Annus
2 0 0 7


De formicis monachos vexantibus

De formicis monachos vexantibus
c.f.
Disticha Martia

Complures annos colonia formicarum mordacium monachos templi Buddhistici in Malaysia siti vexabat. Monachi pacifici formicas malignas etiam pulveris hauritorio in alium locum transferre conati sunt – sed frustra. Nunc ergo conducendus est, qui eas occidat.

Kuala Lumpur ex urbe – Monachi pii desperaverunt se cum formicis generis „Solenopsis Invictae" in pace cohabitare posse. Acta diurna Malaysiana nuntiaverunt eos professorem conduxisse, qui formicas necaret. Diu nesciebant, quomodo formicas a se arcerent neque necarent; fide enim Buddhistica severe vetantur ullum animal laedere.

Monachi templi Ang Hock Si in provincia Penang siti complures annos modum mitem formicas depellendi quaerebant; inter alia etiam pulveris hauritorio usi sunt, ut eas ex arbore exsugerent et alibi rursus liberarent. Formicae autem templum tantopere amabant, ut iterum atque iterum reverterentur.

Saepe de arbore desiliebant in homines meditantes, ut eos magna vi morderent. Venenum earum hominibus allergia laborantibus mortiferum esse potest. Quomodo professor eas necaturus sit, ignotum est.

Ex periodico „Der Spiegel", a.d. III. Id. Martias MMVII

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae