Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 30

NUPTIAE CALAMITOSAE

Fratrem vices gerere sponsi ebrii

Sponsus quidam Indus cum esset inebriatus, a propriis nuptiis est exclusus. Deinde eiusdem viri frater minor natu vice fungens cum sponsâ prodiit ad altare conubiale.

Patnâ ex urbe Indiae – Nemo huius sollemnitatis particeps putaverat eandem sic esse eventuram: Locutor astynomicus rettulit sponsum inebriatum, cum sollemnia fierent, convivas tam asperê atque inurbanê tractavisse, ut a vicanis sponsaeque familiaribus indignatis fugaretur.

Tamen non erat necesse nuptiarum congregationem in Bihar Indiae Civitate foederali versantem dissolvi. Convivae enim rettulerunt sponsi fratrem minorem natu minus ebrium statim vices gessisse fratris natu maioris. Tandem idem frater minor sponsae conubium affirmavit. Fugatus autem ille ab astynomis dicitur se postea sobrium factum ipsum excusasse; eundem nunc timere, ne re ubique patefactâ ipse nullam umquam possit mulierem ducere.

Hanc relationem d.30. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae