Niemieccy turyści płacą po 750 euro za tydzień pobytu na Sycylii,
E Sicilia semper aliquid novi... nam Africa
iamdudum non valde iocosa nuntia affert
Haud parva sollicitatione laborabant
hornotini anni vere aranciorum cultores Siciliae, nam vix ullos
operariios inter suos cives, qui voluerint fructus carpere,
invenire potuerunt. Ut nuntiant tamen acta "La Reppubblica",
difficultati solutionem invenit Siculus Salvatore Cultrona, qui a
longo iam tempore in civitate foederali Bavaria Germanorum vitam
degit. Nempe Salvator (nomen omen) ille ephemeridibus nonnullis
Bavaricis praeconia adiunxit rusticationem iucundam Germanis
praebens, cum recreatione corporis in hortulis Siculis laborando.
Pro qua opportunitate solvendum est "corpora recreantibus"
750 eurones per septimanam. Hoc modo habent Siculi operarios, qui
non tantum arancia, id est poma Sinensia, gratis carpant, sed
etima pecuniam pro permissione ibi laborandi haud parvam
relinquant.
15 incolae vici Lidodia Eubea proper Cataniam Siculanorum
maxima calamitate se passos esse decreverunt, noctu inter 14 et
15 dies mensis Septembris anni 2002 vico eorum ingenti turbine
aeria afflicto nonnullisque aedificiis ibidem deletis. Pro quibus
damnis restituendis 370 milia euronum mox post calamitatem a
societate securitatum publica acceperunt. Nuper tamen officiales
praevisiones prognosticas tempestatis illius temporis accuratius
investigaverunt inveneruntque nullam turbinem re vera tunc ibi
evenisse, rem omnem ad pecuniam obtinendam tantum ab incolis
inventam esse. Qua occassione deleverunt agricolae nonnullas
domos suas. Nunc - nuntiat agentura diurnaria Italiana Ansa
- iis haec pecunia societati securitatum reddenda est necnon in
ius vocatio minatur.
Polonos quoque non sine causa Italica vero phantasia praeditos
esso nonnulli nuncupant. Cuius honoris digni certe se
praestiterunt tres iuvenes fures... laophori sive autoraedae
publicae, quae ad tempus breve ab epibatis gubernatoreque relicta
manebat in area stativa prope ad pantopolium magnum in suburbio
Varsoviae nomine Janki. Qui fures ad locum ferrei reiectanei
vendendi itinere triginta chiliometrorum laophorum duxerunt
ibidem pro pecunia 2600 aureorum (circiter 850 USD) solverunt, a
nemine rogati, unde iis laophorum tale et cur id ut ferrum
reiectaneum (nam raeda non satis vetus erat) vendere in mentem
venerit. Re in lucem prodita apprehensus tamen est possessor loci
venditorii. Necnon ipsi iuvenes imaginatione vero Byzantina
praediti.
A Polonia non procul Ucraina adest, praesertim autem pars eius
Ruthenia Rubra cum urbe eius quasi capitali Leopoli. Ibidem, aut
potius prope ad urbem ipsam, ruri suburbano, instabili re
politica Kioviensi minime turbatus, 116 annum vitae modo
complevit Gregorius (Hryhori) Nestor (ne denuo 'nomen
omen' dicam...), 15 Martio anni 1891 natus. Qui senex usque ad
centesimum vitae annum ipse cottidie in agro laborabat,
cotidieque poculum aquae vitae usque nunc haurit. Aliter maxime
civibus amoenem civitatem omnium Imperium Austro-Hungaricum, quod
bene meminit, putat, at secretum longitudinis admodum simplex
omnibus praebet: Umquam - explanat - neminem
mulierem uxorem duxi.
Scripsit
|