SUMMARIUM
SUMMARIUM
Eduardus Pasewicz, auctor Mortis in cubiculo tenebricoso, quamquam – ut ipse confitetur – nullam aliam urbem nisi Posnaniam tam bene novit, ut eam suorum librorum scaenam faciat, vituperat tamen Posnanienses ut homines rigida duraque mente praeditos. Et ex libro, et ex colloquio cum "Lampadis" collaboratoribus habito clare patet secundum Pasewicz Posnaniam non esse locum, ubi homines, qui aliquo modo a turba differant, quieta atque felici vita frui possint.
At ego, utpote multis Posnaniensibus amicitia iunctus, prorsus aliam imaginem eius urbis in mente habeo. Iam ante alterum bellum eorum, quae totum orbem terrarum complexa sunt, etiam si Posnaniae magnopere vigebat factio Dmowskiana, illuc tota ex Polonia homines confluebant, ut iungerentur civili matrimonio, sine ritibus religiosis, qui in ceteris terrae nostrae regionibus omitti non poterant. Nunc in capite Magnae Poloniae inveniri possunt multi sacerdotes Christiani, qui maximam benevolentiam hominibus alias religiones complexis ostendunt, ut archiepiscopus Stanislaus Gądecki et pastor Robertus Gamble.
Mihi quidem videntur omnia, quae Posnanienses faciunt, multo melius eis evenire, quam nobis, reliquis Polonis. Primum id animadverti post mensem Augustum anni MCMLXXX. Tunc enim tota fere in Polonia factio communistica et magistratus "Solidaritatem" persequebantur, quae invicem adversus communistas odium excitabat, at Posnaniae uni atque alteri aliquem vivendi modum invenerunt neque in haud utilibus iurgiis tempus terebant. Hodie autem sollertiam Posnaniensium in mea propria disciplina admiror, nam urbs ea clarissimos philologos classicos vivaeque Latinitatis cultores habet, studia autem antiqua efficacius ibi quam alibi coluntur. Minime mirarer, si nunc, cum Polonia – ut in Boleslai Fortis saeculo – potius in Occidentem quam in Orientem spectat, caput nostrae terrae denuo Posnania fieret.
Credo tamen Eduardo Pasewicz nonnullos Posnanienses maligno animo praeditos viris viros amantibus hostiles esse. Ad quos admonendos idonea mihi videtur fabula de origine nominis Posnaniae narrans. Secundum eam, aliquos annos postquam Lechus, Czechus et Russus sibi invicem valedixerunt, ut in diversis regionibus sedem invenirent, Czechus et Russus Lechum visere decreverunt. Cum militum catervis profecti sunt et invenerunt eum in silvis venantem. Lechus primo hostes eos existimans iam ad eos aggrediendos se parabat, sed subito alterum eorum agnovit et clamare Polonice coepit: – Poznan, poznan! – id est: – Agnitus, agnitus est a me frater meus!
Ita et homophobi Posnanienses scire debent cives suos, quamvis moribus differentes, non hostes suos esse, sed fratres.
Scripsit Nicolaus Simonides
|