DE IURE ARTIS ALCHEMIAE
A prima Antiquitate iam, alchemistae nummos fabricare valuerunt. Qua de causa discipuli Hermetis, majore ex parte philosophi honesti, saepe improbi habebantur, quia nummos adulterinos producebant. Diocletianus e.g. omnia opera ad illam materiam pertinentia comburi jussit.
XIVo saeculo, scientia alchemica in tota Europa innotuit floruitque, textibus praecipue Alberti Magni et Raymundi Lullii late pollentibus. XVIo saeculo, nonnulli alchemistae transmutationem operantes omnium animos in se converterunt. Quomodo hoc compertum habere possumus ? Agiturne de " legenda ", de fabula fabulosa ? Optima illa existimatio et fides, ut ita dicam, de alchemia facile probatur si illius temporis jurisprudentiam inspicimus. Sententiis enim judicum societatis humanae mores atque praejudicia clarescere solent.
Temporibus Medii Aevi et Renascentiae, Germanica jurisprudentia principiorum alchemiae veritatem agnoverat atque metallorum transmutationem pro certo habebat.
Multis principibus regibusque scientia alchemica curae maximae fuit, ut facile intelligi potest. Hi beneficia et divitias ex arte illa consequi voluerunt. Sic e.g. Henricus VI, rex Anglorum, ab anno 1440 ad 1452 libertatem aurum faciendi pluribus hominibus concessit, quorum nomina Fauceby, Kirkeby, Ragny, Föhn Cobler, Thomas Trafford, Thomas Asheton, Robert Bolton et John Metsle. Idem fecit Rodolphus II imperator (XVIo saeculo), notissimus scientiarum Hermeticarum studiosus : apud quem laboraverunt Thaddoeus de Hayec, Michaël Maïer, Martinus Ruland, Kelley, Sebald Schweitzer et Sendivogius Polonus.
In memoriam nostram etiam redeat condicio oeconomica illis saeculis : in Germania, affectae sunt regni opes ; Anglia terra atque Francogallia patrimonio excussae sunt propter longissima bella. Aurum ergo fabricare valde adliciebat !
Si tanta quantitas auri confici poterat.... quid statuendum erat de eius legitimitate et usu ? Infra respondebunt juris periti.
Silentio non praetereamus eos qui cum alchemia luctati sunt. Inter quos, primus nominatur Johannes XXII papa, qui anno 1317 bullam edidit c.t. " Spondent, quas non exhibent ". Ecce textus initium : " Spondent, quas non exhibent, divitias pauperes alchimistae, pariter qui se sapientes existimant in foveam incidunt, quam fecerunt. Nam haud dubie huius artis alchemiae alterutrum se professores ludificant quum suae ignorantiae conscii eos, qui supra ipsos aliquid huiusmodi dixerint, admirantur. Quibuscum veritas quaesita non suppetat, diem cernunt, facultates exhauriunt, iidemque verbis dissimulant falsitatem, ut tandem, quod non est in rerum natura, esse verum aurum vel argentum sophistica transmutatione confingant. " Juris peritus Thom. Arfoncini (vide infra) hunc textum interpretando explicabit.
Carolus V, rex Francorum, etiam alchemicam scientiam anno 1380o prohibuit. Post autem regnum eius, vetitum sublatum est.
Omnia contra alchemiae famam conamina effectum minimum habuerunt.
In symbola nostra, tantum de alchemiae " fama historica " disserere volumus. Probare nobis cordi est scientiam illam quam omnes hodie recta conscientia et nulla interposita dubitatione respuunt, antea omnibus notam fuisse ut veram. Aurum fabricare pertinet ad chrysopam, i.e. partem alchemiae imam neque ad supremam. Argumentum sumere decet e scriptore saeculi XXi, Ludovico Cattiaux : " Palingenesia altissima alchemiae meta est, ut Chrysopa infima. Artis sacerdotalis atque regalis perfectio est Alchemia. Est clavis aurea quae arcanum traditum aperit quod regeneratio creationis deiectae est. " [in Raimon Arola (Ed.), Croire l'incroyable ou l'ancien et le nouveau dans l'histoire des religions, éd. BEYA, Grez-Doiceau, 2006, p. 203]
Emmanuel d'Hooghvorst, discipulus eius, nonnulis annis post, scripsit : " Adepti nonnulli publice transmutationes metallicas curaverunt, alii autem quidam, numquam. Is qui Sapientum Lapidem Angularem habet, sine molestia metalla vulgaria in aurum mutandi rationem invenit... Aurum vulgare imprimis quaerere est error fatalis adspiratus a sordidissima inter stultitias. " [Emmanuel d'Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, II, éd. La Table d'émeraude, Paris, 1998, p. 284 passim.] Nolite ergo putare Alchemiam tantum viam esse ad aurum faciendum. Ad majora altiora spectat scientia illa. Nihilominus tantum hīc de usu externo agetur.
Legamus iam quod jurisprudentia de hac materia statuerit et ipsi iudicemus !
Johannes Chrysippus Fanianus Basileae juris peritus fuit sexto decimo saeculo.
Librum conscripsit cui inscriptio est : " Liber de Metamorphosi metallica " (in lucem Basileae editus est anno 1560). Alterum librum fecit : " De Arte metallica Metamorphoseos ad Philoponum ", qui et Basileae, 16 annis post divulgatus est. Liber autem de quo hic agitur inscribitur " De Jure artis alchemiae ; hoc est variorum authorum et praesertim iurisconsultorum, iudicia et responsa ad quaestionem quotidianam : An alchemia sit ars legitima ? " Hic liber legi potest in 'Theatrum Chemicum, Argentorati, 1659, vol. I, pp. 48-63'. Editio princeps Monte Pelicardi (vulgo Montbéliard) anno 1601 in lucem venit.
Textum infra legere potestis (non omnes paginas adjunximus ; qui omnia volunt occulis percurrere nobis scribant), sed hic maximi ponderis sententias vobis excerpsimus.
A Carolina Thuysbaert et Stephano Feye
* Thomas Aquinas, Summa Theologica, LXXVII, 2-1 : " Si autem per alchimiam fieret aurum, non esset illicitum pro vero vendere, quia nihil prohibet artem uti aliquibus naturalibus causis, ad producendum veros et naturales effectus : sicut Augustinus dicit in lib. 3 de Trinit. cap. 8 de his quae arte daemonum fiunt. "
* Ex Oldrado consil. 74 de sortileg. : " ut dicit lex C. de thesaur. L.1 lib.X, non sunt reprehendendi, sed potius laudandi. Isti sunt metallarii qui labore proprio sibi et Rei Publicae commoda comparant et iura propter publicam utilitatem, quae ex eorum officio videtur resultare, favent eis. (...) Nam et videmus quod quandoque ex re mortua producitur viva : ut videmus in vermibus ex quibus producitur sericum, et aliis pluribus. Et ex herba producitur vitrum. Multo magis ex metallis, in quibus est major convenientia et similitudo. Nam ut ipsi tradunt..., omnia metalla procedunt ex eodem principio scil. ex sulphure et argento vivo... Cum ergo ars imitetur naturam... non videntur isti Alchimistae peccare, si per virtutem istam quae est in herbis, vel lapidibus, vel elementis volunt de stanno facere argentum. "
* Ex Ioan. Andr. in addit. ad speculat. de crim. falsi: " Plus nostris diebus habuimus magistrum Arnaldum de Villanova in curia Rom. summum Medicum et Theologum, de quo scripsi de observ. jeju. consilium, qui et magnus Alchemista virgulas auri quas faciebat, consentiebat omni probationi submitti. "
* Alber. in diction. in verb. emptio. : " An venditio reddatur illicita et invalida propter defectum rei venditae vel propter eius bonitatem latentem. Circa rem quae venditur triplex defectus considerari potest, unus secundum speciem rei, ut si vendatur aurichalcum pro argento, aut vinum aqua mixtum sicut purum ; alius defectus est secundum quantitatem ponderis vel mensurae, ut si qui scienter utatur pondere defective, vel mensura injusta ; tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si animal infirmum vendatur, quasi sanum. In his tribus casibus si venditor scienter offenderit, fraudem committit et venditio est illicita, et tenetur ad restitutionem. Si vero ignoranter, non peccat, tamen eum ad eius notitiam pervenit, tenetur compensare damnum emptori. Et ex hoc patet quod illicitum est vendere aurum vel argentum alchemicum pro vero, quia non est purum, sicut est verum aurum, nec habet omnino easdem proprietates, sicut est laetificandi, nec valet etiam contra certas infirmitates sicut verum aurum. Si vero per Alchemiam fieret verum aurum, non esset illicitum vendere pro vero, quia nihil prohibet artem uti aliquibus naturalibus causis ad producendos veros et naturales effectus. "
* Thom. Arfoncini lib. V Doctoris de iure alchemiae responsum : " Ad propositam quaestionem breviter respondeo : si communis Doctorum opinio facit ius (ut inter omnes peritos constat) sequitur ut Alchemia sit licita. (...) Deinde quia fieri potest ut illi artifices, de quibus loquitur, non satis periti fuerint, cum alii peritiores esse potuerint, ut vulgo dicimus, inter artifices latam esse differentiam. (...) Sed principaliter et ante omnia in quaestione : an ars aliqua sit licita : considerandum est, an divino aut humano aliquo jure sit prohibita.... Quantum ad divinum, certe nullum textum reperio, ubi Alchemia et auri confectio prohibeatur, cum tamen innumera vitia et crimina legislator divinus Moses in Levitico et Deuteronomio persequatur. Neque puto illum magis prohibuisse destillationes et alembicationes, et auri argentive confectionem, quam jocalium et annulorum et caeterorum eiusmodi ornamentorum conflaturam, quibus Salomon et alii Reges ornabantur... Quantum autem ad jus civile, certe nulla litera in Digestis, Codice, Inst. vel Novell. ostendi posset, quae ad prohibitionem Alchemiae pertineat, quin potius Fusorum ars comprobatur et laudatur et praemiis decoratur... Quantum ad jus canonicum, opponi solent duo textus : sed facile est utrique respondere. Primus est in c. spondent Extravag. de crimine fals. ubi papa Joannes XXII alchemistas reprobat, non tamen eos morte damnat, sed tantum infamia perpetua. Sed textus ille non est infinite et generaliter scriptus de omnibus alchemistis. Verum specialiter et proprie de iis tantum qui (ut textus verba proferam) aurum vel argentum sophistica transmutatione confingunt. Quare ad eos qui non reprobum, adulterinum, sed probum et verum aurum conficiunt, textus ille non pertinet... Itaque omnes Doctores tam civilistae quam canonistae, non curarunt illam extravagantem Papae, ut superius diximus.(...) Restat illud argumentum, quod multi alchemistae faciunt falsam monetam : multi etiam fuerunt sortilegi, impii, athei, necromantici. Dicitur etiam quod Raimundus Lullus et Paracelsus fuerunt magicis artibus inquinati. Horum disputatorum laudanda est pietas et probitas. Sed tamen rogandi sunt ut cogitent, artificum vitia nequaquam arti imputanda esse. Quoniam aliud est ars, aliud artifex. Aliud est usus artis aliud abusus... Quod si artes propter artificum abusum damnandae essent, quaenam hodie probaretur, an juris prudentia ? in qua tot sunt rabulae ? an medicina, in quo tot sunt venefici ? an theologia, in qua tot sunt sophistae ? Judicium igitur et delectus adhibeatur : separentur paleae a granis in area, mali pisces a bonis in sagina, adulterini nummi a probis in Re Publica, sophisticantes aurum vel argentum a peritis artificibus, acerrimae contra falsarios et monetae corruptores animadversiones, inquisitiones, informationes constituantur. Sed (ut ait Jurisconsul.) alieni admissi poena ab iis quos nulla culpa contingit, removeatur. "
Qui plura scire cupiunt, legant :
- " L'alchimie et les alchimistes ; essai historique et critique sur la philosophie hermétique ", Louis Figuier, éd. 00h00, Paris, 2001, 417 p. Scriptor historicus eruditissimus erat, atque secundum temporis sui praejudicia incredulus. Multas transmutationes narrat quarum fides nullo modo in dubio vocare possumus etsi Ludovicus Figuier ipse dubitabat ! Testimonia enim firmissima apponuntur.
- " Alchimie ", Jacques van Lennep, éd. Crédit Communal, Bruxelles, 1984, 448 p.
- " Art et Alchimie ", Jacques van Lennep, éd. Meddens, Bruxelles, 1966, 146 p.
- " Essai sur l'art d'alchimie ", Emmanuel d'Hooghvorst, in Fil de Pénélope, t. II, éd. Table d'émeraude, 1998, pp. 277-308.
Scripsit Stephanus Feye
|