De Euripidis fabulis doctus est liber nuper editus
De Euripidis fabulis doctus est liber nuper editus
Iis omnibus, qui fabulas tragicas colunt
theatrumque Graecum diligunt, ubicumque terrarum sunt, ad animum
satiandum mentemque ditandam, Hedvigis Czerwinska, litterarum
Graecarum docta profestrix nec non acris vestigatrix, luculentum
ac doctrina atque eruditione mirum comparavit librum, qui Italice
inscribitur ANTHROPEIA PHYSIS COME DRAMATIS PERSONA IN EURIPIDE.
Libro perlecto, Hedvigis, uti constat,
omnium longe doctissima ac peritissima Euripidis fabularum
evadit: una enim est, quae in universo terrarum orbe fabulas
tragicas adhibeat easdemque magna cum peritia, novis argumentis
additis et enodatis, eo exhibeat more atque amore, ut Euripides
ipse loqui videatur.
Euripides enim eo fabulas consilio
conscripsit, ut cives Athenienses illas doceret virtutes, quas
haud pauci vel amisissent vel parvi ducerent. Ceterorum autem
virorum doctorum, qui illa aut priore aetate floruerunt,
praeceptis allatis et explanatis, summus Atheniensis poëta ea
omnia in scaenam duxit argumenta, quae vel in viis vel in foris
vel in scholis inter bellum Peloponnesium agitabantur.
Cum autem pauca adhuc libri exstent
exemplaria, uti domus editoria nos certiores fecit, humanissimos
viros hortamur, ut per hunc cursum electronicum www.press.uni.lodz.pl/order.html librum, si aliquod exemplar
habere cupiant et inveniant, quam primum emant. Quo lecto
animoque ditato, praeclarum Edvigis opus in bibliotheca docti
seponant, ut tempore dato mentem doctrinae deliciis iterum
ornent.
(Scriptum
hoc ab amico lingua Latina peritissimo Herimanno Novocomensi
traditum est)
Scripsit Herimannus Novocomensis
|