| Multa, puto, mulier gaudet curarier ungues:
 De vacca in urbe Hannovera saevienteVidete rubricam "Insolita"
 Multa, puto, mulier gaudet curarier ungues:cosmetes aditur, non minimo pretio
 ungues qui atque manus tepidis prius imbuat lymphis,
 depsat dein palmas fortiter ac strenue,
 ut pistor butyro ovisque et lacte farinam
 depsit permixtam, splendida crustula mox
 alliciant oculos ut praetereuntis, odores
 praetemptent naris dulciter et lepide.
 Sic splendent digiti matronae luxuriosae,
 reginae similis quae sedet atque manus
 praebet depsendas strenue famulis studiosis,
 sic et olent – eheu, lector, ignosce, precor,
 non ut crustula olent digiti unguentis pretiosis
 imbuti, at potius floribus et foliis
 tureque odorata stillant opobalsama palmis.
 Laeta domum posthac ecce redit, digitos
 pernitidos ostendit amicae, deinde marito:
 illa admiratur, corripit hic pretium.
 Sic gaudet mulier, si ungues pulchre expoliuntur.
 Non sensit tamen hoc Ursula vacca modo,
 nuper quae medicum resecaturum horruit ungues,
 erupit stabulo terribili rabie.
 Non opobalsama suavia, credo, illi subolebant,
 sed runcina ferox culter et horribilis.
 Quapropter fugit medicum commota timore;
 mox iam naturo filiolo gravida,
 ut mos est gravidarum, animo irritabilis atque
 impos erat mentis perniciterque ruit
 urbis per plateas, in currus, saeptaque et hortos
 irrumpit, birotas frangit et ante domos
 arbusta et dumeta delet, vigilesque sequuntur
 vaccam et custodes; non tamen sistere eam
 ullo more valent. Cum praebet se angulus aptus,
 quo illam compellant, vi fugit horribili:
 corpore pergrandi, torvo vultu imminet illis.
 Spectant ridentes talia multi homines,
 mirantes tam rarum aspectum: bucula currens,
 quam exanimis sequitur per fora, per plateas
 turba suburbanas, tam tranquillae placidaeque
 quae esse solent! Demum vespere iam frigido
 contigit adveniente ad murum vaccam agitare:
 horti sub magnis arboribus pavida
 constitit aedes ante altas, non exitus ullus
 iam patet - ecce petunt multa soporifera
 tela illam, geminaque teguntur lumina nocte (1),
 atque veneni vi vincitur iam rabies.
 Viribus en iunctis domino dein victa iuvenca
 redditur, in stabulo qui vigilanter abhinc
 inclusam servabit. Nunc sunt restituendi
 hortique et muri, fracta vehicla, rotae.
 Cur tantum mulier curari percupit ungues,
 bucula sed tanto aufugit illa metu?
 (1) Catulli carm.51, 11-12 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |