Elisabetha, sive Sissi (1837 - 1898) - pulchra ac admirata Austriae imperatrix
Elisabetha, sive Sissi (1837 - 1898)
pulchra ac admirata Austriae imperatrix
Ab Austriacis Hungarisque adorata, a toto mundo admirata - pulchra, sed infelix imperatrix Elisabetha, praeclara uxor caesaris Francisci Iosephi I. Eius vita, quae nempe fuit peculiaris, permultos impulit auctores ad libros scribendos, imagines pingendas, pelliculas efficiendas. Itaque digna est hoc loco breviter dumtaxat describendo.
Principis filia Bavariensis
Elisabetha Amalia Eugenia, ita quidem parentes eam baptizantes vocaverunt, nata est die XXIV m. Decembris anno MDCCCXXXVII Monachii - id est ipsa vigilia Christi Nativitatis. Pater eius, Maximilianus von Wittelsbach, princeps fuit Bavariae (Germaniae partis), at mater consanguinea eius Ludovica (illis enim temporibus consanguinei nobiles inter se nubere solebant). Parentibus tamen nobilibus parva Elisabetha exculta est more modoque vix liberis principum apto; cito optime didicit equitare, natare, hamare, montes escendere; maxime amavit naturam. Et his cunctis rebus eximia cum voluptate totam per vitam operam dare solebat. Locus autem dilectus eius fuit palatium Possenhofen ad lacum quendam Starnberger situs, ubi tempus iucundissimum parvula Sissi agebat.
Palatium Possenhofen
|
Interim in Austria, mater caesaris Francisci Iosephi I, Sophia invenire constituit filio uxorem elegitque demum Helenam Bavariensem, maiorem natu Elisabethae sororem. Sed cum familia Germana ad sponsalia celebranda in municipium Bad Ischl appellatum advenisset, iuvenis imperator necopinato amore captus est erga Elisabetham, quae demum erat XV annos nata. Cum et illa affectus huius non neglexisset, consanguinei amori obstare noluerunt et paucos post dies sponsalia Francisci Elisabethaeque celebraverunt.
Iuvenis uxor et Austriae imperatrix
Post octo menses puella Vindobonam migravit, ubi die XXIV m. Aprilis anno MDCCCLIV Francisco nupsit eoque ipso imperatrix Austriae facta est. Et simul, ut mores suos mutaret, coacta: statim debuit artem discere secundum rationes aulicas vivendi, disputandi, pulchre vestiendi etc. Haec omnia nova officia, ignoti antea homines, qui circa eam vivebant ac semper indagabant, magno fuerunt impedimento iuvenculae, cuius vetus cultus ab hoc magnopere distulerat. Itaque iam ab initio semper premi sentiebat.
Maxime tamen afflicta est a socru sua Sophia, quae assidue conata est mores puellae severis modis mutare. At quoniam maritus Sissi plerumque in castello Vindobonensi Hofburg vocato muneribus variis ad rem publicam administrandam pertinentibus fungebatur, totos fere dies Elisabetha cum ista quidem degere solebat, semper observitata, castigata, pressa. Cum demum his cunctis rebus defatigata Franciscum, ut sibi auxilium ferret et Sophiae, ut mutaretur, persuaderet, appellavit, ille negavit, quoniam certare matre cum sua noluit. Itaque non est mirum Sissi cottidie summopere domum suam Bavariensem suspiravisse atque magis magisque se tristem desperatamque sensisse.
Unum fere annum post nuptias factas nata est prima filiola Francisci Elisabethaeque, quam Sophiam nominaverunt parentes in imperatoris matris memoriam. Anno autem proximo celerrime secunda, Gisela. Tamen paucos dies post partum ambae puellae avulsae sunt matri iussu sorcus, quae imperatricem nimis iuvenem esse et hanc ob causam non posse filias recte excolere putavit. Tamen duos annos post, cum Elisaethae denique permissum esset cum puellis suis iter facere in
Imperatrix Elisabetha cum familia sua; prima a sinistra parte sedet illa cum liberis suis: Gisela Radulphoque.
Hungariam, ambae necopinato graviter aegrotaverunt. Minor natu Gisela mox resanuit, sed -proh dolor! - Sophia mortua est. Omnes nempe hanc calamitatem factam esse culpa matris docebant, quae levis cum tam parvulis in tantum iter ingressa est. His cunctis eventibus undeviginti demum annos nata Elisabetha eo magis depressa est.
Postea Sissi genuit etiam unicum filium Radulphum (anno MDCCCLVIII), quem imperii successorem fore sperabant, necnon Mariam Valeriam - anno MDCCCLXVI - filiolam dilectam, hanc enim tantum omnium liberorum mater sibi semper habuit eamque nullis obstantibus excolere licuit.
Molestiae et morbi
Mors infantis, perfidiae mariti frequentes, vitae condiciones in regia, cum socru sua controversiae perpetuae, solitudo - haec omnia imperatricem mox aegrotam redderunt, quae tussi gravi infesta est. Medici causam huius tussis adhuc incognitum morbum pulmonum esse putaverunt, et, cum medicamenta solita nullum auxilium attulissent, Elisabetham statim demigrari iusserunt, ut aliis in terris paucos per menses omnibus officiis carens requiescat. Illa medicis libentissime paruit et cito in Maderam insulam, prope Portugaliam sitam, vecta est, gavisa sibi optimam esse causam saltem breviter Vindobonam amittere regiamque odiosam. Excursio illa in Madera, ubi imperatrix duos fere annos degit, principium fuit continuo peregrinandi, quod fuit ei semper levamentum et fuga difficultatum. Cum ergo Sissi e Madera revenisset, statim denuo proficisci constituit, tunc in Korfu, postea Venetiam, in Bad Kissingen, et tandem in palatium illum Possenhofen, in quo olim tempus peragere solita erat.
Alius morbus, qui Elisabetham torquebat, fuit anorexia. Solebat enim illa diu victu abstinere, semper se ad maciem deducere formamque suam nimis curare. Hodie scimus haec omnia esse symptomata acris morbi, tamen illis temporibus homines putabant imperatricem esse feminam mala ambitione ac superbam. Sed non solum victum refutando illa sollicitabatur, sed etiam exercitationibus gymnicis, quae fuerunt ei quoddam difficultatum levamentum. Sissi optime quoque equitare et natare sciebat, diu ambulare amabatt varietatem caeli omnino neglegens. His cunctis de causis mox macerrima facta est; at formam suam non solum eo modo curabat - etiam asinino in lacte cottidie lavabatur, medicaminibusque variis faciei utebatur. Maxime tamen capillos suos longissimos spectabat, qui plurimas horas erant comendi.
Discrimen
Itaque, cum imperatrix XXV - XXXV annos nata esset, pulchritudine sua florebat, et ob eam rem mox validior facta est. Non sinebat amplius premi ac ductitari; ipsa paulatim regnare didicit, nec timuit iam a marito suo poscere, quae illi placeret. Illo quidem tempore plurima eius simulacra picta sunt, permulta etiam hodie nota. Sed cum modo prima signa senectae aetatis ineuntis aspexisset, amplius depingi negavit.
Regina et rex Hungariae
Tunc Elisabetha quidem rebus publicis - saltem breviter - operam dedit; de Hungaris agitur, qui ab anno MDCCCIV subiecti et obnoxii Austriae imperio fuerunt, at quorum cultus mentesque ita animam eius allexerunt, ut linguam horum difficillimam optime nosceret. Firmissima quoque amicitia illam cum Hunganorum duce quodam nomine Andrassy iunxit, quae plurimos annos durabat. Nonnulli tamen dicunt eos non fuisse amicos, sed amantes. Utcumque, imperatrix assidue aequas leges Hungaris Austriacisque fieri petivit, et mox ad effectum
pervenit: anno enim MDCCCLVII imperium duarum nationum institutum est, quod nominatum est abhinc Austro - Hungaria. Mox Franciscus Iosephus diadema Hungaricum cepit, itemque eius uxor, quae tunc facta est regina Hungarorum - eljen Erzebet.
Maritus perfidiosus
Elisabetha Bavariensis
|
Franciscum Iosephum fidelem uxori suae non fuisse et amatrices aliquot habuisse constat, tamen vix credere ipsam marito quaesivisse amicam valemus. Sed ita quidem factum esse dicunt; fortasse Sissi culpae conscientia angiebatur se semper regia abesse, vel se ipsam malam uxorem habebat, vel magis sui iuris fieri cupiebat? Difficile dictu. Utcumque, illa quidem familiaritatem inter eum et Catharinam Schratt, quae actrix Theatri Vindobonensis Aulici fuit, suscitavit. Imperator mox sumopere amore est captus erga istam iuvenculam, viginti tres annos se natu minorem! Eorum amicitia quam fuit calida, ignotum est, tamen plus quam triginta annos durasse scimus. Forsitan etiam marita mortua Franciscus secreto Catharinae nupsit - sed cuncta, quae quodammodo nobis hoc testarentur, incendio Ecclesiae Cathedralis Sancti Stephani deleta sunt.
Filii mors voluntaria
Supra indicavi Elisabetham unicum filium genuisse, qui Radulphus appellatus est. Sed ita infauste evenit, ut sponte sua mortem ille in palatio quodam venatico Mayerling, in Silvula Vindobonensi sito, sumeret, non amplius triginti et unum annos natus, idque non solus, sed simul cum iuveni amatrice sua, Maria Valeria. Cui nubere cupivit, sed familiares hoc prohibuerunt rei publicae bonum magis quam feliciatem privatam spectantes; et haec fortasse fuit causa principalis, sed nempe aderant quoque aliae. Hoc facto Sissi valde depressa est, eo magis, quod mors ista familiae toti fuit nempe res improvisa, quae plurimis de eius causis plane nesciebat. Nemo suspicabatur eum sua manu moriturum! Radulphus amissit non solum uxorem Stephaniam Belgicam (quam videlicet non amabat), sed etiam filiolam Elisabetham.
Elisabetha Genovae crudeliter necata
Factum est die X mensis Septembris anno MDCCCXCVIII, casu - dici potest. En, illo tempore Genovam homo quidem licentiosus, nomine Luigi Lucheni, origine Italus, adiit. Qui ibi interficere principem quendam Regni Orleanensis gestiebat, invidiosorum nobilium ducem. Sed ille necopinato illuc non proficisci constituit. Tunc Lucheni, adnotatione in ephemeride quadam inventa Austriae imperatricem ibi morari, falso nomine von Hohenembs, novam victimam sibi invenit, odium suum erga omnes nobiles demonstrare cupiens. Itaque, cum Elisabetha e deversorio ad portum se contulisset, iste sceleratus eam invasit scobinaque pectus percussit. Vulnus fallax haud grave videbatur; ceterum vix quisquam id aspexit, plurimi Elisabetham tantum laesam esse putabant, quia mox surrexit et nullum petens auxilium in navis constratum pervenit. Ibi demum necopinato cecidit et mortua est. Criminis factor effugivit.
Sissi corpus Vindobonae, in crypta ecclesiae Ordinis Fratrum Minorum Cappucinorum sepultum est, ubi plurima funera imperatorum Austriacorum familiarium inveniuntur. Eodem in loco sepultus est etiam eius filius Radulphus, et - post aliquot annos mortuus - Franciscus Iosephus.
Scripsit Barbara Dowlasz Cracoviensis
|