Vitam aliter fieri posse
Vitam aliter fieri posse
(Las vidas posibles)
Argentina et Germania anno MMVII
Direxit, scripsit et in scaenam reduxit: Alexandra
Gugliotta, imagines curavit: Lucius Bonelli, musicam curavit:
Sebastianus Escofet, cinema extruxit: Iohannes Paulus Di Bitonto,
partes maximi momenti egerunt: Germanus Palacios (Lucianus), Anna
Celentano (Carola), Natalia Oreiro, Marina Glezer, Osmar Núñez,
Guillermo Arengo, produxit
Trigon films.
Alteram pelliculam pelliculam filmicam vobis propono, quam
libentissime Locarni mense Augusto praeterito spectavi.
Carola et Lucianus feliciter vitam agunt in Argentina, mutuo
amore capti; uxor saepe domi sola manet, vir enim terrae
studiosus loca deserta percurrit unde telephono de se dilectae
nuntios refert. Quod olim minime accidit, cum in Patagoniam,
Argentinae regionem algidam et longinquam, proficiscitur
Lucianus. Postquam semel atque iterum vocem amati frustra audire
conata est, iter facit Anna ad inhospitas terras gelu costrictas,
ubi in virum marito suo simillimum incidit quem omnes indigenae
inde numquam abiisse concorditer narrant: quem amat, nescia utrum
amatus suus sit an non.
Musica atque imagines in fascinationem locorum visu mirabilium
illiciunt, ubi temporis spatii mentis dominium evanescit: nullius
rei certa est Anna itemque spectatores. Num gelido mari obiit
Lucianus? an amens aufugit? an alteram vitam sibi requirere
voluit? quis est alter vir? Cum iterum illuminatae sunt lampades
aulae cinematographicae, interrogationes mentem diu occupare
pergunt. Hoc de fabula dixit auctrix Sandra Gugliotta: "Opus
de ambiguitate agit: fabulam exstruere volui, quam alius aliter
legere potest. Nulla vero interpretatio omnino vera est, nulla
omnino falsa."
Si vobis facultas videndi dabitur, aspicite!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|