INDIA
INDIA
Eunuchos hermaphrodito invidere stipes uberiores
In quodam templo hinduistico in Indiâ boreali sito rixa est exorta, qua nulla excogitari potest scurrilior: Unâ in parte stat Pamela Britannus hermaphroditus, in alterâ nonnulli eunuchi in eodem templo versantes. Quaeras: De qua re agitur? Scilicet: de pecuniâ.
Neo-Delio ex Indiae urbe principe – Eadem rixa fit in templo quodam urbis Becharaji, quae spectat ad civitatem Indiae foederalem Gujarat. Ibidem religiosê colitur dea eunuchorum atque hermaphroditorum. In actis diurnis, q.t. "Indian Express", Pamela Britannus hermaphroditus legitur benedicere hinduis piis peregrinatoribus necnon pecuniam accipere pro suis benedictionibus. Quare nunc nonnullos eunuchos esse irâ incensos, quia timeant, ne Pamelâ praevalente stipes accipiant minores.
Diurnarii illius "Indian Express" referunt Pamelam hermaphroditum, qui natus esset corpore virili instructus, mense Martio in Indiam venisse. Eundem antea audivisse de templo Becharajiensi. Interim Pamelam ibidem Hinduis fidelibus tam bene placere, ut pro benedictione suâ accipiat stipes, quae valeant unam minimum, maximum quingentas rupias (i.e. unum centium aut septem eurones).
Pamela autem a diurnariis interrogatus: "Fide" inquit „hominum tangitur animus meus. Qui mihi dant amorem et gaudium." Desiderare quidem coniugem suum, tamen se per spatium temporis diuturnius nolle reverti in Britanniam. „Numquam in vitâ meâ fui felicior quam nunc".
In Indiâ hermaphroditi similiter ac in mundo occidentali a societate non semper comprobantur. Actiones enim cinaedorum secundum ius Indicum sunt poenales. Tamen hermaphroditi a populo Indico aliquatenus aestimantur necnon creduntur hominibus felicitatem donare.
Hanc relationem d.10. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|