Annus
2 0 0 7


SUMMARIUM

SUMMARIUM

Cur Anna Brzezińska tam multa scribit de incantamentis amatoriis atque de sagis, utpote de Anu Uvula? De qua legimus: „Anus Uvulae, clarissimae obstetricis duorum pagorum, tugurium eius professioni respondere videbatur. Erat enim sordidum et incultum olebatque fimo caprino. Fama tamen dominae multo latius diffundebatur quam odor pecudum. Nam susurrabant rustici eam clam vulneribus latronum in Saltu Vaccae Mortuae grassantium mederi. […] Limis oculis aspiciebant etiam caprum, quem anicula summa cum cura alebat. Constat enim sagas varia monstra saginare. Quis ergo sciebat, quid sub ea cute caprina lateret? Rustici non semel insidias capro parabant, sed bestia sagacissima cito fugiebat, ei autem metu perculsi non eam persequebantur".

Agathae Czarnacka, collaboratrici nostrae, dixit scriptrix se tam libenter tales res in animo volvere, quia primis vitae annis esset imbuta mythis Graecis, qui de vi fati narrarent. Non est tamen putandum omnes Graecos ita nos fato subditos esse credidisse, ut ex Oedipode rege elucere videtur. Secundum Megarenses philosophos, Socratis discipulos, quisquis in fatum vere credit, nihil in vita agere deberet. Cur enim esset mihi nunc „Lampadis" summarium scribendum, si censerem iam prius determinatum esse, num cras esset id summarium futurum necne? Profecto operam et oleum meae lampadis nocturnae perderem, nihil inde lucri capiens.

Chrysippus, Stoicorum praestantissimus, ut fatum contra Megaricorum obiectiones defenderet, dixit omnia in mundo praedeterminata esse, non tamen absolute, sed praemissis condicionibus. Exempli causa, si Oedipus Corinthi mansisset, patrem suum non occidisset neve matris suae maritus esset factus. Ita philosophus perspicacissimus neque fatum neque liberum hominis arbitrium tollit. Sed num tale fatum, quo operante homo nihilo minus propriae fortunae faber est, fati nomine est dignum?

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae