De pruniplacenta (
De
pruniplacenta (Plumcake)
Quid pruno et placentae ab Anglicis coquis creatae, quae
"plumcake" appellatur, commune est? Nihil,
puto, sed lectoribus hypoteses proponere licet! Facilis confectu,
placenta haec hospitibus vestris, nisi saccharo vel butyro
salutis causa abstinere debeant, gratissima erit.
Tibi comparanda sunt
quarta pars chiliogrammatis tritici farinae,
par pondus sacchari,
par pondus optimi butyri,,
ova tria et ovi vitelli (id est gilvae sphaerulae) duo
parvum poculum rhomii, id est sacchari officinarum temeti,
uvae passorum acinorum hectogramma unum,
sal.
Butyrum die antecedente ex armario frigidario extrahe, ut
mollis fiat. In vaso figulino butyrum pone et cochleari ligneo
commisce, donec globus nullus aspiciatur. Dein saccharum paulatim
superadde, rotundum motum non intermittens: intercluso aëre
albescebit mixtura. Posthac singula ova infunde, cochleari
unumquodque omnino commiscens, et ovi vitellos. Salis
aliquantulum totamque farinam sensim superadde, neque circumagi
desinet cochlear. Postremo rhomium et acinos impone et aequaliter
disperti. Mixturam in ferream formam ad hoc confectam infunde, si
tibi deest in rotundam formam in medio perforata; quarum
alterutram aluminii folio butyro peruncto induc. In furno medio
aestu ardenti colloca, in est centum et octoginta circiter
gradibus Celsianis, unam fere horam exspecta, ex furno detrahe
neque ex forma educ donec calorem amiserit. Cum vino dulci et
robusto (e. g. Italicum Cossyrae vinum passum vel Hispanicum
Xerense fulvum vinum).
Scripsit Herimannus Novocomensis
|