SPIEGEL ONLINE - 30
HILDESHEMIA
Virum 26 annos natum mediâ in viâ pugione percussisse amicam quondam suam
Mediâ Hildeshemiâ (Hildesheim) in urbe Saxoniae inferioris vir in mulierem etiam 26 annos natam invectus eandem magno cultre percussit. Homines praetereuntes arcessiverunt astyphylaces.
Hildeshemiâ ex urbe Saxoniae Inferioris – Hodie locutor astynomicus dixit mulierem sanguine madefactam collapsam graviter vulneratam paulo post mortuam esse. Interfectorem muliere percussâ aufugisse. At testem quendam 33 annos natum persecutum esse iuvenem telephonoque mobili astyphylaces certiores fecisse de loco, quo homicida esset.
Brevi post astyphylaces comprehenderunt virum 26 annos natum. Culter ab investigatoribus inventus est in areâ stativâ prope locum facinoris sitâ. De causâ facinoris vir 26 annos natus usque nunc nihil dixisse dicitur. Quem recusavisse, ne quid diceret.
Hanc relationem d.30. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|