Annus
2 0 0 7


16

16.04.2006

I. In situ ephemeridis Londiniensis cui nomen TLS non desunt existimationes librorum recentissimorum quae gratuito legi possunt, exempli gratia hoc iudicium de nova historia Britanniae togatae. Moris est apud nos credere Celtas omni virtute praeditos fuisse, Romanos turpes ac pravos...:

<http://tls.timesonline.co.uk/article/0,,25337-2388411,00.html>

II. Longa consuetudo regii pueri plebeiaeque puellae finem cepisse videtur:

<http://www.welt.de/vermischtes/article812612/
So_lief_die_Trennung_zwischen_Kate_und_William.html
>

Sunt qui credant miserandam puellam Anglica verba subrustica et subagrestia usurpavisse quae in congressu et comitatu principis dicere non licet, ex. causa "toilet", latrina:

<http://www.telegraph.co.uk/news/main.jhtml?xml=/news
/2007/04/16/nsplit116.xml
>

III. Quibus de rebus spinosulis en aliquid:

<http://en.wikipedia.org/wiki/U_and_non-U_English>

Si licet verum dicere, "looking-glass" (speculum) numquam audivi, solum "mirror". Lepidamne quandam fraudem comminiscitur nescio quis?...

IV. De re publica quae a rebus divinis secreta est:

<http://www.liberation.fr/actualite/monde/247823.FR.php>

V. De Indico oppido Tagara antiquitus celeberrimo et hodie "Ter" vocato quod sensim deletur:

<http://www.telegraphindia.com/1070409/asp/nation/story_7623483.asp>

VI. Utrum Lusitani in primis Australiam necnon Novam Zelandiam saeculo sexto decimo p. Chr. n. repperint necne:

<http://www.int.iol.co.za/index.php?set_id=1&click_id=588&
art_id=nw20070321074705901C494506
>

Datae a.d. XVI Kal. Mai. a.s.n. MMVII e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae