Giovanni Giraldi, Paradiso, Edizioni Pergamena, Milano 2006, pp
Giovanni Giraldi, Paradiso
Edizioni Pergamena, Milano 2006, pp. 151.
Exeunte mense Ianuario novissimus liber, nitidis ectypis excussus, mihi allatus est. Dulcius gratiusque donum numquam accepi, quia amicissimus vir postremum ingenii sui fetum mihi misit, ut animum reficerem, mentem ditarem, mores alerem et roborarem. Auctor insuper per humanam epistulam me oravit, ut aequus iudex quae sentirem animo sincero patefacerem.
Libro statim lecto, multa de innumeris rebus et argumentis, libenter mecum egi, animum brevi erexi, ut aliquid novi et salutaris scriberem. Liber vero, tam brevis quan doctus et laboriosus, est in XXVI capita divisus.
Iohannes noster, ut videtur, Danti Alagherio aemulatur, cuius verba et syntagmata manibus plenis adhibet, magna cum diligentia magnoque cum ingenio altero quodam sensu proponit.
Libro viso, lector profecto secum fortasse quaerit, quanam de causa, cum auctor nec de Inferno nec de Purgatorio agat, liber sit Paradiso inscriptus.
Iohannes vero, cum noluisset se alterum esse Dantem et iterum hominem, eundemque adhuc vivum, in Paradisum contendisse, mente finxit clarissimum Florentinum, in Purgatorio peccatorum culparumque poenis expiatis, a. DCLVII post quam mortuus erat in Paradisum tandem contendisse. Id factum est a. MCMLXXXVII, ut Paradisi gaudiis frueretur.
Summus Italorum Poeta in Paradisi vestibuulo sistit. Cum autem viderit quanta facilitate nonnullos homines, infandis et foedis facinoribus perpretatis, Paradisi gloria fruituri essent, ex Petro, loci custode, quaerit quanam de causa isti peccatores, Purgatorio vitato nullaque interposita mora, tantam felicitatem statim attingant. "Suntne, ait, Dei leges iudiciumque mutata?".
Petrus vero, nonnullis rebus consideratis, Dantem commonefacit nihil apud Deum saltem mutatum. Immo apud homines in terris multa mutata sunt, quoniam animos nec doctrina nec eruditio, sed avaritia et cupiditates sollicitant et regunt. Ceterum fideles, cum rudiores indoctioresque in dies fiant, nesciunt se in gravisisma peccata incidere posse, immo ignorant etiam peccatum adhuc exstare. Diu a nonnullis sciolis est de Purgatorio dissertum, qui mira praediti doctrina atque eruditione suoque tantum iudicio fisi, docuerunt Purgatorium, cum media aetate fictum sit, nunc amplius non esse, immo fabulosum esse locum, per quem sacerdotes rudes et indoctos fideles diutius territaverunt. Quibus cognitis, fideles Purgatorium e memoria eiecerunt, ex hominum societate reppulerunt. De Inferno vero est mihi tacendum. Cum nullus fere sacerdos tantam veritatem amplius memoret, fidelis putat Infernum quoque fictum esse locum, quem merito e memoria recentissimi docti deleverunt.
Auctor denique pari doctrina atque eloquentia haud secus ac Dantis Ecclesiae praecepta, quae sacrorum librorum antiquorumque patrum doctrina atque auctoritate roborantur, non solum per Petrum verum per alios quoque beatos profitetur. Non desunt tamen capita, in quibus auctor, ironiam et sales adhibens, veram Ecclesiae doctrinam luculenter exponit. Ideo Danti minime dissimilis, homines docet, quomodo salutem aeternam, huius aetatis insidiis et illecebris vitatis, sibi comparare possint.
Recens autem viator celeberrimos nostrae aetatis viros lectissimasque mulieres audivit. In quibus, iuxta Patrum Sancti Concilii Vaticani Secundi decreta, in caelo sedere meruerunt omnes qui in religionem suam recte crediderunt rectamque in terris vitam degerunt. Invenit inde, in Paradisum delatos, qui sunt vel Brahamanicam pietatem vel Budhisticam sanctitatem
secuti. In quibus insuper illos etiam vidit, qui iuxta Koranicam, Sumniticam, Sciiticamque doctrinam spiritalem, triplici Macometanorum beatitudine fruuntur.
Viator, iter suum metiens, percontavit et Albertum Einstein, physicorum principem, et Laurentium Perosi, musicorum longe peritissimum ac piissimum, nec non Magdalenam illam, quae, de se ipsa testis, Mariae Nazarenae iam senulae iamque vitam hanc deserenti nomen tanti Filii profari voluit, tantae Matris in solamen ultimum.
Dantes locavit in Veneris caelo quandam Cunizza da Romano, mulierem nulla gratia praeditam, nulla pietate fultam; contra viator recens in caelo pulcherrimas oribis mulieres visit; de unaquaque francogallica lingua perlepide disquirit abbas ille Prevost; iuxta theologiam Iansenistarum doctorum, et ipsa castitas aliquid voluptatis redolet: adnuit et divus Petrus, caelorum clavibus tinniens. In exitu operae legimus Patris tabernaculum omnimodo vacuum exstare et priorem Veritatis librum pomice expolitum; silent et cantica silentque doctorum voces; cur? Deus nunc loquitur ipse solus non una sed infinita de se revelatione unicuique largitor.
Innumeras ob alias et praecipuas res, quae me profecto iuvaverunt, liber auxilio est omnibus fidelibus, qui rectam Ecclesiae doctrinam sequi velint. Ideo omnes hortor, ut librum legant, veritates meditentur, rectos mores colant et sequantur novisque praeceptis mentes firment et animos roborent.
http://www.edizionipergamena.it/db/paradiso.pdf
Scripsit Horatius Antonius Bologna
|