Redi,
Redi, cara iuventas!
Dispositor scaenarum praeclarus Francis Coppola (maxime notus
prae anno 1972 facto cinemate "Patrinus" de mafia
Italorum Neoeboraci) modo confecit primum suum a decem annis
cinema "Sine iuventate iuventas" intitulatum, secundum
fabulam philosophi et religionum periti Dacoromani Mircea Eliade.
Quae pellicula de sorte professoris
academici Dacoromani provecta aetate narrat, qui ultimis annis
ante secundum bellum mundanum maxima frustratione et personali et
professionali laborans (praelinguam omnium hominum philologus
ille quaerit) suicidium petit. Ob imperitiam tamen se ad talem
rem adhibendi vitam servat, at infortuno suicidio subito... 40
annos iunior corporaliter miraculose factus est! Rebus ita
stantibus decrevit se denuo operi suo dediturum, de medicinali
miraculo tamen speculatores agminum Abwehrae mox certiores facti
sunt, qui sine dubio secretum iuvenescendi cognoscere valde
cupiverint. In fugam ergo professor Stanciulescu se dare debet
per terras Europae usque in Indiam, a Hitlerianis speculatoribus
petitus.
Coppola dixit se hanc fabulam cinematographando eligisse, ut
meditationem spectatoribus praeberet ad thema: Quaeles
incredibiles res solent homines peragere, cum otio donati sint.
Ea in fabula nonnulla autobiographica elementa vitae ipsius
Eliade inveniuntur.
Partem professoris Tim Roth agit.
Scripsit ANL
|