Annus
2 0 0 7


Saba abbas

Saba abbas

Romae, in colle Auentino minore, qui situs est prope thermas Caracallae, conditum est monasterium saeculo fere octauo, qui plurimum uiguit postquam multi monachi orientales transierant in Occidentem ob persecutiones, quas illis multisque aliis mouerat imperator Byzantinus oppugnans cultum sacrarum imaginum (eikonoklasmos).

Ipse autem Saba natus est Mutulascae, prope Caesaream Cappadociae (hodiernam Kayseri in Turcia), anno quadringentesimo undequadragesimo (439) in familia cuiusdam officialis exercitûs imperialis. Patre autem translato in longinqua castra, ille adhuc puerulus educabatur a consanguineis. Octo autem annos natus transiit in monasterium, ut esset oblatus seu futurus candidatus uitae claustralis.

Anno quadringentesimo quinquagesimo septimo (457), itaque iam adulescens annorum undeuiginti, Saba profectus est Ierosolymam, desiderans uiuere in praeclaro monasterio condito a sancto Passarione. Verumtamen illo tempore monachi ibi affecti erant monophysitismo, quae sententia diuulgata erat maxime in regionibus Antiochiae, Ierosolymae, Alexandriae. Qua de causa ille, superiorum permissu, contulit se ad mare Mortuum, ut illic habitaret solitarius et diebus tantum Dominicis rediret in claustrum, ut liturgiae interesset.

Compluribus tamen annis postea reuersus Ierosolymam, consedit apud riuum Cedron, ubi ad eum adiungere se coeperunt iuuenes desiderantes illo duce fieri monachi. Ideo conditum est Magnum claustrum (Laura), in cuius medio templum eleuatum est. Illo tempore Saba sacerdos ordinatus est.

Crescente autem numero aspirantium ad uitam Deo consecratam, Saba condidit sex alias lauras, octo minora claustra triaque hospitia pro peregrinis. In illis uelut coloniis monasticis hoc peculiare fuit, quod earum singulas ingredi poterant iuuenes diuersarum nationum et linguarum. Vnusquisque autem coetus culturalis proprium habebat praefectum et proprium sacellum, ubi cotidie linguâ suâ liturgiam persolueret. Solis enim diebus Dominicis et festis omnes fratres unâ congregabantur in templo ad liturgiam celebrandam Graece. Curam autem supremam de uniuersis habuit Saba abbas usque ad mortem, quam obiit anno quingentesimo tricesimo secundo (532) itaque annum agens nonagesimum quartum, in suo claustro prope Ierosolymam sito. In illud autem scitu dignum est post annos fere ducentos ingredietur Arabs Damascenus nomine Ioannes, qui fiet unus e maximis theologis orientalibus simulque censebitur ultimus Ecclesiae pater linguae Graecae.

Magna sunt Sabae merita etiam in tuenda re dogmatica, qui bis strenue defendit fidem catholicam de Iesu Christo definitam in concilio Chalcedonensi (451) contra monophysitas, etiam itinere suscepto Constantinopolim, ut imperatorem hortaretur ad promouendam rem Chalcedonensem. Saba pertinet ad numerum excellentiorum magistrorum uitae monasticae in totis Ecclesiae rebus gestis

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae