Quamquam erat vita eius miserrima,
IN LUCEM DANTUR EXTREMA SCRIPTA MALCOLM LOWRY
Iter sine fine
Quamquam erat vita eius miserrima,
incredibiliter magna vi alcoholismi necnon demissione animae
affecta, contigit ei ante mortem anno 1957 sua manu allatam duos
libros conficere ac publicare, quorum unus, Sub vulcano,
sine ullo dubio opus egregie factum est. Reliquit etiam nobis
Malcolm Lowry permultam copiam scriptorum singulorum, fabellarum
brevium et brevissimarum, epistularum ad amicos, carminorum,
commentariorum annotationumque. Nunc haec omnia, a poeta,
translatore et critico Michael Hofmann collata recensaque primum
in lucem edita sunt.
Quorum, quasi magis privatorum auctoris scriptorum e lectura
subito apparet Lowry omnino alter, quem adhuc scivimus: homo
aliis gratissimus, placidus, licet pavor ac terror futurorum
eventorum, ut ea conspicere solebat, etiam in his notiunculis
bene servetur. In conaminibus eius extremarum fabularum, ut sunt
numquam ad finem perductae La Mordida (Morsus)
necnon Dark as the Grave Wherein My Friend Is Laid (Atrum
ut sepulchrum, ubi amicus meus humatur) plane videmus
auctorem iter proficiscentem ad loca ei omnino ignota, in hoc
itinere inopinate invenientem adhuc ei ignotam formam scribendi,
mixturam - si licet uti verbis Hofmannianis - "veri et falsi,
confessionis et confusionis, elaborationum et sermonis liberi".
Qui auctor singulares suas molestias in singularem artem narrandi
insciens transmutavit, cuius rei testem nunc auscultare possumus.
Omnibus fautoribus libri Sub vulcano erit novus liber
maximum at inexpectatum gaudium, novam quasi faciem scriptoris
monstrans.
* Malcolm Lowry, The Voyage That Never Ends. Fictions,
Poems, Fragments, Letters (Iter sine fine. Fabellae,
Carmina, Fragmenta, Epistulae) . Opus recensum a Michael
Hofmann. Domus editoria New York Review Books, 2007.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|