SPIEGEL ONLINE - 12
CUSTODIA POENALIS
Sacerdotem vendere voluisse cocainum
pretio dimidii milionis euronum
Quidam sacerdos Italus punietur custodiâ trium dimidiique annorum, quia vendere voluit drogas, quarum pretium esse aestimatur quingentorum milium euronum. Drogarum materiam in Columbiâ emerat pecuniâ suâ propriâ .
Ex Urbe – Iudices Italiani sacerdotem ob cocainum possessum condemnaverunt ad custodiam trium dimidiique annorum. ANSA agentura nuntiorum die Iovis nuntiavit eundem sacerdotem 44 annos natum, cui nomen esset Stephanus Ciacca, voluisse vendere drogas, quarum pretium aestimaretur esse dimidii milionis euronum.
Canem vestigatorem eo, quod drogam odoratus esset fasci cursuali involutam, qui ex Americâ meridionali missus esset ad inscriptionem Perusiensem nominis falsi, q.e. "Don Ziliotti", astynomos ad vestigium duxisse illius Stephani sacerdotis. Quem clericum autem contendisse se omnino nescivisse, quid fasciculo inesset. At secundum ANSAm astynomi cum domum Stephani perquirerent, invenerunt marihuanam et parvam libram et substantias, quibus admixtis cocainum rarescit.
Unâ cum Stephano condemnatus est eiusdem correus et particeps delicti. ANSA rettulit eosdem viros anno proximo praeterito iter fecisse in Columbiam ibique pecuniam a Stephano conditam erogavisse ad cocainum emendum, quod deinde mississent in Italiam.
Hanc relationem d.12. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|