Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 02

POENA MITIGATA

"Aviam molestatricem" damnatam esse ad custodiam quattuor tantum mensium

Ănus Britanna 81 annos nata, quae innotuerat nomine „aviae molestatricis“, iudicio mutato non tenebitur custodiâ sex, sed quattuor tantum mensium. Iudicio enim appellatorio poena redituariae asperrimae est mitigatum. Eadem autem ǎnus vicinis terrorem iniecerat necnon conata erat eosdem autocineto obterere.

Londinio ex urbe – Iudex dixit non futurum fuisse, ut problemata a Dorotheâ Evans effecta solverentur, si eadem custodiâ teneretur duobus mensibus diutius. Haec redituaria ex Abergavenny vico Walesiensi oriunda medio mense Aprili damnata erat, quia vicinos suos verbis laeserat, mulcaverat necnon conata erat illos autocineto obterere.

Per decennium haec ǎnus vicinos suos persecuta erat, quamvis compluries frustra a iudicibus monita esset, ut desisteret a molestationibus. Dorothea furiosa cum cetera tum filiae vicini tredecim annos natae dixerat eam esse maleficam et factum iri, ut ea familiam suam exsecraretur. Eiusdem puellae matrem convicio corripiens appellavit scortum. Compluries hanc mulierem mulcavit baculo suo ambulatorio. Talia istaec excetra rabiosa saepe fecit de autocineti areis stativis rixata.

Hanc relationem d.02. m.Maii a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae