Annus
2 0 0 7


TOMMASO SCORPIO, Ad Latine discendum, a domanda risposta, a cura di

TOMMASO SCORPIO, Ad Latine discendum
a domanda risposta, a cura di Michele Buonocore
Archeoroma, Roma 2007, pp. 327.

Mihi, de lingua Latina docenda apud gymnasium Italicum disserenti, novissimus et recentissimus de re liber est a quodam professore traditus. Quo accepto, cur auctor ad opus conficiendum discipulis tam inutile quam aerumnosum tempus et impensam perdidisset, mecum ipse mirabundus quaesivi.

Ceterum quotannis quam multi libri eduntur, per quos auctores, spe ducti fore ut quam primum clari divitesque fiant, quamvis compertum habeant se Romanorum sermonem penitus ignorare, de tam difficili re librum contexere non dubitant.

Sed perpaucis paginis evolutis nonnullisque locis huc illuc perlectis, consilium statim mutavi et incredulus mecum ipse iterum quaesivi quis esset tam clarus linguae Latinae peritus et cultor, qui, penitus ignotus, mirum librum edere statuerit. Thomas enim, ut postea e nonnullis eius amicis et discipulis comperi, cum linguam Latinam multos per annos apud seminarium Teanense docuisset et expertus esset in quam multas difficultates inciderent adulescentes, alteram linguae Latinae docendae viam et rationem primus inire et instituere non dubitavit. Tota vita doctus sacerdos nullum umquam librum edere voluit: ipse enim, discipulis vel apud seminarium vel intra domesticos parietes praecipiens, tam antiquis et confusis quam ad Latina praecepta ediscenda inutilibus et aerumnosis libris sepositis, Latine haud secus quam Caesar vel Livius vel Cicero loquebatur, ut illorum antiquorum clarorumque virorum aequalis videretur.

Interdum illis est paucis usus notis, quas discipulis committebat, quo facilius maximas difficultates exsuperarent et praecipua linguae Latinae praecepta comprehenderent et memoria tenerent. Illo relicto more, quo veteres magistri per normas tantum et rationes et minutas adnotationes erant linguam Latinam docere soliti, Thomas contra ita Romanorum sermonem adhibebat, ut aetatis suae lingua videretur et esset, per quam omnia dici posset. Discipuli, qui putabant linguam Latinam difficilem esse, sacerdotis doctrina et illius sermonis amore capti, mirabundi audiebant et discebant. Utinam nostrae aetatis professores eundem morem eandemque rationem sequantur. Quam multi discipuli linguam Latinan fluenter adhibeant.

Illis selectis notis et chartis, quas sacerdos mixtim et per saturam collegerat, hoc volumen, nitidis typis impressum, anno sexto post quam praeclarus linguae Latinae cultur et institutor e vita cesserat, est in vulgus editum. Quod, ut nonnulli discipuli adfiramare non dibitarunt, nullo quaestu sumpto, in extrema senectute in sacerdotis et magistri votis fuit.

Volumen, ut rei periti dictitant, validum et idoneum linguae Latinae edocendae putatur istrumentum, quo cum professores tum discipuli praeter mecessarias normas illa quoque inveniunt praecepta, per quae institutor dilucidiorem simplicioremque in modum claras praebet explanationes. Ideo ad rerum perspicuitatem obtinendam et tradendam exempla cum ex auctoribus, classici qui dicuntur, tum ex cotidiano usu manibus plenis depromit et adhibet. Quo quidem modo facit ut disicpulus putet linguam Latinam non Ciceronem tantum vel Livium vel Caesarem adhibuisse, sed in eam veniat sententiam ac rationem eodem sermone se quoque uti posse. Ad assertum confirmandum preceptor, dativum iudicantis explanans, non Livianum exemplum "Sita Anticyra est laeva parte sinum Corinthiacum intranti", quod discipulis ignotum et parum perspicuum videtur, adhibet, sed ipse, loca circum iacientia conspiciens, hoc exemplo praeceptum docet et mentem movet: "Turris vetusta Petrae est primum oppidum agri Campani venientibus a Samnio".

Hoc exemplum, simplex uno eodemque tempore et facile et perspicuum, facit, ut discipuli primum praeceptum statim comprehendant, tum putent linguam Latinam adhuc vigere et eam esse, ut recentissima quoque inventa et declaret et exprimat et vulget.

Volumen, quod est multos per annos nullo ordine nullaque ratione confectum, praeter auctoris peritiam ostendit etiam quam saepe cum discipulis grammaticae praecepta Latine explanaverit et colloquium latinum instituerit. Complures sacerdotis discipuli, tam multis annis transactis, multos poetarum latinorum locos memoria tenent et gloriantur se linguam Latinam noscere eandemque nonnullis in tempestatibus quadam cum facilitate adhibere. Ad quod persequendum et obtinendum novam methodum invenire et adhibere non dubitavit preceptor. Qui, se discipulum esse simulans, nonnullas quaestiones ponit, quas postea idoneis verbis explanat atque enodat. Responsiones, ut par est, tam simplices et promptae sunt, ut discipulus rudis quoque et indoctus statim comprehendat et praeceptum memoriae mandet.

Volumen, quo de re nullum potius, validum auxilium praebet et adiumentum iis omnibus professoribus, qui linguam Latinam vivaciorem in modum discipulis tradere conantur.

Ideo omnes professores hortor, ut tanti praeceptoris exemplum sequantur et librum semper in promptu habeant. Quam ob rem insigne opus potissimum locum apud bibliothecas cum publicas tum domesicas habeat.

Scripsit Horatius Antonius Bologna



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae