Refrigeratio Popradiana
Refrigeratio Popradiana
Quattuor rebus eminet urbs Poprad
regionis Slovaquiae Scepusium: perpulchro aspectu montium
Tatrarum, qui Carpathium Borealium altissimi sunt; suburbio
Spisska Sobota (hic in photographemate), quod oppidum
statu omnino fere intacto a tribus saltem saeculis manet;
collectione pellium animalium montanorum serragine refertarum (non
praeteundus sit praesertim incredibili magnitudine lupus!) in
musaeo locali exhibita; atque thermis ante nonnullos annos hic
structis, ubi aqua fervida ac salubris de visceribus montium
manens adhibitur.
Tatras montes, qui peregrinatorum pigri sint, admirari possunt
e percommodo tramine electrico, quod iuxta totum latus
meridionale horum montium currit. Natura ipsa favet talibus
peregrinatoribus, nam incendiis permagnis ante nonnullos annos
deletae sunt silvae densae, quibus vestiebantur pedes montium,
nunc ergo aspectus ad cacumina Tatrarum undique praebetur. Mihi,
praeter pigritiam, praetextu erat, ut altos montes non aggredirer,
quod nive iam cooperti essent. Qui tamen re vera eas videre
cupiant, possunt tramine funali ad ipsum Cacumen Lomnicae (Lomnicky
stit, 2.635 metris super faciem maris) itinere sex chiliometrorum
per aera vehi - auctori huius symbolae satis erat aspectum montis
admirari in tepido ac amoeno lacu thermarum deversorii "Aquapark"
fluitando.
Noli tamen, lector care, putare me
tantum in tepida aura mansisse, nam ausus sum intrare praeclaram
cameram criotherapeuticam a doctore Jan Potocky curatam. Ubi
primum mansi per 30 secundas horae partes in camera priori,
temperie "tantum" minus sexaginta graduum Celsianorum
(-60 C), unde in alteram cameram adactus sum, ubi per totas
duas minutas temperatura -120 C delectabar in gyrum ambulando.
Qualibus cruciatibus corpus ac imprimis mens mea tunc laboraretur,
dicere verbis non possim.
Cur tamen id fecerim? Nam extrema nova semper experiri amo
necnon effectum excitationis endorphinorum exspectavi, quo
effectu disciplina criotherapiae nitatur. Condicia enim
extremalia pugnans corpus nostrum hormona illa producit, quibus
efficitur ut multo magis solito... vitam amare incipiamus. Inter
iuvenes exempli gratia endorphina producuntur, cum in amorem
corda eorum cadant. Iuventatem ergo quasi revivere cupiens maxime
me deceptum putavi cameram doctoris Potocky relinquendo - nihil
praeter frigorem sentiebam, nihil prorsus! Revertus sum ergo in
lacum fervidum, postea in cauponam, deinde in deversorium, deinc
in lectulum et tunc - miraculum! Tres quattuorve horis post
sessionem criotherepeuticam me felicissimum hominem in mundo
gradatim, sine ullo huius rei alio casu, sentire coepi. Perdiu in
somnum labi non potui nec re vera cupivi, nam tam optimo in statu
mentis manebam nec vanescere hoc phaenomenon volui. Qua in
mirabili felicitate mansi usque ad horas postmeridianas diei
posteri.
Omnibus ergo, qui suicidium contemplent, suadeo: inspicite
prius cameram doctoris Potocky!
Scripsit Stanislaus Tekieli
|