E (
E (non semper) imo mari nuntiolae
62 caniculi marini, bestiae haec omnium
in maribus viventium rapacissimae, 62 homines adorti sunt
praeterito anno in toto orbe terrarum - nuntiant studiosi
Universitatis Studiorum Civitatis Floridae. Quorum hominum-victimarum
quattuor vitam amiserunt. Quod aliquantum minus est culmine
historico anni 2000, cum in 79 incursionibus undecim homines in
mari natantes diem supremum obierint.
Maxima pars incursionum - viginti sex - in oris civitatis
Floridae evenerunt - docet George Burgess, rector societatis
nomine International Shark Attack File notae.
Eventus anni 2007 tamen difficiliores erunt aestimando nam
primum in memoria gentium habebimus casum incursionis... hominis
in caniculum marinum! 15 enim die Februarii piscator
Australiensis theutoidearum (quae animalia succum producunt, ex
quo atramentum olim faciebatur, hodie tamen libenter sunt a
hominibus manducata), caniculum longitudinis 1.3 metri (ergo non
valde magnum) in aqua vadosa videns, nonnullis poculis aquae
vitae cum amicis iam epotis, corpus suum de ponte in aquam iecit
nudibusque palmis caniculum cepit! Qui piscis tamen vehementer
repugnare coepit et mox agressor eum amisit. Sine vulnere ullo in
oram revenit caementarius Philippus Kerkhof, bracae tamen eius
Genuenses aliquantum dilacerati dentibus caniculi manent.
Diurnariis deinde dixit: Credere vix possim, quae sit vis aquae
vitae!
Classis autem militaris Americana nuntiat se delphinos necnon
leones marinos condocefactos adhibituram esse ad naves suas a
tromocratibus tuendas. Si ergo urinator gregis Al-Qaeda es et vis
e mari pyrobolis navem Americanam in portu quodam adori, cave...
fortasse non canem, sed delphinos et leones. Illi dominos suos de
praesentia tui certiores facient, hi... etiam te ipsum in aqua
apprehendere sciant! Iam triginta talia mammalia marina ad naves
tuendas ab Americanis condocefacta sint.
Scripsit Nanompouphos
|