Annus
2 0 0 7


I

02.02.2007

I. In actis diurnis Londiniensibus quibus nomen "The Daily Telegraph" legitur aliquid de quibusdam Seribus hodiernis qui - mirabile dictu! - orti esse a militibus Romanis creduntur:

<http://www.telegraph.co.uk/news/main.jhtml?
xml=/news/2007/02/02/wroman02.xml
>

II. De auro gazaque regia Graeca et Afgana quae Lutetiae Parisiorum his diebus propalam collocata est:

http://weekly.ahram.org.eg/2007/830/he1.htm

III. Bis Antonium Blair percunctati sunt vigiles. Inquisitores enim facinus corruptelae comperire atque deprehendere conantur. Quaeritur utrum magnatum dignitas venalis habeatur necne:

<http://www.liberation.fr/actualite/monde/232567.FR.php>

IV. Calescitne orbis terrarum ob industriam gnavitatemque hominis annon?:

<http://www.welt.de/data/2007/02/03/1198594.html>

V. Dicuntur quidam Arabici prophetae sectatores in urbe Birminghamiensi militem Mahumetanum capere, torquere, securi necare cogitavisse:

<http://www.lesoir.be/services/archives/t-20070202-009F8Y.html?
query=birmingham&andor=and&when=-1&sort=datedesc
>

Forsitan capiendi sint a fanaticis hominibus et vigiles Mahumetani:

<http://www.timesonline.co.uk/article/0,,2-2581115,00.html>

Dabam a.d. IV Non. Feb. a.s.n. MMVII e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae