Annus
2 0 0 7


I

17.01.2007

I. Non desunt qui quotidie orbi illo omnium doctrinarum utuntur qui Wikipedia appellatur. Sed in controversiam adducitur ratio aliquando temeraria (ut videtur) situs gubernandi:

<http://www.lefigaro.fr/high-tech/20070117.FIG000000183_
wikipedia_encyclopedie_sous_haute_surveillance.html
>

II. Petra in Arabia Petraea posita unum e septem miraculis mundi vocari cupit:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/world/middle_east/6269207.stm>

Quae antiqua et semiruta civitas Nabathaeorum fusius hic videri potest:

<http://www.raingod.com/angus/Gallery/Photos/Middle
East/Jordan/Petra/index.html
>

III. Quis poeta scaenicus e tali insperato et necopinato conventu multum fructus et utilitatis non caperet?:

<http://www.corriere.it/Primo_Piano/Spettacoli/2007/01_
Gennaio/17/mcewan.shtml
>

IV. Magister quidam praelectorque Graecarum atque Romanarum litterarum qui de bello Peloponnesiaco librum scripsit bellum nostrum nunc commentatur:

http://www.victorhanson.com/

V. Quibus de rebus in aedibus sacris Mahometanis sententiae nonnumquam a verbi divini praeconibus feruntur:

<http://littlegreenfootballs.com/weblog/?entry=
24018_Dispatches-_Undercover_Mosque&only
>

Dabam a.d. XVI Kal. Feb. a.s.n. MMVII e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae