| 02
 De vacca carnivora et formicis monachos vexantibus  (cf. Craterem Nugarum & Insolita)
 Extremos apud Indos aurea regnat, amici,pax pietasque: Homines nulla animalia vi
 afficiunt umquam, nam sacra est vita cuiusque.
 Non tamen omne animal tam placidum esse potest,
 nec pietate pecus sacrum et venerabile, vacca,
 usque tenetur ea, quam exhibuere homines
 semper ei: nam vico in quodam mira iuvenca
 nocte rapit pullos tigridibus similis.
 Miratur vicus totus; miratur et ille,
 qui vidit stabulo saepe perire suo
 pullos et gallinas, suspectum sed habebat
 vicinive canem sive suum. Tacite
 quondam per noctem ad stabulum cum pervigilaret,
 ut caperet fures, ecce iuvenca venit,
 aggreditur stabulum, dein pullum dente feroci
 luctantem arripit et devorat en miserum.
 Obstupuit dominus. „Quid? Tigris forsitan olim
 vita nata alia nostra iuvenca fuit?"
 Forsan, amice, fuit. Fortasse et turba renata
 est formicarum de tigridum gregibus,
 assidue in templo monachos quae vexat remoto,
 mordens in somno tempore noctis eos,
 quin etiam in precibus. Templi tranquillus in hortis,
 ut monachi officium est, si resides viridi
 iam meditaturus densae sub tegmine palmae,
 arboris umbrosis desilit e foliis
 una ex turba permordax formica frequenter
 perturbatque animum. Quam pius esse debet
 et sapiens meditator, talia qui ferat aequo
 sic animo! Miseri quid faciant monachi?
 Occidant formicas? Non licet his animanti
 quicquam afferre mali. Terribili sonitu
 ferrea eas haurit clamans ululansque Charybdis,
 incolumes posthac evomitura alibi.
 Sed tamen, heu, nimium formicis palma placebat
 In monachorum horto; mox totidem reduces
 adsunt formicae numeroque modoque carentes.
 Vincitur iam pietas: interimendus erit
 Totus grex formicarum! Sed quis necet illas?
 Ipsi num monachi? O scelus horribile!
 Arcessunt igitur quendam doctum atque peritum,
 omnes qui occidat. Qui pietatem homines
 erga animalia servent, his animalibus ipsis
 cum sit nulla pios erga homines pietas?
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |