| Mortuus est saevus crudelisque ille tyrannus,
 De Saddam Hussein interfecto (cf. Nuntios) Mortuus est saevus crudelisque ille tyrannus,prima luce modo supplicio periit.
 Nunc Europa dolet, laetatur America; ipse
 quid velit is populus, qui sub eo misere
 vivebat multos annos, curare videtur
 vix quisquam – Saddam supplicio periit.
 „Iustum est et dignum", dices fortasse, „tyrannum,
 multos ipse homines qui sine iudicio
 ullo interficiebat, nunc pendere…" Sodalis,
 cur, dic, supplicium gentibus omnibus iam
 Europae vetitum? Vitam non auferet ullus
 iudex hic homini; permultos aliquis
 iam licet occiderit, non est tamen ipse necandus.
 Sacra est vita omnis – et scelerati – hominis.
 Hoc unum et simplex ignorans ipse tyrannus
 civibus atque hosti perniciosus erat.
 Ignorant hoc et hi, qui temptant dilacerare
 per fora perque vias innocuos homines.
 At qui nunc illam terram regnare conantur,
 esse volunt iusti, ut patriam liberam
 efficiant, cives protecti ut legibus atque
 iudiciis vivant. Num tamen efficient
 sic iam iustitiam? Num censent iudice dignum
 ulcicsci? Quin nunc et populo poterant
 monstrare et mundo iam poenam sumere culpae,
 non satiare iram propositum esse sibi.
 Gaudebat sed Arbustius iam pendere tyrannum,
 gaudebant alii, quis et America nunc
 credita tutanda et mundi fortuna regenda.
 Credunt se esse pios ante alios homines;
 quae tamen est horum pietas? Non saepe benigna:
 quo maior pietas, hoc magis illi alios
 accusant, carpunt; quisquis non vivit ut ipsi,
 his peccator erit. Imposuere sibi
 officia et leges: precibusque ut saepe vacetur
 carminibusque piis, et procul absit eis
 et Venus et Bacchus; pius est, qui talia servat,
 quisque aliter vivens impius atque malus.
 Et quod sponte sua libere procedere oportet
 magno et amore Dei profluere ex animo,
 hoc fecere legem. Quid valet invidia
 quidque superbia? Vix hae turpes esse videntur,
 conventusque pios dummodo semper adis
 atque preces. Tergum coniunx si coniugis ira
 verberibus mulcat, hoc minus esse malum
 censent, quam si virgo pulchra oculo vel obliquo
 cursimque aspicitur. Despiciunt alios,
 haec illis virtus. Quare nil denique mirum est,
 si erga illos homines, qui necavere alios,
 his clementia nulla manet: qui forte cecidit
 ipse aliquem, celeri morte debere mori
 - publice inflicta - affirmant, his more parentum
 dens pro dente valet atque oculus pro oculo.
 Non tantum punire, ulcisci at velle videntur.
 Num pietatis opus esse videtur eis
 vitam auferre nocenti? Cui vestrum vitia nulla,
 primus, ait Jesus, deiciat lapidem!
 Scripsit  
     
 
 |