Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 02

IMAGO FABELLARUM MYSTERIALIS

Astynomos muginari, quis collocaverit nanos hortulanos

Homines ambulantes in locis silvae collucatis prope oppidum Bad Honnef-Himberg sitis invenerunt centum ferê nanos hortulanos pileis rubris indutos. Qui nani gregatim constituti ita inter se compositi erant, ut parvae scaenae orerentur. Astyphylaces muginantes, quid hoc sibi velit, figurarum harum plasticarum possessoris nullum invenerunt vestigium.

Bonnâ ex urbe – Profecto astyphylaces paulo post in graminibus interque saxa numeraverunt 98 nanos hortulanos – quae figurae tam amabiliter erant constitutae, ut parvae scaenae exhiberentur. Mediâ in parte statuta erat figura „Puellae Niveolae" a septem ex 98 nanis circumdata.

Nondum explanatum est, quid sibi velit haec nanorum hortulanorum congregatio necnon ignotum est, quis sit illorum possessor. Qui nani ab astyphylacibus sunt collecti et asservati. Possessor autem rogatur, ut adeat officium saltuarium vici Eitorf.

Hanc relationem d.02. m.Maii a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae