Pavo urbem terret,
Pavo urbem terret, anicula
servat
Per totos duos dies clangoribus
formidolosis terrebat pavo ingens cristatus (avem huius
generis in photographemate a Wikipedia praedito, lector care, hic
vides), e hortis publicis fuga, habitatores viae Mickiewicza
media fere in urbe 200 000 hominum, Lublino scilicet Polonorum.
Quae aves in populo alta consedit, nec abhinc se movere omnino velle
videbatur, clamores continuo edens horribiles. Nec multum facere
valebant siphonarii a perterritis vicinis altero die advocati,
licet instrumentis technicis novissimis praediti essent, nam
prope arborem, nonnulla metra infra "nidum" avis, fili
electrici suspendebantur, ad pavonem ergo etiam scalis
extendibilibus ascendere non posses ob periculum electrocutionis.
Post nonnullarum horarum conamina, quo tempore prohibebatur
commeatus publicus in viis vicinis, et siphonarii et biocolytae
domum frustra reverti coacti sunt.
Tunc anicula 82 annorum, quaedam Casimira Dabkowska, methodo
veteri uti conata est. Multo mane fragmina panis sub arbore
dispersit, quae in terra iacere pergens quasi semitam depinxit ad
casulam parvam ligneam domo sui adiunctam. Cuius ianuam apertam
reliquit et cum tantum avis famelica viam panis sequens casulam
intrasset, ianuam tacite clausit. Deinde siphonarios telephono de
facinore suo certiores fecit, qui viri tamen primum eam delirare
putabant.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|