Leopoldus Babenbergensis
Leopoldus Babenbergensis
Apud urbem Vindobonam, non longe a Danubio flumine, gemini sunt montes, quibus nomina sunt Caluus (Kahlenberg) et Leopoldinus (Leopoldsberg). Ille claruit ob excellentem uictoriam, quam anno millesimo sescentesimo octogesimo tertio (1683) de Turcis reportauerat exercitus Polonorum duce ipso rege Ioanne III Sobieski, adiuuantibus aliquot aliis agminibus, hic autem nominatur a sancto Leopoldo, qui in ipsis fere primordiis uersatur rei publicae Austriacae tamquam distinctae ab aliis terris Germanicis.
Natus est Medelci (Melk) in inclita familia Babenbergensi anno millesimo septuagesimo tertio (1073). Optime educatus ab Altmanno monacho, postea Passauiensi episcopo (Passau), anno millesimo nonagesimo sexto (1096) successit patri in regenda imperii prouincia finitima (Margh) nomine Austria (Österreich). Pater ille, nomine Leopoldus II Babenbergensis, diu quidem pugnauerat cum imperatore Henrico IV, sed demum cum illo conciliatus est, semper tamen sustinens partes Romani Pontificis.
Duodecim annis postea Leopoldus uxorem duxit Agnetem eiusdem Henrici imperatoris filiam, tum uero iam uiduam de Friderico Suebo-Stafensi, cum qua habiturus erat filios duodeuiginti. Mortuo cognato suo Henrico V, utique Leopoldo proposita est imperii corona, quam tamen ille recusauit desiderans colere ea, quae directe pertinerent ad rem Austriacam.
Quadraginta annos illi praefuit benigne et prospere, quamquam coactus est bellum gerere cum Hungaris, de quibus demum reportauit uictoriam. Pariter illi curae fuerunt res Ecclesiae, qua re condidit Benedictina monasteria, primum Medelci, ubi natus erat, postea uero in Vindobonensi Oppido Nouo (Neuburg), ubi sepultus erit, sed etiam Cisterciense claustrum Sanctae Crucis (Heiligenkreuz). Peculiari tamen memoriâ dignum est paruum sacellum, a Leopoldo aedificari iussum in honorem Beatae Virginis, sub nomine ‘cella Mariae (Mariazell)’, quod Benedictinis monachis concreditum adeo claruit et auctum est, ut primum ac maximum fieret Austriae sanctuarium Mariae Virgini dicatum.
Leopoldus mortuus est anno millesimo centesimo trigesimo sexto (1136). centum fere quinquaginta annis postea canonizatus est unâ cum sua pia uxore. Eorum filius Otto claruit in episcopali sede Frisingensi (Freising prope Monachium), secundus autem filius nomine Henricus anno millesimo centesimo quinquagesimo sexto (1156) factus est primus dux Austriae.
Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM
|