Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 20

MYTHUS ROMANUS

Archaeologos putare se invenisse cavernam Romuli et Remi

Archaeologi nuntiant se invenisse rem maximê mirabilem: Iidem in colle Romae Palatino 16 (sedecim) metris sub terrae superficie invenêrunt cavernam fabulosam, quam dicunt a Romanis priscis religiosê cultam esse ut illam cavernam, in qua Romulus et Remus conditores Urbis a lupâ lactati essent.

EX URBE - Archaeologi bene famati solent temperare verbis flagrantibus. At Andreas Carandini archaeologus professor Romanensis Universitatis Sapientiae huius cavernae inventionem descripsit flagrantissimê: „Haec est" inquit „una ex inventionibus excellentissimis omnium, quae umquam factae sunt". Probabilitate certitudini proximâ agi de illâ cavernâ, quae a Romanis priscis religiosê culta esset ut cella Romuli et Remi nutricia.

ROMA: VERUMNE EST HAEC CAVERNA ROMULI ET REMI?


Caverna fabulosa: Archaeologi Romae invenerunt cavernam, quam dicunt esse „probabilitate certitudini proximâ" illam cavernam, quae a Romanis religiosê culta esset ut cella Romuli et Remi nutricia.


Ecce antrum effossum: Caverna 16 metris sub terrâ specillo inventa est.


Ecce cavernam ornatissimam: Lacunar cavernae sub colle Palatino sitae conchis et marmore est ornatum.


Camera magnifica: Altitudo cavernae aestimatur esse octo metrorum, diameter 7,5 (septem-virgula-quinque) metrorum.


Opera tessellata: Multae partes cavernae bene servatae sunt. Archaeologi cavernam per duos annos endoscopiis et radiis lasericis mensuraverunt - veriti, ne effossione eidem detrimentum afferrent.


Rudera: Pars cavernae iam irruit.

Haud mirum est Andream Carandinium gaudere de hac inventione - idem enim archaeologus dicitur thesin defendere, qua mythos Romae conditae magnam partem verus esse contenditur necnon Romulus reverâ esse Urbis conditor. Propter hanc thesin Andreas interdum a nonnullis vituperabatur, quod mythum et historiam illicitê inter se permisceret.

At verum est archaeologos nunc in collis Palatini loco subterraneo 16 metra alto invenisse cavernam conchis et marmore ornatam. Investigatores eandem his duobus annis praeteritis mensuraverunt endoscopiis et radiis lasericis, quia timuerunt, illa effossionibus ne quid detrimenti caperet. Georgius (Giorgio) Croci, unus ex ingeniariis effossionis participibus, dixit altitudinem cavernae aestimari esse octo metrorum, diametrum 7,5 (septem-virgula-quinque). Mox effossione procedente investigari huius sedis sacri introitum.

In textibus antiquis haec caverna dicitur "Lupercal" - quod verbum ducitur a "lupâ". Fabula est hanc bestiam Romulum et Remum nutrivisse, filios Martis dei belli gerendi, qui antea corbe inclusi in Tiberi flumine essent expositi. Romulus narratur a.753 a.Chr.n. Romam urbem condidisse et cum fratre mortiferê rixatus primus rex thronum ascendisse.

Hanc relationem d.20.m.Nov. a.2007 h.19.45 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae