Leviathan oleo plenus
Leviathan oleo plenus
Homines multi his diebus, pretio
petrolei ad culmina historica crescenti, de novis alimentis ignis
loquuntur, de cana scilicet sacharea aliisve plantis copiam
energiae possidentibus, de vi ventorum aut marium, de reditu ad
tam ultimis decennis contemnatam nihilominus puram energiam
nuclearem. Plerique tamen sermonem talem pro nugis habent,
credentes se semper vecturos automobilia combustibile adhuc
adhibitum, petroleum scilicet, bibentia.
His scepticis usui esse videatur doceri fuisse olim tempus non
tam antiquum, saeculis scilicet ab ineunte sexto decimo usque ad
medium undevicesimum, cum domus totius fere orbis occidentalis,
at imprimis Americae Septentrionalis, luce illuminabantur usu
olei balaenarum combusti nec ununquemque tunc sibi mente fingere
posse alio ignis fomite umquam usurum.
Etiam anno 1843, cum prima experimenta cum usu bituminis
liquefacti perfecta iam essent, acta diurna "Nantucket
Inquirer" sine misericordia irridere solebant schismaticos
"foetido ac periculoso puri" faventes.
Advenit autem annus 1859, cum "colonellus" Edwin L.
Drake primus homo e visceribus terrae petroleum eduxerit et omne
aevum Mobydickianum subito finiturum erat.
* Eric Jay Dolin, "Leviathan: The History of Whaling
in America"
Scripsit ANL
|