sepulcrum Herodis, Iudaeorum regis, fortasse inventum est

Sepulcrum Herodis, Iudaeorum regis, fortasse inventum est.

Caedes sanctorum innocentium a pictore Giotto

Post triginta et amplius annos, ex quo effossiones prope urbem Hierosolymam primum factae sunt, archaeologi quidam sepulcrum Herodis, Iudaeorum regis, tandem inventum esse putant. Herodes, qui anno 73 aut 72 a. Chr. n. ortum habuit, ab a. 37 usque ad annum 4 p. Chr. n., quo anno e vita decessit, Iudaerom rex fuit crudelis et multarum rerum peritissimus. 'Crudelis', quia, praeter illam infantium caedem a Matthaeo euangelista narratam (II, 16-18), quam tamen nonnulli in dubium revocant, in uxorem Mariamnem atque in tres filios adeo saeviit, ut omnes necari iusserit, quia coniurationis faciendae veluti molitores putaverit. Libidini pronior, novem decemve uxores duxit. In bellis gerendis peritissime egit multaque fecit ut regnum suum firmaret ampliaretque. Romanis amicus adeo fuit, ut urbem quandam in Augusti honorem 'Caesaream' appellaverit ipsamque monumentis pulcherrimis mirificam reddiderit. Iosephus Flavius, summus rerum gestarum Iudaicarum scriptor, varia de Herode rettulit passimque mentionem fecit illius mausolei, quod rex sibimet exstruendum curaverat quodque 'Herodion' nomen accepit. Quo quidem in aedificio sepulcrum supra memoratum adservari creditur. Plura legi possunt in hac pagina:

<http://tinyurl.com/34pzmk>

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae