Annus
2 0 0 7


FACINUS SANGUINOLENTUM

FACINUS SANGUINOLENTUM

Mulierem Magdeburgensem serrâ catenatâ esse dissectam

Casus aenigmaticus Magdeburgensis mulieris cuiusdam iuvenis, quae ex uno et dimidio anno desideratur, mox patefiet – inventâ causâ horribili. Amicus enim huius mulieris 23 annos natus ab actore publico refertur confessus esse se corpus mulieris 21 annos natae mortuum serrâ catenatâ distruncavisse.

Magdeburgo ex urbe – E mense Octobri anni 2005 huius mulieris defuerat omne vestigium. Eiusdem corpus mortuum denique proximo die Veneris praeterito inventum est in fundo quodam prope Dresdam sito. Amicus quondam mortuae mulieris, qui ex eo tempore in crimen homicidii adductus custodiâ tenetur, adhuc negat se illam necasse. Pro eo, ut confiteatur, contendit se amicam, cum in pyelo invenisset mortuam, terrore Panico correptum infodisse in fundum parentium suorum.

Nunc vir suspiciosus concessit se corpus mortuum dissecuisse, ne idem ex habitaculo transportans in suspicionem veniret. Quomodo mulier necata sit, adhuc est incertum. Partibus corporis mortui perquisitis res mansit incerta. At actores publici affirmant novis telarum subtiliorum perquisitionibus rem comprobatum iri.

Hanc relationem d.03. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae