Annus
2 0 0 7


Fuit vir Macarius,

SUMMARIUM

In hac „Lampade” narrat Iacobus Żulczyk de suo novo libro, cui titulus est Statio radiophonica Armageddon. Quo libro nondum prelis emisso quid nobis restat, nisi versare diurna atque nocturna manu prius opus eiusdem auctoris, Fac mihi aliquam iniuriam? Ibi inveni haec verba: „De paene omnibus terris, quae extenduntur a nobis versus orientem aut meridiem, narrantur fabulae, in quibus dicitur homines ibi adipem cum dulcibus cibis miscere. Non sunt tamen verae". Tales fabulae etiam de Polonis narrantur, si quidem Polonus fuit Macarius iste, de quo cantabat Hiacynthus Kleyff:

Fuit vir Macarius,
vorax et cibarius.
Quandocumque venit pauper,
numquam dixit: „Habe, aufer!".
Abscondebat omnia.
Quondam, mense Iulio,
vidua cum filio
ibat, gracilis ut lemur,
parvo fuit quoque femur
tenue miseria.
Vident nimbo madidi
vultum viri avidi.
Uva passa lardum belle
condit atque est cum melle
ova acupenseris.
Appropinquat vidua,
bucca tota rigua.
Puer manus tendens stetit,
fame tortus cibum petit,
parvulus, sed callidus.
At vir satur spernit hos,
tergit sibi mappa os
atque: – Vos auferte! – inquit.
Spiritus iratam linquit.
– Ut rumparis! – increpat
hunc.
Ad haec verba viduae
tonat haud exigue.
Certe ruptus huic est venter,
nam fel foetuit potenter,
sulfur et Tartareum.
Ab hoc diro omine,
a dirupto homine,
ut vos manus Dei tegat!
Num quis vestrum mihi negat,
ut consoler, nummulum?

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae